De Rerum Natura
Lucretius
-
- esse, supra quod iam docui non posse probari.
- iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
- purpura Thessalico concharum tacta colore,
- aurea pavonum ridenti imbuta lepore
- saecla novo rerum superata colore iacerent
- et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
- et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
- carmina consimili ratione oppressa silerent;
- namque aliis aliud praestantius exoreretur.
- cedere item retro possent in deteriores
- omnia sic partis, ut diximus in melioris;
- namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
- naribus auribus atque oculis orisque sapori.
- quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
- finis utrimque tenet summam, fateare necessest
- materiem quoque finitis differe figuris.
- denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
- finitumst retroque pari ratione remensumst.
- omnis enim calor ac frigus mediique tepores
- interutrasque iacent explentes ordine summam.