De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principiis, varios quae possint edere sensus.
  2. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  3. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  4. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  5. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  6. prima acie constant ictus contemnere sueta
  7. et validi silices ac duri robora ferri
  8. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  9. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  10. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  11. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  12. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  13. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  14. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  15. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  16. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  17. at non esse tamen perplexis indupedita,
  18. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  19. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  20. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  21. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  22. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  23. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  24. * * *
  25. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  26. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  27. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  28. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  29. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  30. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  31. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  32. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  33. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  34. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  35. linquit enim supera taetri primordia viri,
  36. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  37. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  38. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  39. finita variare figurarum ratione.
  40. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  41. esse infinito debebunt corporis auctu.
  42. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  43. corporis inter se multum variare figurae
  44. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  45. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  46. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  47. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  48. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  49. formai speciem totius corporis eius,
  50. quod super est, si forte voles variare figuras,
  51. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  52. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  53. si tu forte voles etiam variare figuras.
  54. ergo formarum novitatem corporis augmen
  55. subsequitur. quare non est ut credere possis
  56. esse infinitis distantia semina formis,
  57. ne quaedam cogas inmani maximitate
  58. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  59. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  60. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  61. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  62. saecla novo rerum superata colore iacerent
  63. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  64. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  65. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  66. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  67. cedere item retro possent in deteriores
  68. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  69. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  70. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  71. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  72. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  73. materiem quoque finitis differe figuris.
  74. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  75. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  76. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  77. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  78. ergo finita distant ratione creata,
  79. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  80. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  81. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  82. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  83. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  84. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  85. formarum finita, necesse est quae similes sint
  86. esse infinitas aut summam materiai
  87. finitam constare, id quod non esse probavi.
  88. * * *
  89. versibus ostendam corpuscula materiai
  90. ex infinito summam rerum usque tenere
  91. undique protelo plagarum continuato.
  92. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  93. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  94. at regione locoque alio terrisque remotis
  95. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  96. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  97. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  98. milibus e multis vallo munitur eburno,
  99. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  100. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  101. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  102. unica res quaedem nativo corpore sola,
  103. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  104. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  105. unde ea progigni possit concepta, creari
  106. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  107. quippe etenim sumant alii finita per omne
  108. corpora iactari unius genitalia rei,
  109. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  110. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  111. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  112. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  113. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  114. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  115. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  116. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  117. infidi maris insidias virisque dolumque
  118. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  119. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  120. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  121. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  122. disiectare aestus diversi materiai,
  123. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  124. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  125. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  126. et res progigni et genitas procrescere posse.
  127. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  128. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  129. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  130. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  131. nec porro rerum genitales auctificique
  132. motus perpetuo possunt servare creata.
  133. sic aequo geritur certamine principiorum
  134. ex infinito contractum tempore bellum.
  135. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  136. et superantur item. miscetur funere vagor,
  137. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  138. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  139. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  140. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  141. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  142. convenit et memori mandatum mente tenere,
  143. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  144. quod genere ex uno consistat principiorum,
  145. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  146. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  147. atque potestates, ita plurima principiorum
  148. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  149. Principio tellus habet in se corpora prima,
  150. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  151. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  152. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  153. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  154. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  155. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  156. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  157. montivago generi possit praebere ferarum.
  158. quare magna deum mater materque ferarum
  159. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  160. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  161. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  162. aeris in spatio magnam pendere docentes
  163. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  164. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  165. officiis debet molliri victa parentum.
  166. muralique caput summum cinxere corona,
  167. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  168. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  169. horrifice fertur divinae matris imago.
  170. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  171. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  172. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  173. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  174. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  175. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  176. significare volunt indignos esse putandos,
  177. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  178. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  179. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  180. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  181. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  182. ingratos animos atque impia pectora volgi
  183. conterrere metu quae possint numine divae.
  184. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  185. munificat tacita mortalis muta salute,
  186. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  187. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  188. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  189. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  190. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  191. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  192. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  193. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  194. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  195. cum pueri circum puerum pernice chorea
  196. armat et in numerum pernice chorea
  197. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  198. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  199. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  200. propterea magnam armati matrem comitantur,
  201. aut quia significant divam praedicere ut armis
  202. ac virtute velint patriam defendere terram
  203. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  204. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  205. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  206. omnis enim per se divom natura necessest
  207. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  208. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  209. nam privata dolore omni, privata periclis,
  210. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  211. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  212. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  213. et quia multarum potitur primordia rerum,
  214. multa modis multis effert in lumina solis.
  215. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  216. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  217. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  218. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  219. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  220. religione animum turpi contingere parcat.
  221. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  222. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  223. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  224. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  225. dissimili vivont specie retinentque parentum
  226. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  227. tanta est in quovis genere herbae materiai
  228. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  229. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  230. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  231. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  232. dissimili perfecta figura principiorum.
  233. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  234. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  235. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  236. scintillasque agere ac late differre favillam.
  237. cetera consimili mentis ratione peragrans
  238. invenies igitur multarum semina rerum
  239. corpore celare et varias cohibere figuras.
  240. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  241. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  242. haec igitur variis debent constare figuris;
  243. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  244. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  245. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  246. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  247. conveniunt et res permixto semine constant.
  248. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  249. multa elementa vides multis communia verbis,
  250. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  251. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  252. non quo multa parum communis littera currat
  253. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  254. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  255. sic aliis in rebus item communia multa
  256. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  257. dissimili tamen inter se consistere summa
  258. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  259. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  260. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  261. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  262. semiferas hominum species existere et altos
  263. inter dum ramos egigni corpore vivo
  264. multaque conecti terrestria membra marinis,
  265. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  266. pascere naturam per terras omniparentis.
  267. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  268. seminibus certis certa genetrice creata
  269. conservare genus crescentia posse videmus.
  270. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  271. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  272. corpora discedunt conexaque convenientis
  273. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  274. reicere in terras naturam, multaque caecis
  275. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  276. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  277. vitalis motus consentire atque imitari.
  278. sed ne forte putes animalia sola teneri
  279. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  280. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  281. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  282. dissimili constare figura principiorum;
  283. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  284. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  285. semina cum porro distent, differre necessust
  286. intervalla vias conexus pondera plagas
  287. concursus motus; quae non animalia solum
  288. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  289. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  290. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  291. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  292. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  293. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  294. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  295. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  296. corpora consimili sint eius tincta colore;
  297. nullus enim color est omnino materiai
  298. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  299. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  300. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  301. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  302. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  303. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  304. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  305. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  306. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  307. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  308. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  309. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  310. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  311. immutabile enim quiddam superare necessest,
  312. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  313. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  314. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  315. proinde colore cave contingas semina rerum,
  316. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  317. Praeterea si nulla coloris principiis est
  318. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  319. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  320. propterea magni quod refert, semina quaeque
  321. cum quibus et quali positura contineantur
  322. et quos inter se dent motus accipiantque,
  323. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  324. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  325. marmoreo fieri possint candore repente,
  326. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  327. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  328. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  329. materies ubi permixta est illius et ordo
  330. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  331. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  332. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  333. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  334. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  335. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  336. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  337. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  338. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  339. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  340. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  341. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  342. aut alio in quovis uno puroque nitore
  343. dissimiles longe inter se variosque colores.
  344. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  345. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  346. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  347. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  348. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  349. principiis rerum non numquam causa colores,
  350. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  351. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  352. quippe etenim multo proclivius exorientur
  353. candida de nullo quam nigro nata colore
  354. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  355. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  356. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  357. scire licet quam sint nullo velata colore;
  358. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  359. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  360. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  361. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  362. quae sita cervices circum collumque coronat;
  363. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  364. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  365. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  366. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  367. consimili mutat ratione obversa colores;
  368. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  369. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  370. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  371. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  372. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  373. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  374. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  375. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  376. sed variis formis variantes edere tactus.
  377. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  378. est natura coloris et omnia principiorum
  379. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  380. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  381. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  382. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  383. ex albis album pinnis iactare colorem
  384. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  385. aut alio quovis uno varioque colore.
  386. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  387. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  388. evanescere paulatim stinguique colorem;
  389. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  390. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  391. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  392. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  393. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  394. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  395. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  396. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  397. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  398. scire licet quaedam tam constare orba colore
  399. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  400. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  401. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  402. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  403. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  404. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  405. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  406. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  407. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  408. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  409. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  410. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  411. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  412. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  413. concoctosque suo contractans perdere viro,
  414. propter eandem rem debent primordia rerum
  415. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  416. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  417. nec simili ratione saporem denique quemquam
  418. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  419. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  420. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  421. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  422. inmortalia si volumus subiungere rebus
  423. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  424. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  425. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  426. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  427. principiis constare. neque id manufesta refutant
  428. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  429. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  430. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  431. quippe videre licet vivos existere vermes
  432. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  433. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  434. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  435. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  436. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  437. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  438. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  439. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  440. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  441. non alia longe ratione atque arida ligna
  442. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  443. iamne vides igitur magni primordia rerum
  444. referre in quali sint ordine quaeque locata
  445. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  446. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  447. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  448. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  449. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  450. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  451. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  452. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  453. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  454. sed magni referre ea primum quantula constent,
  455. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  456. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  457. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  458. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  459. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  460. antiquis ex ordinibus permota nova re
  461. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  462. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  463. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  464. * * *
  465. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  466. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  467. mollia mortali consistere corpore creta.
  468. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  469. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  470. aut similis totis animalibus esse putari.
  471. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  472. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  473. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  474. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  475. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  476. vitali ut possint consentire undique sensu.
  477. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  478. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  479. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  480. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  481. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  482. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  483. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  484. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  485. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  486. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  487. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  488. quatinus in pullos animalis vertier ova
  489. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  490. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  491. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  492. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  493. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  494. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  495. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  496. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  497. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  498. Principio nequeunt ullius corporis esse
  499. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  500. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  501. aere fluminibus terris terraque creatis,
  502. nec congressa modo vitalis convenientes
  503. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  504. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  505. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  506. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  507. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  508. dissoluuntur enim positurae principiorum
  509. et penitus motus vitales inpediuntur,
  510. donec materies omnis concussa per artus
  511. vitalis animae nodos a corpore solvit
  512. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  513. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  514. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  515. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  516. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  517. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  518. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  519. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  520. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  521. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  522. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  523. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  524. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  525. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  526. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  527. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  528. scire licet nullo primordia posse dolore
  529. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  530. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  531. corporibus, quorum motus novitate laborent
  532. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  533. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  534. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  535. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  536. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  537. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  538. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  539. multaque de rerum mixtura dicere callent
  540. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  541. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  542. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  543. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  544. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  545. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  546. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  547. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  548. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  549. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  550. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  551. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  552. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  553. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  554. umoris guttas mater cum terra recepit,
  555. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  556. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  557. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  558. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  559. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  560. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  561. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  562. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  563. nec sic interemit mors res ut materiai
  564. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  565. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  566. res ut convertant formas mutentque colores
  567. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  568. ut noscas referre earum primordia rerum
  569. cum quibus et quali positura contineantur
  570. et quos inter se dent motus accipiantque,
  571. neve putes aeterna penes residere potesse
  572. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  573. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  574. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  575. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  576. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  577. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  578. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  579. consimilis; verum positura discrepitant res.
  580. sic ipsis in rebus item iam materiai
  581. intervalla vias conexus pondera plagas
  582. concursus motus ordo positura figurae
  583. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  584. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  585. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  586. accedere et nova se species ostendere rerum.
  587. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  588. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  589. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  590. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  591. principio caeli clarum purumque colorem
  592. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  593. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  594. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  595. ex improviso si sint obiecta repente,
  596. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  597. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  598. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  599. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  600. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  601. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  602. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  603. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  604. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  605. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  606. infinita foris haec extra moenia mundi,
  607. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  608. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  609. Principio nobis in cunctas undique partis
  610. et latere ex utroque supra supterque per omne
  611. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  612. vociferatur, et elucet natura profundi.
  613. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  614. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  615. seminaque innumero numero summaque profunda
  616. multimodis volitent aeterno percita motu,
  617. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  618. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  619. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  620. sponte sua forte offensando semina rerum
  621. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  622. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  623. magnarum rerum fierent exordia semper,
  624. terrai maris et caeli generisque animantum.
  625. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  626. esse alios alibi congressus materiai,
  627. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  628. Praeterea cum materies est multa parata,
  629. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  630. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  631. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  632. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  633. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  634. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  635. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  636. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  637. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  638. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  639. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  640. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  641. sint genere. in primis animalibus indice mente
  642. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  643. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  644. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  645. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  646. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  647. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  648. quando quidem vitae depactus terminus alte
  649. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  650. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  651. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  652. libera continuo, dominis privata superbis,
  653. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  654. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  655. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  656. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  657. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  658. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  659. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  660. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  661. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  662. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  663. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  664. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  665. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  666. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  667. primigenum maris et terrae solisque coortum
  668. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  669. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  670. unde mare et terrae possent augescere et unde
  671. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  672. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  673. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  674. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  675. umor ad umorem, terreno corpore terra
  676. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  677. donique ad extremum crescendi perfica finem
  678. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  679. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  680. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  681. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  682. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  683. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  684. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  685. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  686. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  687. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  688. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  689. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  690. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  691. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  692. inde minutatim vires et robur adultum
  693. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  694. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  695. et quo latior est, in cunctas undique partis
  696. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  697. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  698. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  699. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  700. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  701. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  702. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  703. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  704. corpora conficere et plagis infesta domare.
  705. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  706. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  707. omnia debet enim cibus integrare novando
  708. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  709. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  710. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  711. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  712. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  713. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  714. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  715. aurea de caelo demisit funis in arva
  716. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  717. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  718. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  719. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  720. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  721. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  722. conterimusque boves et viris agricolarum,
  723. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  724. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  725. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  726. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  727. et cum tempora temporibus praesentia confert
  728. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  729. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  730. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  731. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  732. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  733. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  734. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  735. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  54. acrius advertunt animos ad religionem.
  55. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  56. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  57. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  58. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  59. denique avarities et honorum caeca cupido,
  60. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  61. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  62. noctes atque dies niti praestante labore
  63. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  64. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  65. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  66. semota ab dulci vita stabilique videtur
  67. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  68. unde homines dum se falso terrore coacti
  69. effugisse volunt longe longeque remosse,
  70. sanguine civili rem conflant divitiasque
  71. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  72. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  73. et consanguineum mensas odere timentque.
  74. consimili ratione ab eodem saepe timore
  75. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  76. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  77. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  78. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  79. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  80. percipit humanos odium lucisque videndae,
  81. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  82. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  83. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  84. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  85. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  86. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  87. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  88. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  89. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  90. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  91. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  92. non radii solis neque lucida tela diei
  93. discutiant, sed naturae species ratioque.
  94. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  95. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  96. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  97. atque oculei partes animantis totius extant.
  98. ---
  99. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  100. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  101. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  102. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  103. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  104. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  105. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  106. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  107. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  108. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  109. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  110. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  111. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  112. in nullo caput interea sit forte dolore.
  113. Praeterea molli cum somno dedita membra
  114. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  115. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  116. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  117. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  118. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  119. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  120. principio fit uti detracto corpore multo
  121. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  122. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  123. diffugere forasque per os est editus ,
  124. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  125. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  126. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  127. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  128. semina, curare in membris ut vita moretur.
  129. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  130. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  131. quapropter quoniam est animi natura reperta
  132. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  133. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  134. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  135. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  136. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  137. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  138. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  139. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  140. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  141. idque situm media regione in pectoris haeret.
  142. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  143. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  144. cetera pars animae per totum dissita corpus
  145. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  146. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  147. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  148. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  149. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  150. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  151. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  152. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  153. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  154. consentire animam totam per membra videmus
  155. sudoresque ita palloremque existere toto
  156. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  157. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  158. denique concidere ex animi terrore videmus
  159. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  160. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  161. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  162. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  163. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  164. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  165. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  166. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  167. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  168. corporea natura animum constare animamque?
  169. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  170. consentire animum nobis in corpore cernis.
  171. si minus offendit vitam vis horrida teli
  172. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  173. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  174. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  175. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  176. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  177. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  178. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  179. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  180. principio esse aio persuptilem atque minutis
  181. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  182. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  183. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  184. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  185. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  186. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  187. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  188. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  189. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  190. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  191. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  192. at contra mellis constantior est natura
  193. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  194. haeret enim inter se magis omnis materiai
  195. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  196. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  197. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  198. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  199. at contra lapidum coniectum spicarumque
  200. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  201. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  202. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  203. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  204. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  205. mobilis egregie, perquam constare necessest
  206. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  207. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  208. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  209. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  210. quam tenui constet textura quamque loco se
  211. contineat parvo, si possit conglomerari,
  212. quod simul atque hominem leti secura quies est
  213. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  214. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  215. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  216. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  217. ergo animam totam perparvis esse necessest
  218. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  219. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  220. extima membrorum circumcaesura tamen se
  221. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  222. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  223. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  224. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  225. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  226. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  227. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  228. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  229. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  230. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  231. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  232. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  233. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  234. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  235. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  236. rara quod eius enim constat natura, necessest
  237. inter eum primordia multa moveri.
  238. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  239. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  240. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  241. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  242. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  243. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  244. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  245. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  246. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  247. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  248. inde calor motus et venti caeca potestas
  249. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  250. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  251. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  252. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  253. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  254. permanare malum, quin omnia perturbentur
  255. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  256. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  257. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  258. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  259. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  260. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  261. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  262. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  263. inter enim cursant primordia principiorum
  264. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  265. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  266. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  267. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  268. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  269. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  270. sic calor atque et venti caeca potestas
  271. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  272. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  273. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  274. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  275. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  276. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  277. quod genus in nostris membris et corpore toto
  278. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  279. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  280. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  281. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  282. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  283. consimili ratione necessest ventus et
  284. et calor inter se vigeant commixta per artus
  285. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  286. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  287. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  288. interemant sensum diductaque solvant.
  289. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  290. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  291. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  292. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  293. est etiam quoque pacati status ille,
  294. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  295. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  296. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  297. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  298. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  299. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  300. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  301. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  302. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  303. at natura boum placido magis vivit
  304. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  305. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  306. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  307. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  308. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  309. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  310. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  311. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  312. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  313. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  314. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  315. inque aliis rebus multis differre necessest
  316. naturas hominum varias moresque sequacis;
  317. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  318. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  319. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  320. illud in his rebus video firmare potesse,
  321. usque adeo naturarum vestigia linqui
  322. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  323. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  324. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  325. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  326. nam communibus inter se radicibus haerent
  327. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  328. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  329. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  330. sic animi atque animae naturam corpore toto
  331. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  332. inplexis ita principiis ab origine prima
  333. inter se fiunt consorti praedita vita,
  334. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  335. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  336. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  337. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  338. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  339. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  340. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  341. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  342. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  343. discidium possunt artus perferre relicti,
  344. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  345. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  346. mutua vitalis discunt contagia motus,
  347. maternis etiam membris alvoque reposta,
  348. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  349. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  350. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  351. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  352. atque animam credit permixtam corpore toto
  353. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  354. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  355. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  356. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  357. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  358. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  359. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  360. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  361. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  362. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  363. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  364. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  365. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  366. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  367. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  368. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  369. iam magis exemptis oculis debere videtur
  370. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  371. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  372. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  373. corporis atque animi primordia singula primis
  374. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  375. nam cum multo sunt animae elementa minora
  376. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  377. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  378. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  379. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  380. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  381. intervalla tenere exordia prima animai.
  382. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  383. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  384. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  385. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  386. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  387. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  388. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  389. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  390. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  391. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  392. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  393. quam primordia sentiscant concussa animai,
  394. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  395. et quam in his intervallis tuditantia possint
  396. concursare coire et dissultare vicissim.
  397. Et magis est animus vitai claustra
  398. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  399. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  400. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  401. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  402. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  403. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  404. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  405. truncus adempta anima circum membrisque remota
  406. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  407. si non omnimodis, at magna parte animai
  408. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  409. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  410. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  411. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  412. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  413. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  414. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  415. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  416. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  417. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  418. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  419. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  420. conquisita diu dulcique reperta labore
  421. digna tua pergam disponere carmina vita.
  422. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  423. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  424. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  425. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  426. Principio quoniam tenuem constare minutis
  427. corporibus docui multoque minoribus esse
  428. principiis factam quam liquidus umor aquai
  429. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  430. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  431. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  432. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  433. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  434. nam procul haec dubio nobis simulacra