De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse infinitis distantia semina formis,
  2. ne quaedam cogas inmani maximitate
  3. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  4. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  5. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  6. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  7. saecla novo rerum superata colore iacerent
  8. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  9. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  10. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  11. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  12. cedere item retro possent in deteriores
  13. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  14. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  15. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  16. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  17. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  18. materiem quoque finitis differe figuris.
  19. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  20. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  21. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  22. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  23. ergo finita distant ratione creata,
  24. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  25. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  26. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  27. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  28. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  29. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  30. formarum finita, necesse est quae similes sint
  31. esse infinitas aut summam materiai
  32. finitam constare, id quod non esse probavi.
  33. * * *
  34. versibus ostendam corpuscula materiai
  35. ex infinito summam rerum usque tenere
  36. undique protelo plagarum continuato.
  37. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  38. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  39. at regione locoque alio terrisque remotis
  40. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  41. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  42. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  43. milibus e multis vallo munitur eburno,
  44. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  45. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  46. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  47. unica res quaedem nativo corpore sola,
  48. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  49. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  50. unde ea progigni possit concepta, creari
  51. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  52. quippe etenim sumant alii finita per omne
  53. corpora iactari unius genitalia rei,
  54. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  55. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  56. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  57. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  58. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  59. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  60. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  61. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  62. infidi maris insidias virisque dolumque
  63. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  64. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  65. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  66. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  67. disiectare aestus diversi materiai,
  68. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  69. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  70. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  71. et res progigni et genitas procrescere posse.
  72. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  73. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  74. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  75. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  76. nec porro rerum genitales auctificique
  77. motus perpetuo possunt servare creata.
  78. sic aequo geritur certamine principiorum
  79. ex infinito contractum tempore bellum.
  80. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  81. et superantur item. miscetur funere vagor,
  82. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  83. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  84. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  85. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  86. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  87. convenit et memori mandatum mente tenere,
  88. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  89. quod genere ex uno consistat principiorum,
  90. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  91. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  92. atque potestates, ita plurima principiorum
  93. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  94. Principio tellus habet in se corpora prima,
  95. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  96. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  97. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  98. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  99. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  100. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  101. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  102. montivago generi possit praebere ferarum.
  103. quare magna deum mater materque ferarum
  104. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  105. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  106. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  107. aeris in spatio magnam pendere docentes
  108. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  109. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  110. officiis debet molliri victa parentum.
  111. muralique caput summum cinxere corona,
  112. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  113. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  114. horrifice fertur divinae matris imago.
  115. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  116. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  117. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  118. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  119. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  120. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  121. significare volunt indignos esse putandos,
  122. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  123. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  124. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  125. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  126. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  127. ingratos animos atque impia pectora volgi
  128. conterrere metu quae possint numine divae.
  129. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  130. munificat tacita mortalis muta salute,
  131. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  132. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  133. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  134. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  135. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  136. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  137. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  138. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  139. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  140. cum pueri circum puerum pernice chorea
  141. armat et in numerum pernice chorea
  142. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  143. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  144. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  145. propterea magnam armati matrem comitantur,
  146. aut quia significant divam praedicere ut armis
  147. ac virtute velint patriam defendere terram
  148. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  149. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  150. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  151. omnis enim per se divom natura necessest
  152. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  153. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  154. nam privata dolore omni, privata periclis,
  155. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  156. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  157. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  158. et quia multarum potitur primordia rerum,
  159. multa modis multis effert in lumina solis.
  160. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  161. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  162. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  163. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  164. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  165. religione animum turpi contingere parcat.
  166. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  167. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  168. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  169. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  170. dissimili vivont specie retinentque parentum
  171. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  172. tanta est in quovis genere herbae materiai
  173. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  174. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  175. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  176. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  177. dissimili perfecta figura principiorum.
  178. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  179. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  180. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  181. scintillasque agere ac late differre favillam.
  182. cetera consimili mentis ratione peragrans
  183. invenies igitur multarum semina rerum
  184. corpore celare et varias cohibere figuras.
  185. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  186. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  187. haec igitur variis debent constare figuris;
  188. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  189. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  190. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  191. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  192. conveniunt et res permixto semine constant.
  193. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  194. multa elementa vides multis communia verbis,
  195. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  196. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  197. non quo multa parum communis littera currat
  198. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  199. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  200. sic aliis in rebus item communia multa
  201. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  202. dissimili tamen inter se consistere summa
  203. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  204. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  205. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  206. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  207. semiferas hominum species existere et altos
  208. inter dum ramos egigni corpore vivo
  209. multaque conecti terrestria membra marinis,
  210. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  211. pascere naturam per terras omniparentis.
  212. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  213. seminibus certis certa genetrice creata
  214. conservare genus crescentia posse videmus.
  215. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  216. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  217. corpora discedunt conexaque convenientis
  218. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  219. reicere in terras naturam, multaque caecis
  220. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  221. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  222. vitalis motus consentire atque imitari.
  223. sed ne forte putes animalia sola teneri
  224. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  225. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  226. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  227. dissimili constare figura principiorum;
  228. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  229. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  230. semina cum porro distent, differre necessust
  231. intervalla vias conexus pondera plagas
  232. concursus motus; quae non animalia solum
  233. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  234. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  235. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  236. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  237. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  238. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  239. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  240. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  241. corpora consimili sint eius tincta colore;
  242. nullus enim color est omnino materiai
  243. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  244. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  245. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  246. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  247. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  248. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  249. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  250. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  251. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  252. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  253. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  254. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  255. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  256. immutabile enim quiddam superare necessest,
  257. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  258. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  259. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  260. proinde colore cave contingas semina rerum,
  261. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  262. Praeterea si nulla coloris principiis est
  263. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  264. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  265. propterea magni quod refert, semina quaeque
  266. cum quibus et quali positura contineantur
  267. et quos inter se dent motus accipiantque,
  268. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  269. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  270. marmoreo fieri possint candore repente,
  271. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  272. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  273. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  274. materies ubi permixta est illius et ordo
  275. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  276. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  277. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  278. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  279. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  280. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  281. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  282. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  283. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  284. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  285. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  286. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti