De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  2. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  3. audacterque inter reges rerumque potentis
  4. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  5. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  6. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  7. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  8. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  9. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  10. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  11. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  12. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  13. non radii solis neque lucida tela diei
  14. discutiant, sed naturae species ratioque.
  15. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  16. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  17. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  18. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  19. expediam: tu te dictis praebere memento.
  20. nam certe non inter se stipata cohaeret
  21. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  22. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  23. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  24. cum tamen incolumis videatur summa manere
  25. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  26. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  27. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  28. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  29. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  30. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  31. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  32. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  33. Si cessare putas rerum primordia posse
  34. cessandoque novos rerum progignere motus,
  35. avius a vera longe ratione vagaris.
  36. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  37. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  38. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  39. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  40. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  41. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  42. et quo iactari magis omnia materiai
  43. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  44. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  45. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  46. inmensumque patere in cunctas undique partis
  47. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  48. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  49. reddita corporibus primis per inane profundum,
  50. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  51. partim intervallis magnis confulta resultant,
  52. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  53. et quae cumque magis condenso conciliatu
  54. exiguis intervallis convecta resultant,
  55. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  56. haec validas saxi radices et fera ferri
  57. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  58. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  59. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  60. in magnis intervallis; haec aera rarum
  61. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  62. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  63. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  64. consociare etiam motus potuere recepta.
  65. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  66. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  67. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  68. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  69. multa minuta modis multis per inane videbis
  70. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  71. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  72. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  73. conciliis et discidiis exercita crebris;
  74. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  75. quale sit in magno iactari semper inani.
  76. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  77. exemplare dare et vestigia notitiai.
  78. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  79. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  80. quod tales turbae motus quoque materiai
  81. significant clandestinos caecosque subesse.
  82. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  83. commutare viam retroque repulsa reverti
  84. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  85. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  86. prima moventur enim per se primordia rerum,
  87. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  88. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  89. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  90. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  91. sic a principiis ascendit motus et exit
  92. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  93. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  94. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  95. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  96. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  97. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  98. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  99. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  100. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  101. convestire sua perfundens omnia luce,
  102. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  103. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  104. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  105. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  106. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  107. sed complexa meant inter se conque globata;
  108. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  109. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  110. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  111. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  112. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  113. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  114. debent ni mirum praecellere mobilitate
  115. et multo citius ferri quam lumina solis
  116. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  117. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  118. * * *
  119. nec persectari primordia singula quaeque,
  120. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  121. At quidam contra haec, ignari materiai,
  122. naturam non posse deum sine numine reddunt
  123. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  124. tempora mutare annorum frugesque creare
  125. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  126. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  127. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  128. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  129. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  130. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  131. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  132. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  133. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  134. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  135. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  136. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  137. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  138. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  139. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  140. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  141. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  142. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  143. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  144. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  145. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  146. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  147. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  148. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  149. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  150. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  151. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  152. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  153. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  154. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  155. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  156. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  157. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  158. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  159. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  160. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  161. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  162. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  163. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  164. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  165. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  166. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  167. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  168. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  169. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  170. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  171. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  172. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  173. incertisque locis spatio depellere paulum,
  174. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  175. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  176. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  177. nec foret offensus natus nec plaga creata
  178. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  179. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  180. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  181. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  182. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  183. avius a vera longe ratione recedit.
  184. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  185. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  186. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  187. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  188. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  189. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  190. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  191. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  192. omnia qua propter debent per inane quietum
  193. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  194. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  195. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  196. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  197. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  198. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  199. obliquos videamur et id res vera refutet.
  200. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  201. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  202. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  203. sed nihil omnino recta regione viai
  204. declinare quis est qui possit cernere sese?
  205. Denique si semper motu conectitur omnis
  206. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  207. nec declinando faciunt primordia motus
  208. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  209. ex infinito ne causam causa sequatur,
  210. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  211. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  212. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  213. declinamus item motus nec tempore certo
  214. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  215. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  216. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  217. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  218. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  219. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  220. omnis enim totum per corpus materiai
  221. copia conciri debet, concita per artus
  222. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  223. ut videas initum motus a corde creari
  224. ex animique voluntate id procedere primum,
  225. inde dari porro per totum corpus et artus.
  226. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  227. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  228. nam tum materiem totius corporis omnem
  229. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  230. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  231. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  232. pellat et invitos cogat procedere saepe
  233. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro