De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  2. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  3. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  4. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  5. materiem quoque finitis differe figuris.
  6. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  7. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  8. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  9. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  10. ergo finita distant ratione creata,
  11. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  12. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  13. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  14. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  15. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  16. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  17. formarum finita, necesse est quae similes sint
  18. esse infinitas aut summam materiai
  19. finitam constare, id quod non esse probavi.
  20. * * *
  21. versibus ostendam corpuscula materiai
  22. ex infinito summam rerum usque tenere
  23. undique protelo plagarum continuato.
  24. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  25. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  26. at regione locoque alio terrisque remotis
  27. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  28. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  29. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  30. milibus e multis vallo munitur eburno,
  31. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  32. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  33. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  34. unica res quaedem nativo corpore sola,
  35. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  36. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  37. unde ea progigni possit concepta, creari
  38. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  39. quippe etenim sumant alii finita per omne
  40. corpora iactari unius genitalia rei,
  41. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  42. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  43. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  44. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  45. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  46. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  47. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  48. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  49. infidi maris insidias virisque dolumque
  50. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  51. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  52. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  53. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  54. disiectare aestus diversi materiai,
  55. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  56. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  57. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  58. et res progigni et genitas procrescere posse.
  59. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  60. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  61. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  62. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  63. nec porro rerum genitales auctificique
  64. motus perpetuo possunt servare creata.
  65. sic aequo geritur certamine principiorum
  66. ex infinito contractum tempore bellum.
  67. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  68. et superantur item. miscetur funere vagor,
  69. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  70. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  71. quae non audierit mixtos vagitibus aegris