De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  2. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  3. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  4. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  5. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  6. at non esse tamen perplexis indupedita,
  7. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  8. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  9. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  10. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  11. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  12. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  13. * * *
  14. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  15. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  16. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  17. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  18. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  19. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  20. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  21. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  22. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  23. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  24. linquit enim supera taetri primordia viri,
  25. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  26. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  27. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  28. finita variare figurarum ratione.
  29. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  30. esse infinito debebunt corporis auctu.
  31. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  32. corporis inter se multum variare figurae
  33. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  34. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  35. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  36. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  37. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  38. formai speciem totius corporis eius,
  39. quod super est, si forte voles variare figuras,
  40. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  41. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  42. si tu forte voles etiam variare figuras.
  43. ergo formarum novitatem corporis augmen
  44. subsequitur. quare non est ut credere possis
  45. esse infinitis distantia semina formis,
  46. ne quaedam cogas inmani maximitate
  47. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  48. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  49. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  50. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  51. saecla novo rerum superata colore iacerent
  52. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  53. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  54. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  55. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  56. cedere item retro possent in deteriores
  57. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  58. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  59. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  60. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  61. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  62. materiem quoque finitis differe figuris.
  63. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  64. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  65. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  66. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  67. ergo finita distant ratione creata,
  68. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  69. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  70. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  71. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  72. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  73. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  74. formarum finita, necesse est quae similes sint
  75. esse infinitas aut summam materiai
  76. finitam constare, id quod non esse probavi.
  77. * * *
  78. versibus ostendam corpuscula materiai
  79. ex infinito summam rerum usque tenere
  80. undique protelo plagarum continuato.
  81. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  82. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  83. at regione locoque alio terrisque remotis
  84. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  85. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  86. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  87. milibus e multis vallo munitur eburno,
  88. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  89. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  90. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  91. unica res quaedem nativo corpore sola,
  92. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  93. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  94. unde ea progigni possit concepta, creari
  95. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  96. quippe etenim sumant alii finita per omne
  97. corpora iactari unius genitalia rei,
  98. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  99. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  100. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  101. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  102. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  103. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  104. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  105. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  106. infidi maris insidias virisque dolumque
  107. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  108. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  109. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  110. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  111. disiectare aestus diversi materiai,
  112. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  113. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  114. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  115. et res progigni et genitas procrescere posse.
  116. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  117. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  118. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  119. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  120. nec porro rerum genitales auctificique
  121. motus perpetuo possunt servare creata.
  122. sic aequo geritur certamine principiorum
  123. ex infinito contractum tempore bellum.
  124. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  125. et superantur item. miscetur funere vagor,
  126. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  127. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  128. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  129. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  130. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  131. convenit et memori mandatum mente tenere,
  132. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  133. quod genere ex uno consistat principiorum,
  134. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  135. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  136. atque potestates, ita plurima principiorum
  137. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  138. Principio tellus habet in se corpora prima,
  139. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  140. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  141. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  142. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  143. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  144. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  145. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  146. montivago generi possit praebere ferarum.
  147. quare magna deum mater materque ferarum
  148. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  149. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  150. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  151. aeris in spatio magnam pendere docentes
  152. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  153. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  154. officiis debet molliri victa parentum.
  155. muralique caput summum cinxere corona,
  156. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  157. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  158. horrifice fertur divinae matris imago.
  159. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  160. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  161. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  162. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  163. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  164. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  165. significare volunt indignos esse putandos,
  166. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  167. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  168. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  169. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  170. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  171. ingratos animos atque impia pectora volgi
  172. conterrere metu quae possint numine divae.
  173. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  174. munificat tacita mortalis muta salute,
  175. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  176. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  177. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  178. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  179. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  180. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  181. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  182. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  183. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  184. cum pueri circum puerum pernice chorea
  185. armat et in numerum pernice chorea
  186. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  187. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  188. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  189. propterea magnam armati matrem comitantur,
  190. aut quia significant divam praedicere ut armis
  191. ac virtute velint patriam defendere terram
  192. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  193. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  194. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  195. omnis enim per se divom natura necessest
  196. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  197. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  198. nam privata dolore omni, privata periclis,
  199. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  200. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  201. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  202. et quia multarum potitur primordia rerum,
  203. multa modis multis effert in lumina solis.
  204. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  205. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  206. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  207. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  208. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  209. religione animum turpi contingere parcat.
  210. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  211. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  212. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  213. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  214. dissimili vivont specie retinentque parentum
  215. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  216. tanta est in quovis genere herbae materiai
  217. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  218. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  219. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  220. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  221. dissimili perfecta figura principiorum.
  222. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  223. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  224. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  225. scintillasque agere ac late differre favillam.
  226. cetera consimili mentis ratione peragrans
  227. invenies igitur multarum semina rerum
  228. corpore celare et varias cohibere figuras.
  229. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  230. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  231. haec igitur variis debent constare figuris;
  232. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  233. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  234. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  235. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  236. conveniunt et res permixto semine constant.
  237. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  238. multa elementa vides multis communia verbis,
  239. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  240. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  241. non quo multa parum communis littera currat
  242. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  243. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  244. sic aliis in rebus item communia multa
  245. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  246. dissimili tamen inter se consistere summa
  247. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  248. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  249. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  250. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  251. semiferas hominum species existere et altos
  252. inter dum ramos egigni corpore vivo
  253. multaque conecti terrestria membra marinis,
  254. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  255. pascere naturam per terras omniparentis.
  256. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  257. seminibus certis certa genetrice creata
  258. conservare genus crescentia posse videmus.
  259. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  260. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  261. corpora discedunt conexaque convenientis
  262. efficiunt motus; at contra aliena videmus