De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  2. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  3. finita variare figurarum ratione.
  4. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  5. esse infinito debebunt corporis auctu.
  6. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  7. corporis inter se multum variare figurae
  8. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  9. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  10. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  11. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  12. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  13. formai speciem totius corporis eius,
  14. quod super est, si forte voles variare figuras,
  15. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  16. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  17. si tu forte voles etiam variare figuras.
  18. ergo formarum novitatem corporis augmen
  19. subsequitur. quare non est ut credere possis
  20. esse infinitis distantia semina formis,
  21. ne quaedam cogas inmani maximitate
  22. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  23. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  24. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  25. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  26. saecla novo rerum superata colore iacerent
  27. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  28. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  29. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  30. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  31. cedere item retro possent in deteriores
  32. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  33. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  34. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  35. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  36. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  37. materiem quoque finitis differe figuris.
  38. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  39. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  40. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  41. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  42. ergo finita distant ratione creata,
  43. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  44. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  45. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  46. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  47. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  48. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  49. formarum finita, necesse est quae similes sint
  50. esse infinitas aut summam materiai
  51. finitam constare, id quod non esse probavi.
  52. * * *
  53. versibus ostendam corpuscula materiai
  54. ex infinito summam rerum usque tenere
  55. undique protelo plagarum continuato.
  56. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  57. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  58. at regione locoque alio terrisque remotis
  59. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  60. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  61. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  62. milibus e multis vallo munitur eburno,
  63. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  64. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  65. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  66. unica res quaedem nativo corpore sola,
  67. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  68. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  69. unde ea progigni possit concepta, creari
  70. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  71. quippe etenim sumant alii finita per omne
  72. corpora iactari unius genitalia rei,
  73. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  74. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  75. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  76. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  77. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  78. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  79. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  80. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  81. infidi maris insidias virisque dolumque
  82. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  83. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  84. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  85. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  86. disiectare aestus diversi materiai,
  87. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  88. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  89. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  90. et res progigni et genitas procrescere posse.
  91. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  92. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  93. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  94. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  95. nec porro rerum genitales auctificique
  96. motus perpetuo possunt servare creata.
  97. sic aequo geritur certamine principiorum
  98. ex infinito contractum tempore bellum.
  99. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  100. et superantur item. miscetur funere vagor,
  101. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  102. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  103. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  104. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  105. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  106. convenit et memori mandatum mente tenere,
  107. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  108. quod genere ex uno consistat principiorum,
  109. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  110. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  111. atque potestates, ita plurima principiorum
  112. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  113. Principio tellus habet in se corpora prima,
  114. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  115. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  116. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  117. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  118. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  119. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  120. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  121. montivago generi possit praebere ferarum.
  122. quare magna deum mater materque ferarum
  123. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  124. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  125. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  126. aeris in spatio magnam pendere docentes
  127. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  128. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  129. officiis debet molliri victa parentum.
  130. muralique caput summum cinxere corona,
  131. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  132. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  133. horrifice fertur divinae matris imago.
  134. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  135. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  136. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  137. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  138. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  139. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  140. significare volunt indignos esse putandos,
  141. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  142. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  143. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  144. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  145. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  146. ingratos animos atque impia pectora volgi
  147. conterrere metu quae possint numine divae.
  148. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  149. munificat tacita mortalis muta salute,
  150. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  151. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  152. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  153. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  154. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  155. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  156. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  157. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  158. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  159. cum pueri circum puerum pernice chorea
  160. armat et in numerum pernice chorea
  161. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  162. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  163. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  164. propterea magnam armati matrem comitantur,
  165. aut quia significant divam praedicere ut armis
  166. ac virtute velint patriam defendere terram
  167. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  168. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  169. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  170. omnis enim per se divom natura necessest
  171. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  172. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  173. nam privata dolore omni, privata periclis,
  174. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  175. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  176. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  177. et quia multarum potitur primordia rerum,
  178. multa modis multis effert in lumina solis.
  179. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  180. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  181. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  182. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  183. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  184. religione animum turpi contingere parcat.
  185. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  186. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  187. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  188. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  189. dissimili vivont specie retinentque parentum
  190. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  191. tanta est in quovis genere herbae materiai
  192. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  193. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  194. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  195. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  196. dissimili perfecta figura principiorum.
  197. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  198. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  199. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  200. scintillasque agere ac late differre favillam.
  201. cetera consimili mentis ratione peragrans
  202. invenies igitur multarum semina rerum
  203. corpore celare et varias cohibere figuras.
  204. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  205. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  206. haec igitur variis debent constare figuris;
  207. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  208. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  209. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  210. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  211. conveniunt et res permixto semine constant.
  212. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  213. multa elementa vides multis communia verbis,
  214. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  215. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  216. non quo multa parum communis littera currat
  217. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  218. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  219. sic aliis in rebus item communia multa
  220. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  221. dissimili tamen inter se consistere summa
  222. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  223. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  224. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  225. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  226. semiferas hominum species existere et altos
  227. inter dum ramos egigni corpore vivo
  228. multaque conecti terrestria membra marinis,
  229. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  230. pascere naturam per terras omniparentis.
  231. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  232. seminibus certis certa genetrice creata
  233. conservare genus crescentia posse videmus.
  234. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  235. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  236. corpora discedunt conexaque convenientis
  237. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  238. reicere in terras naturam, multaque caecis
  239. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  240. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  241. vitalis motus consentire atque imitari.
  242. sed ne forte putes animalia sola teneri
  243. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  244. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  245. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  246. dissimili constare figura principiorum;
  247. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  248. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  249. semina cum porro distent, differre necessust
  250. intervalla vias conexus pondera plagas
  251. concursus motus; quae non animalia solum
  252. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  253. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  254. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  255. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  256. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  257. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  258. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  259. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  260. corpora consimili sint eius tincta colore;
  261. nullus enim color est omnino materiai
  262. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  263. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  264. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  265. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  266. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  267. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  268. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  269. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  270. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  271. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  272. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  273. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  274. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  275. immutabile enim quiddam superare necessest,
  276. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  277. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  278. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  279. proinde colore cave contingas semina rerum,
  280. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  281. Praeterea si nulla coloris principiis est
  282. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  283. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  284. propterea magni quod refert, semina quaeque
  285. cum quibus et quali positura contineantur
  286. et quos inter se dent motus accipiantque,
  287. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  288. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  289. marmoreo fieri possint candore repente,
  290. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  291. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  292. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  293. materies ubi permixta est illius et ordo
  294. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  295. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  296. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  297. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  298. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  299. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  300. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  301. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  302. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  303. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  304. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  305. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  306. aut alio in quovis uno puroque nitore
  307. dissimiles longe inter se variosque colores.
  308. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  309. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  310. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  311. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  312. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  313. principiis rerum non numquam causa colores,
  314. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  315. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  316. quippe etenim multo proclivius exorientur
  317. candida de nullo quam nigro nata colore
  318. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  319. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  320. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  321. scire licet quam sint nullo velata colore;
  322. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  323. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  324. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  325. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  326. quae sita cervices circum collumque coronat;
  327. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  328. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  329. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  330. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  331. consimili mutat ratione obversa colores;
  332. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  333. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  334. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  335. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  336. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  337. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  338. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  339. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  340. sed variis formis variantes edere tactus.
  341. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  342. est natura coloris et omnia principiorum
  343. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  344. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  345. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  346. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  347. ex albis album pinnis iactare colorem
  348. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  349. aut alio quovis uno varioque colore.
  350. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  351. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  352. evanescere paulatim stinguique colorem;
  353. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  354. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  355. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  356. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  357. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  358. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  359. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  360. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  361. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  362. scire licet quaedam tam constare orba colore
  363. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  364. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  365. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  366. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  367. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  368. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  369. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  370. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  371. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  372. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  373. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  374. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  375. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  376. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  377. concoctosque suo contractans perdere viro,
  378. propter eandem rem debent primordia rerum
  379. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  380. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  381. nec simili ratione saporem denique quemquam
  382. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  383. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  384. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  385. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  386. inmortalia si volumus subiungere rebus
  387. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  388. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  389. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  390. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  391. principiis constare. neque id manufesta refutant
  392. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  393. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  394. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  395. quippe videre licet vivos existere vermes
  396. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  397. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  398. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  399. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  400. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  401. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  402. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  403. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  404. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  405. non alia longe ratione atque arida ligna
  406. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  407. iamne vides igitur magni primordia rerum
  408. referre in quali sint ordine quaeque locata
  409. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  410. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  411. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  412. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  413. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  414. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  415. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  416. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  417. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  418. sed magni referre ea primum quantula constent,
  419. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  420. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  421. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  422. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  423. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  424. antiquis ex ordinibus permota nova re
  425. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  426. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  427. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  428. * * *
  429. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  430. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  431. mollia mortali consistere corpore creta.
  432. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  433. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  434. aut similis totis animalibus esse putari.
  435. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  436. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  437. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  438. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  439. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  440. vitali ut possint consentire undique sensu.
  441. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  442. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  443. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  444. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  445. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  446. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  447. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  448. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  449. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  450. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  451. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  452. quatinus in pullos animalis vertier ova
  453. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  454. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  455. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  456. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  457. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  458. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  459. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  460. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  461. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  462. Principio nequeunt ullius corporis esse
  463. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  464. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  465. aere fluminibus terris terraque creatis,
  466. nec congressa modo vitalis convenientes
  467. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  468. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  469. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  470. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  471. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  472. dissoluuntur enim positurae principiorum
  473. et penitus motus vitales inpediuntur,
  474. donec materies omnis concussa per artus
  475. vitalis animae nodos a corpore solvit
  476. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  477. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  478. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  479. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  480. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  481. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  482. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  483. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  484. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  485. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  486. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  487. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  488. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  489. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  490. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  491. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,