De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  2. si tu forte voles etiam variare figuras.
  3. ergo formarum novitatem corporis augmen
  4. subsequitur. quare non est ut credere possis
  5. esse infinitis distantia semina formis,
  6. ne quaedam cogas inmani maximitate
  7. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  8. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  9. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  10. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  11. saecla novo rerum superata colore iacerent
  12. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  13. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  14. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  15. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  16. cedere item retro possent in deteriores
  17. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  18. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  19. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  20. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  21. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  22. materiem quoque finitis differe figuris.
  23. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  24. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  25. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  26. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  27. ergo finita distant ratione creata,
  28. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  29. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  30. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  31. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  32. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  33. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  34. formarum finita, necesse est quae similes sint
  35. esse infinitas aut summam materiai
  36. finitam constare, id quod non esse probavi.
  37. * * *
  38. versibus ostendam corpuscula materiai
  39. ex infinito summam rerum usque tenere
  40. undique protelo plagarum continuato.
  41. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  42. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  43. at regione locoque alio terrisque remotis
  44. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  45. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  46. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  47. milibus e multis vallo munitur eburno,
  48. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  49. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  50. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  51. unica res quaedem nativo corpore sola,
  52. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  53. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  54. unde ea progigni possit concepta, creari
  55. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  56. quippe etenim sumant alii finita per omne
  57. corpora iactari unius genitalia rei,
  58. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  59. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  60. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  61. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  62. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  63. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  64. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  65. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  66. infidi maris insidias virisque dolumque
  67. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  68. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  69. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  70. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  71. disiectare aestus diversi materiai,
  72. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  73. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  74. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  75. et res progigni et genitas procrescere posse.
  76. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  77. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  78. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  79. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  80. nec porro rerum genitales auctificique
  81. motus perpetuo possunt servare creata.
  82. sic aequo geritur certamine principiorum
  83. ex infinito contractum tempore bellum.
  84. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  85. et superantur item. miscetur funere vagor,
  86. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  87. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  88. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  89. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  90. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  91. convenit et memori mandatum mente tenere,
  92. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  93. quod genere ex uno consistat principiorum,
  94. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  95. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  96. atque potestates, ita plurima principiorum
  97. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  98. Principio tellus habet in se corpora prima,
  99. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  100. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  101. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  102. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  103. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  104. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  105. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  106. montivago generi possit praebere ferarum.
  107. quare magna deum mater materque ferarum
  108. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  109. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  110. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  111. aeris in spatio magnam pendere docentes
  112. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  113. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  114. officiis debet molliri victa parentum.
  115. muralique caput summum cinxere corona,
  116. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  117. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  118. horrifice fertur divinae matris imago.
  119. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  120. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  121. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  122. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  123. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  124. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  125. significare volunt indignos esse putandos,
  126. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  127. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  128. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  129. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  130. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  131. ingratos animos atque impia pectora volgi
  132. conterrere metu quae possint numine divae.
  133. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  134. munificat tacita mortalis muta salute,
  135. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  136. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  137. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  138. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  139. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  140. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  141. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  142. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  143. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  144. cum pueri circum puerum pernice chorea
  145. armat et in numerum pernice chorea
  146. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  147. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  148. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  149. propterea magnam armati matrem comitantur,
  150. aut quia significant divam praedicere ut armis
  151. ac virtute velint patriam defendere terram
  152. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  153. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  154. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  155. omnis enim per se divom natura necessest
  156. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  157. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  158. nam privata dolore omni, privata periclis,
  159. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  160. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  161. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  162. et quia multarum potitur primordia rerum,
  163. multa modis multis effert in lumina solis.
  164. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  165. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  166. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  167. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  168. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  169. religione animum turpi contingere parcat.
  170. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  171. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  172. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  173. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  174. dissimili vivont specie retinentque parentum
  175. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  176. tanta est in quovis genere herbae materiai
  177. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  178. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  179. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  180. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  181. dissimili perfecta figura principiorum.
  182. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  183. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  184. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  185. scintillasque agere ac late differre favillam.
  186. cetera consimili mentis ratione peragrans
  187. invenies igitur multarum semina rerum
  188. corpore celare et varias cohibere figuras.
  189. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  190. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  191. haec igitur variis debent constare figuris;
  192. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  193. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  194. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  195. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  196. conveniunt et res permixto semine constant.
  197. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  198. multa elementa vides multis communia verbis,
  199. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  200. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  201. non quo multa parum communis littera currat
  202. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  203. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  204. sic aliis in rebus item communia multa
  205. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  206. dissimili tamen inter se consistere summa
  207. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  208. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  209. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  210. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  211. semiferas hominum species existere et altos
  212. inter dum ramos egigni corpore vivo
  213. multaque conecti terrestria membra marinis,
  214. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  215. pascere naturam per terras omniparentis.
  216. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  217. seminibus certis certa genetrice creata
  218. conservare genus crescentia posse videmus.
  219. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  220. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  221. corpora discedunt conexaque convenientis
  222. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  223. reicere in terras naturam, multaque caecis
  224. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  225. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  226. vitalis motus consentire atque imitari.
  227. sed ne forte putes animalia sola teneri
  228. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  229. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  230. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  231. dissimili constare figura principiorum;
  232. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  233. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  234. semina cum porro distent, differre necessust
  235. intervalla vias conexus pondera plagas
  236. concursus motus; quae non animalia solum
  237. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  238. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  239. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  240. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  241. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  242. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;