De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. formai speciem totius corporis eius,
  2. quod super est, si forte voles variare figuras,
  3. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  4. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  5. si tu forte voles etiam variare figuras.
  6. ergo formarum novitatem corporis augmen
  7. subsequitur. quare non est ut credere possis
  8. esse infinitis distantia semina formis,
  9. ne quaedam cogas inmani maximitate
  10. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  11. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  12. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  13. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  14. saecla novo rerum superata colore iacerent
  15. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  16. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  17. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  18. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  19. cedere item retro possent in deteriores
  20. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  21. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  22. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  23. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  24. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  25. materiem quoque finitis differe figuris.
  26. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  27. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  28. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  29. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  30. ergo finita distant ratione creata,
  31. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  32. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  33. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  34. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  35. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  36. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  37. formarum finita, necesse est quae similes sint
  38. esse infinitas aut summam materiai
  39. finitam constare, id quod non esse probavi.
  40. * * *
  41. versibus ostendam corpuscula materiai
  42. ex infinito summam rerum usque tenere
  43. undique protelo plagarum continuato.
  44. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  45. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  46. at regione locoque alio terrisque remotis
  47. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  48. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  49. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  50. milibus e multis vallo munitur eburno,
  51. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  52. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  53. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  54. unica res quaedem nativo corpore sola,
  55. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  56. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  57. unde ea progigni possit concepta, creari
  58. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  59. quippe etenim sumant alii finita per omne
  60. corpora iactari unius genitalia rei,
  61. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  62. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  63. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  64. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  65. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  66. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  67. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  68. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  69. infidi maris insidias virisque dolumque
  70. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  71. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  72. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  73. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  74. disiectare aestus diversi materiai,
  75. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  76. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  77. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  78. et res progigni et genitas procrescere posse.
  79. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  80. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  81. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  82. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  83. nec porro rerum genitales auctificique
  84. motus perpetuo possunt servare creata.
  85. sic aequo geritur certamine principiorum
  86. ex infinito contractum tempore bellum.
  87. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  88. et superantur item. miscetur funere vagor,
  89. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  90. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  91. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  92. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  93. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  94. convenit et memori mandatum mente tenere,
  95. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  96. quod genere ex uno consistat principiorum,
  97. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  98. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  99. atque potestates, ita plurima principiorum
  100. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  101. Principio tellus habet in se corpora prima,
  102. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  103. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  104. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  105. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  106. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  107. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  108. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  109. montivago generi possit praebere ferarum.
  110. quare magna deum mater materque ferarum
  111. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  112. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  113. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  114. aeris in spatio magnam pendere docentes
  115. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  116. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  117. officiis debet molliri victa parentum.
  118. muralique caput summum cinxere corona,
  119. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  120. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  121. horrifice fertur divinae matris imago.
  122. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  123. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  124. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  125. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  126. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  127. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  128. significare volunt indignos esse putandos,
  129. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  130. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  131. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  132. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  133. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  134. ingratos animos atque impia pectora volgi
  135. conterrere metu quae possint numine divae.
  136. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  137. munificat tacita mortalis muta salute,
  138. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  139. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  140. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  141. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  142. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  143. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  144. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  145. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  146. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  147. cum pueri circum puerum pernice chorea
  148. armat et in numerum pernice chorea
  149. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  150. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  151. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  152. propterea magnam armati matrem comitantur,
  153. aut quia significant divam praedicere ut armis
  154. ac virtute velint patriam defendere terram
  155. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  156. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  157. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  158. omnis enim per se divom natura necessest
  159. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  160. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  161. nam privata dolore omni, privata periclis,
  162. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  163. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  164. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  165. et quia multarum potitur primordia rerum,
  166. multa modis multis effert in lumina solis.
  167. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  168. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  169. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  170. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  171. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  172. religione animum turpi contingere parcat.
  173. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  174. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  175. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  176. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  177. dissimili vivont specie retinentque parentum
  178. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  179. tanta est in quovis genere herbae materiai
  180. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  181. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  182. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  183. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  184. dissimili perfecta figura principiorum.
  185. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  186. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  187. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  188. scintillasque agere ac late differre favillam.
  189. cetera consimili mentis ratione peragrans
  190. invenies igitur multarum semina rerum
  191. corpore celare et varias cohibere figuras.
  192. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  193. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  194. haec igitur variis debent constare figuris;
  195. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  196. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  197. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  198. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  199. conveniunt et res permixto semine constant.
  200. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  201. multa elementa vides multis communia verbis,
  202. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  203. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  204. non quo multa parum communis littera currat
  205. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  206. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  207. sic aliis in rebus item communia multa
  208. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  209. dissimili tamen inter se consistere summa
  210. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  211. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  212. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  213. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  214. semiferas hominum species existere et altos
  215. inter dum ramos egigni corpore vivo
  216. multaque conecti terrestria membra marinis,
  217. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  218. pascere naturam per terras omniparentis.
  219. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  220. seminibus certis certa genetrice creata
  221. conservare genus crescentia posse videmus.
  222. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  223. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  224. corpora discedunt conexaque convenientis
  225. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  226. reicere in terras naturam, multaque caecis