De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at non esse tamen perplexis indupedita,
  2. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  3. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  4. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  5. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  6. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  7. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  8. * * *
  9. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  10. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  11. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  12. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  13. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  14. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  15. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  16. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  17. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  18. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  19. linquit enim supera taetri primordia viri,
  20. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  21. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  22. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  23. finita variare figurarum ratione.
  24. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  25. esse infinito debebunt corporis auctu.
  26. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  27. corporis inter se multum variare figurae
  28. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  29. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  30. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  31. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  32. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  33. formai speciem totius corporis eius,
  34. quod super est, si forte voles variare figuras,
  35. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  36. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  37. si tu forte voles etiam variare figuras.
  38. ergo formarum novitatem corporis augmen
  39. subsequitur. quare non est ut credere possis
  40. esse infinitis distantia semina formis,
  41. ne quaedam cogas inmani maximitate
  42. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  43. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  44. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  45. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  46. saecla novo rerum superata colore iacerent
  47. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  48. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  49. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  50. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  51. cedere item retro possent in deteriores
  52. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  53. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  54. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  55. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  56. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  57. materiem quoque finitis differe figuris.
  58. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  59. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  60. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  61. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  62. ergo finita distant ratione creata,
  63. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  64. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  65. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  66. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  67. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  68. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  69. formarum finita, necesse est quae similes sint
  70. esse infinitas aut summam materiai
  71. finitam constare, id quod non esse probavi.
  72. * * *
  73. versibus ostendam corpuscula materiai
  74. ex infinito summam rerum usque tenere
  75. undique protelo plagarum continuato.
  76. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  77. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  78. at regione locoque alio terrisque remotis
  79. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  80. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  81. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  82. milibus e multis vallo munitur eburno,
  83. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  84. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  85. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  86. unica res quaedem nativo corpore sola,
  87. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  88. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  89. unde ea progigni possit concepta, creari
  90. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  91. quippe etenim sumant alii finita per omne
  92. corpora iactari unius genitalia rei,
  93. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  94. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  95. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  96. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  97. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  98. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  99. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  100. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  101. infidi maris insidias virisque dolumque
  102. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  103. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  104. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  105. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  106. disiectare aestus diversi materiai,
  107. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  108. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  109. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  110. et res progigni et genitas procrescere posse.
  111. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  112. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  113. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  114. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  115. nec porro rerum genitales auctificique
  116. motus perpetuo possunt servare creata.
  117. sic aequo geritur certamine principiorum
  118. ex infinito contractum tempore bellum.
  119. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  120. et superantur item. miscetur funere vagor,
  121. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  122. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  123. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  124. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  125. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  126. convenit et memori mandatum mente tenere,
  127. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  128. quod genere ex uno consistat principiorum,
  129. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  130. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  131. atque potestates, ita plurima principiorum
  132. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  133. Principio tellus habet in se corpora prima,
  134. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  135. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  136. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  137. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  138. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  139. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  140. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  141. montivago generi possit praebere ferarum.
  142. quare magna deum mater materque ferarum
  143. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  144. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  145. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  146. aeris in spatio magnam pendere docentes
  147. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  148. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  149. officiis debet molliri victa parentum.
  150. muralique caput summum cinxere corona,
  151. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  152. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  153. horrifice fertur divinae matris imago.
  154. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  155. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  156. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  157. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  158. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  159. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  160. significare volunt indignos esse putandos,
  161. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  162. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  163. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  164. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  165. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  166. ingratos animos atque impia pectora volgi
  167. conterrere metu quae possint numine divae.
  168. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  169. munificat tacita mortalis muta salute,
  170. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  171. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  172. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  173. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  174. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  175. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  176. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  177. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  178. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  179. cum pueri circum puerum pernice chorea
  180. armat et in numerum pernice chorea
  181. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  182. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  183. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  184. propterea magnam armati matrem comitantur,
  185. aut quia significant divam praedicere ut armis
  186. ac virtute velint patriam defendere terram
  187. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  188. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  189. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  190. omnis enim per se divom natura necessest
  191. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  192. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  193. nam privata dolore omni, privata periclis,
  194. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  195. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  196. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  197. et quia multarum potitur primordia rerum,
  198. multa modis multis effert in lumina solis.
  199. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  200. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  201. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  202. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  203. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  204. religione animum turpi contingere parcat.
  205. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  206. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  207. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  208. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  209. dissimili vivont specie retinentque parentum
  210. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  211. tanta est in quovis genere herbae materiai
  212. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  213. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  214. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  215. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  216. dissimili perfecta figura principiorum.
  217. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  218. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  219. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  220. scintillasque agere ac late differre favillam.
  221. cetera consimili mentis ratione peragrans
  222. invenies igitur multarum semina rerum
  223. corpore celare et varias cohibere figuras.
  224. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  225. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  226. haec igitur variis debent constare figuris;
  227. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  228. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  229. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  230. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  231. conveniunt et res permixto semine constant.
  232. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  233. multa elementa vides multis communia verbis,
  234. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  235. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  236. non quo multa parum communis littera currat
  237. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  238. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  239. sic aliis in rebus item communia multa
  240. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  241. dissimili tamen inter se consistere summa
  242. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  243. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  244. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  245. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  246. semiferas hominum species existere et altos
  247. inter dum ramos egigni corpore vivo
  248. multaque conecti terrestria membra marinis,
  249. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  250. pascere naturam per terras omniparentis.
  251. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  252. seminibus certis certa genetrice creata
  253. conservare genus crescentia posse videmus.
  254. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  255. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  256. corpora discedunt conexaque convenientis
  257. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  258. reicere in terras naturam, multaque caecis
  259. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  260. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  261. vitalis motus consentire atque imitari.
  262. sed ne forte putes animalia sola teneri
  263. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  264. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  265. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  266. dissimili constare figura principiorum;
  267. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  268. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  269. semina cum porro distent, differre necessust
  270. intervalla vias conexus pondera plagas
  271. concursus motus; quae non animalia solum
  272. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  273. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  274. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  275. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  276. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  277. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  278. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  279. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  280. corpora consimili sint eius tincta colore;
  281. nullus enim color est omnino materiai
  282. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  283. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  284. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  285. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  286. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  287. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  288. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  289. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  290. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  291. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  292. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  293. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  294. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  295. immutabile enim quiddam superare necessest,
  296. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  297. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  298. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  299. proinde colore cave contingas semina rerum,
  300. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  301. Praeterea si nulla coloris principiis est
  302. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  303. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  304. propterea magni quod refert, semina quaeque
  305. cum quibus et quali positura contineantur
  306. et quos inter se dent motus accipiantque,
  307. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  308. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  309. marmoreo fieri possint candore repente,
  310. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  311. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  312. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  313. materies ubi permixta est illius et ordo
  314. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  315. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  316. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  317. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  318. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  319. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  320. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  321. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  322. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  323. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  324. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  325. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  326. aut alio in quovis uno puroque nitore
  327. dissimiles longe inter se variosque colores.
  328. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  329. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  330. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  331. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  332. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  333. principiis rerum non numquam causa colores,
  334. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  335. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  336. quippe etenim multo proclivius exorientur
  337. candida de nullo quam nigro nata colore
  338. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  339. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  340. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  341. scire licet quam sint nullo velata colore;
  342. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  343. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  344. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  345. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  346. quae sita cervices circum collumque coronat;
  347. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  348. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  349. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  350. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  351. consimili mutat ratione obversa colores;
  352. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  353. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  354. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  355. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  356. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  357. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  358. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  359. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  360. sed variis formis variantes edere tactus.
  361. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  362. est natura coloris et omnia principiorum
  363. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  364. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  365. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  366. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  367. ex albis album pinnis iactare colorem
  368. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  369. aut alio quovis uno varioque colore.
  370. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  371. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  372. evanescere paulatim stinguique colorem;
  373. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  374. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  375. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  376. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  377. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  378. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  379. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  380. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  381. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  382. scire licet quaedam tam constare orba colore
  383. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  384. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  385. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  386. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  387. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  388. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  389. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  390. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  391. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  392. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  393. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  394. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  395. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  396. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  397. concoctosque suo contractans perdere viro,
  398. propter eandem rem debent primordia rerum
  399. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  400. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  401. nec simili ratione saporem denique quemquam
  402. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  403. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  404. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  405. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  406. inmortalia si volumus subiungere rebus
  407. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  408. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  409. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  410. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  411. principiis constare. neque id manufesta refutant
  412. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  413. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  414. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  415. quippe videre licet vivos existere vermes
  416. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  417. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  418. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  419. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  420. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  421. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  422. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  423. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  424. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  425. non alia longe ratione atque arida ligna
  426. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  427. iamne vides igitur magni primordia rerum
  428. referre in quali sint ordine quaeque locata
  429. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  430. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  431. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  432. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  433. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  434. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  435. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  436. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res