De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  2. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  3. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  4. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  5. * * *
  6. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  7. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  8. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  9. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  10. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  11. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  12. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  13. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  14. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  15. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  16. linquit enim supera taetri primordia viri,
  17. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  18. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  19. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  20. finita variare figurarum ratione.
  21. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  22. esse infinito debebunt corporis auctu.
  23. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  24. corporis inter se multum variare figurae
  25. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  26. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  27. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  28. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  29. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  30. formai speciem totius corporis eius,
  31. quod super est, si forte voles variare figuras,
  32. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  33. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  34. si tu forte voles etiam variare figuras.
  35. ergo formarum novitatem corporis augmen
  36. subsequitur. quare non est ut credere possis
  37. esse infinitis distantia semina formis,
  38. ne quaedam cogas inmani maximitate
  39. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  40. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  41. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  42. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  43. saecla novo rerum superata colore iacerent
  44. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  45. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  46. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  47. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  48. cedere item retro possent in deteriores
  49. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  50. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  51. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  52. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  53. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  54. materiem quoque finitis differe figuris.
  55. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  56. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  57. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  58. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  59. ergo finita distant ratione creata,
  60. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  61. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  62. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  63. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  64. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  65. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  66. formarum finita, necesse est quae similes sint
  67. esse infinitas aut summam materiai
  68. finitam constare, id quod non esse probavi.
  69. * * *
  70. versibus ostendam corpuscula materiai
  71. ex infinito summam rerum usque tenere
  72. undique protelo plagarum continuato.
  73. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  74. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  75. at regione locoque alio terrisque remotis
  76. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  77. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  78. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  79. milibus e multis vallo munitur eburno,
  80. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  81. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  82. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  83. unica res quaedem nativo corpore sola,
  84. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  85. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  86. unde ea progigni possit concepta, creari
  87. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  88. quippe etenim sumant alii finita per omne
  89. corpora iactari unius genitalia rei,
  90. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  91. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  92. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  93. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  94. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  95. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  96. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  97. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  98. infidi maris insidias virisque dolumque
  99. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  100. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  101. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  102. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  103. disiectare aestus diversi materiai,
  104. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  105. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  106. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  107. et res progigni et genitas procrescere posse.
  108. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  109. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  110. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  111. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  112. nec porro rerum genitales auctificique
  113. motus perpetuo possunt servare creata.
  114. sic aequo geritur certamine principiorum
  115. ex infinito contractum tempore bellum.
  116. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  117. et superantur item. miscetur funere vagor,
  118. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  119. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  120. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  121. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  122. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  123. convenit et memori mandatum mente tenere,
  124. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  125. quod genere ex uno consistat principiorum,
  126. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  127. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  128. atque potestates, ita plurima principiorum
  129. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  130. Principio tellus habet in se corpora prima,
  131. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  132. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  133. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  134. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  135. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  136. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  137. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  138. montivago generi possit praebere ferarum.
  139. quare magna deum mater materque ferarum
  140. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  141. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  142. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  143. aeris in spatio magnam pendere docentes
  144. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  145. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  146. officiis debet molliri victa parentum.
  147. muralique caput summum cinxere corona,
  148. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  149. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  150. horrifice fertur divinae matris imago.
  151. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  152. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  153. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  154. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  155. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  156. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  157. significare volunt indignos esse putandos,
  158. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  159. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  160. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  161. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  162. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  163. ingratos animos atque impia pectora volgi
  164. conterrere metu quae possint numine divae.
  165. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  166. munificat tacita mortalis muta salute,
  167. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  168. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  169. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  170. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  171. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  172. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  173. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  174. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  175. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  176. cum pueri circum puerum pernice chorea
  177. armat et in numerum pernice chorea
  178. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  179. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  180. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  181. propterea magnam armati matrem comitantur,
  182. aut quia significant divam praedicere ut armis
  183. ac virtute velint patriam defendere terram
  184. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  185. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  186. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  187. omnis enim per se divom natura necessest
  188. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  189. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  190. nam privata dolore omni, privata periclis,
  191. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  192. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  193. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  194. et quia multarum potitur primordia rerum,
  195. multa modis multis effert in lumina solis.
  196. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  197. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  198. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  199. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  200. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  201. religione animum turpi contingere parcat.
  202. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  203. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  204. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  205. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  206. dissimili vivont specie retinentque parentum
  207. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  208. tanta est in quovis genere herbae materiai
  209. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  210. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  211. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  212. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  213. dissimili perfecta figura principiorum.
  214. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  215. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  216. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  217. scintillasque agere ac late differre favillam.
  218. cetera consimili mentis ratione peragrans
  219. invenies igitur multarum semina rerum
  220. corpore celare et varias cohibere figuras.
  221. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  222. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  223. haec igitur variis debent constare figuris;
  224. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  225. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  226. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  227. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  228. conveniunt et res permixto semine constant.
  229. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  230. multa elementa vides multis communia verbis,
  231. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  232. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  233. non quo multa parum communis littera currat
  234. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  235. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  236. sic aliis in rebus item communia multa
  237. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  238. dissimili tamen inter se consistere summa
  239. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  240. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  241. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  242. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  243. semiferas hominum species existere et altos
  244. inter dum ramos egigni corpore vivo
  245. multaque conecti terrestria membra marinis,
  246. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  247. pascere naturam per terras omniparentis.
  248. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  249. seminibus certis certa genetrice creata
  250. conservare genus crescentia posse videmus.
  251. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  252. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  253. corpora discedunt conexaque convenientis
  254. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  255. reicere in terras naturam, multaque caecis
  256. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  257. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  258. vitalis motus consentire atque imitari.
  259. sed ne forte putes animalia sola teneri
  260. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  261. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  262. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  263. dissimili constare figura principiorum;
  264. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  265. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  266. semina cum porro distent, differre necessust
  267. intervalla vias conexus pondera plagas
  268. concursus motus; quae non animalia solum
  269. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  270. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  271. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  272. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  273. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  274. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  275. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  276. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  277. corpora consimili sint eius tincta colore;
  278. nullus enim color est omnino materiai
  279. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  280. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  281. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  282. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  283. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  284. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  285. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  286. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  287. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  288. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  289. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  290. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  291. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  292. immutabile enim quiddam superare necessest,
  293. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  294. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  295. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  296. proinde colore cave contingas semina rerum,
  297. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  298. Praeterea si nulla coloris principiis est
  299. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  300. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  301. propterea magni quod refert, semina quaeque
  302. cum quibus et quali positura contineantur
  303. et quos inter se dent motus accipiantque,
  304. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  305. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  306. marmoreo fieri possint candore repente,
  307. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  308. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  309. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  310. materies ubi permixta est illius et ordo
  311. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  312. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  313. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  314. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  315. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  316. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  317. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  318. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  319. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  320. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  321. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  322. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  323. aut alio in quovis uno puroque nitore
  324. dissimiles longe inter se variosque colores.
  325. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  326. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  327. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  328. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  329. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  330. principiis rerum non numquam causa colores,
  331. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  332. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  333. quippe etenim multo proclivius exorientur
  334. candida de nullo quam nigro nata colore
  335. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  336. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  337. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  338. scire licet quam sint nullo velata colore;
  339. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  340. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  341. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  342. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  343. quae sita cervices circum collumque coronat;
  344. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  345. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  346. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  347. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  348. consimili mutat ratione obversa colores;
  349. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  350. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  351. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  352. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  353. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  354. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  355. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  356. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  357. sed variis formis variantes edere tactus.
  358. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  359. est natura coloris et omnia principiorum
  360. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  361. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  362. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  363. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  364. ex albis album pinnis iactare colorem
  365. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  366. aut alio quovis uno varioque colore.
  367. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  368. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  369. evanescere paulatim stinguique colorem;
  370. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  371. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  372. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  373. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  374. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  375. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  376. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  377. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  378. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  379. scire licet quaedam tam constare orba colore
  380. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  381. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  382. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  383. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  384. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  385. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  386. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  387. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  388. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  389. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  390. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  391. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  392. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  393. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  394. concoctosque suo contractans perdere viro,
  395. propter eandem rem debent primordia rerum
  396. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  397. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  398. nec simili ratione saporem denique quemquam
  399. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  400. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  401. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  402. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  403. inmortalia si volumus subiungere rebus
  404. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  405. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  406. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  407. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  408. principiis constare. neque id manufesta refutant
  409. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  410. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  411. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  412. quippe videre licet vivos existere vermes
  413. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  414. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  415. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  416. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  417. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  418. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  419. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  420. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  421. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  422. non alia longe ratione atque arida ligna
  423. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  424. iamne vides igitur magni primordia rerum
  425. referre in quali sint ordine quaeque locata
  426. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  427. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  428. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  429. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  430. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  431. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  432. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  433. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  434. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  435. sed magni referre ea primum quantula constent,
  436. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  437. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  438. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  439. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  440. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  441. antiquis ex ordinibus permota nova re
  442. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  443. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  444. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  445. * * *
  446. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  447. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  448. mollia mortali consistere corpore creta.
  449. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  450. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  451. aut similis totis animalibus esse putari.
  452. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  453. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  454. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  455. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  456. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  457. vitali ut possint consentire undique sensu.
  458. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  459. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  460. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  461. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  462. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  463. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  464. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  465. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  466. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  467. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  468. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  469. quatinus in pullos animalis vertier ova
  470. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  471. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  472. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  473. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  474. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  475. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  476. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  477. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  478. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  479. Principio nequeunt ullius corporis esse
  480. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  481. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  482. aere fluminibus terris terraque creatis,
  483. nec congressa modo vitalis convenientes
  484. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  485. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  486. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  487. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  488. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  489. dissoluuntur enim positurae principiorum
  490. et penitus motus vitales inpediuntur,
  491. donec materies omnis concussa per artus
  492. vitalis animae nodos a corpore solvit
  493. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  494. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  495. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  496. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  497. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  498. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  499. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  500. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  501. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  502. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  503. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  504. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  505. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  506. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  507. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  508. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  509. scire licet nullo primordia posse dolore
  510. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  511. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  512. corporibus, quorum motus novitate laborent
  513. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  514. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  515. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  516. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  517. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  518. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  519. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  520. multaque de rerum mixtura dicere callent
  521. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  522. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  523. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  524. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  525. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  526. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  527. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  528. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  529. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  530. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  531. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  532. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  533. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  534. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  535. umoris guttas mater cum terra recepit,
  536. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  537. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  538. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  539. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  540. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  541. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  542. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  543. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  544. nec sic interemit mors res ut materiai
  545. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  546. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  547. res ut convertant formas mutentque colores
  548. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  549. ut noscas referre earum primordia rerum
  550. cum quibus et quali positura contineantur
  551. et quos inter se dent motus accipiantque,
  552. neve putes aeterna penes residere potesse
  553. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  554. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  555. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  556. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  557. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  558. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  559. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  560. consimilis; verum positura discrepitant res.
  561. sic ipsis in rebus item iam materiai
  562. intervalla vias conexus pondera plagas
  563. concursus motus ordo positura figurae
  564. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  565. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  566. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  567. accedere et nova se species ostendere rerum.
  568. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  569. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  570. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  571. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  572. principio caeli clarum purumque colorem
  573. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  574. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  575. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  576. ex improviso si sint obiecta repente,
  577. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  578. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  579. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  580. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  581. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  582. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  583. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  584. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  585. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  586. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  587. infinita foris haec extra moenia mundi,
  588. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  589. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  590. Principio nobis in cunctas undique partis
  591. et latere ex utroque supra supterque per omne
  592. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  593. vociferatur, et elucet natura profundi.
  594. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  595. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  596. seminaque innumero numero summaque profunda
  597. multimodis volitent aeterno percita motu,
  598. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  599. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  600. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  601. sponte sua forte offensando semina rerum
  602. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  603. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  604. magnarum rerum fierent exordia semper,
  605. terrai maris et caeli generisque animantum.
  606. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  607. esse alios alibi congressus materiai,
  608. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  609. Praeterea cum materies est multa parata,
  610. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  611. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  612. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  613. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  614. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  615. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  616. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  617. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  618. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  619. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  620. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  621. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  622. sint genere. in primis animalibus indice mente
  623. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  624. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  625. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  626. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  627. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  628. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  629. quando quidem vitae depactus terminus alte
  630. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  631. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  632. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  633. libera continuo, dominis privata superbis,
  634. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  635. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  636. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  637. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  638. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  639. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  640. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  641. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  642. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  643. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  644. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  645. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  646. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  647. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  648. primigenum maris et terrae solisque coortum
  649. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  650. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  651. unde mare et terrae possent augescere et unde
  652. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  653. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  654. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  655. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  656. umor ad umorem, terreno corpore terra
  657. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  658. donique ad extremum crescendi perfica finem
  659. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  660. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  661. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  662. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  663. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  664. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  665. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  666. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  667. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  668. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  669. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  670. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  671. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  672. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  673. inde minutatim vires et robur adultum
  674. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  675. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  676. et quo latior est, in cunctas undique partis
  677. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  678. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  679. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  680. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  681. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  682. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  683. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  684. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  685. corpora conficere et plagis infesta domare.
  686. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  687. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  688. omnia debet enim cibus integrare novando
  689. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  690. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  691. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  692. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  693. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  694. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  695. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  696. aurea de caelo demisit funis in arva
  697. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  698. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  699. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  700. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  701. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  702. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  703. conterimusque boves et viris agricolarum,
  704. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  705. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  706. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  707. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  708. et cum tempora temporibus praesentia confert
  709. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  710. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  711. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  712. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  713. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  714. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  715. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  716. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari