De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per campos instructa tua sine parte pericli;
  2. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  3. edita doctrina sapientum templa serena,
  4. despicere unde queas alios passimque videre
  5. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  6. certare ingenio, contendere nobilitate,
  7. noctes atque dies niti praestante labore
  8. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  9. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  10. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  11. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  12. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  13. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  14. iucundo sensu cura semota metuque?
  15. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  16. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  17. delicias quoque uti multas substernere possint
  18. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  19. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  20. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  21. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  22. nec domus argento fulget auroque renidet
  23. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  24. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  25. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  26. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  27. praesertim cum tempestas adridet et anni
  28. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  29. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  30. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  31. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  32. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  33. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  34. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  35. si non forte tuas legiones per loca campi
  36. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  37. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  38. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  39. his tibi tum rebus timefactae religiones
  40. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  41. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  42. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  43. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  44. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  45. audacterque inter reges rerumque potentis
  46. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  47. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  48. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  49. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  50. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  51. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  52. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  53. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  54. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  55. non radii solis neque lucida tela diei
  56. discutiant, sed naturae species ratioque.
  57. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  58. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  59. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  60. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  61. expediam: tu te dictis praebere memento.
  62. nam certe non inter se stipata cohaeret
  63. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  64. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  65. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  66. cum tamen incolumis videatur summa manere
  67. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  68. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  69. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  70. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  71. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  72. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  73. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  74. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  75. Si cessare putas rerum primordia posse
  76. cessandoque novos rerum progignere motus,
  77. avius a vera longe ratione vagaris.
  78. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  79. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  80. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  81. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  82. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  83. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  84. et quo iactari magis omnia materiai
  85. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  86. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  87. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  88. inmensumque patere in cunctas undique partis
  89. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  90. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  91. reddita corporibus primis per inane profundum,
  92. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  93. partim intervallis magnis confulta resultant,
  94. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  95. et quae cumque magis condenso conciliatu
  96. exiguis intervallis convecta resultant,
  97. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  98. haec validas saxi radices et fera ferri
  99. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  100. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  101. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  102. in magnis intervallis; haec aera rarum
  103. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  104. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  105. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  106. consociare etiam motus potuere recepta.
  107. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  108. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  109. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  110. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  111. multa minuta modis multis per inane videbis
  112. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  113. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  114. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  115. conciliis et discidiis exercita crebris;
  116. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  117. quale sit in magno iactari semper inani.
  118. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  119. exemplare dare et vestigia notitiai.
  120. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  121. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  122. quod tales turbae motus quoque materiai
  123. significant clandestinos caecosque subesse.
  124. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  125. commutare viam retroque repulsa reverti
  126. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  127. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  128. prima moventur enim per se primordia rerum,
  129. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  130. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  131. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  132. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  133. sic a principiis ascendit motus et exit
  134. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  135. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  136. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  137. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  138. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  139. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  140. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  141. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  142. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  143. convestire sua perfundens omnia luce,
  144. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  145. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  146. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  147. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  148. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  149. sed complexa meant inter se conque globata;
  150. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  151. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  152. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  153. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  154. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  155. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  156. debent ni mirum praecellere mobilitate
  157. et multo citius ferri quam lumina solis
  158. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  159. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  160. * * *
  161. nec persectari primordia singula quaeque,
  162. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  163. At quidam contra haec, ignari materiai,
  164. naturam non posse deum sine numine reddunt
  165. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  166. tempora mutare annorum frugesque creare
  167. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  168. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  169. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  170. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  171. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  172. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  173. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  174. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  175. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  176. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  177. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  178. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  179. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  180. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  181. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  182. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  183. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  184. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  185. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  186. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  187. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  188. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  189. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  190. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  191. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  192. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  193. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  194. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  195. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  196. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  197. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  198. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  199. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  200. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  201. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  202. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  203. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  204. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  205. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  206. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  207. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  208. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  209. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  210. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  211. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  212. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  213. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  214. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  215. incertisque locis spatio depellere paulum,
  216. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  217. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  218. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  219. nec foret offensus natus nec plaga creata
  220. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  221. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  222. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  223. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  224. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  225. avius a vera longe ratione recedit.
  226. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  227. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  228. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  229. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  230. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  231. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  232. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  233. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  234. omnia qua propter debent per inane quietum
  235. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  236. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  237. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  238. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  239. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  240. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  241. obliquos videamur et id res vera refutet.
  242. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  243. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  244. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  245. sed nihil omnino recta regione viai
  246. declinare quis est qui possit cernere sese?
  247. Denique si semper motu conectitur omnis
  248. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  249. nec declinando faciunt primordia motus
  250. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  251. ex infinito ne causam causa sequatur,
  252. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  253. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  254. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  255. declinamus item motus nec tempore certo
  256. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  257. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  258. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  259. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  260. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  261. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  262. omnis enim totum per corpus materiai
  263. copia conciri debet, concita per artus
  264. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  265. ut videas initum motus a corde creari
  266. ex animique voluntate id procedere primum,
  267. inde dari porro per totum corpus et artus.
  268. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  269. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  270. nam tum materiem totius corporis omnem
  271. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  272. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  273. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  274. pellat et invitos cogat procedere saepe
  275. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  276. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  277. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  278. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  279. et proiecta refrenatur retroque residit.
  280. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  281. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  282. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  283. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  284. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  285. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  286. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  287. et devicta quasi cogatur ferre patique,