De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. his tibi tum rebus timefactae religiones
  2. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  3. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  4. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  5. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  6. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  7. audacterque inter reges rerumque potentis
  8. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  9. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  10. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  11. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  12. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  13. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  14. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  15. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  16. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  17. non radii solis neque lucida tela diei
  18. discutiant, sed naturae species ratioque.
  19. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  20. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  21. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  22. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  23. expediam: tu te dictis praebere memento.
  24. nam certe non inter se stipata cohaeret
  25. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  26. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  27. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  28. cum tamen incolumis videatur summa manere
  29. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  30. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  31. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  32. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  33. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  34. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  35. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  36. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  37. Si cessare putas rerum primordia posse
  38. cessandoque novos rerum progignere motus,
  39. avius a vera longe ratione vagaris.
  40. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  41. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  42. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  43. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  44. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  45. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  46. et quo iactari magis omnia materiai
  47. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  48. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  49. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  50. inmensumque patere in cunctas undique partis
  51. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  52. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  53. reddita corporibus primis per inane profundum,
  54. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  55. partim intervallis magnis confulta resultant,
  56. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  57. et quae cumque magis condenso conciliatu
  58. exiguis intervallis convecta resultant,
  59. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  60. haec validas saxi radices et fera ferri
  61. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  62. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  63. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  64. in magnis intervallis; haec aera rarum
  65. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  66. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  67. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  68. consociare etiam motus potuere recepta.
  69. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  70. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  71. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  72. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  73. multa minuta modis multis per inane videbis
  74. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  75. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  76. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  77. conciliis et discidiis exercita crebris;
  78. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  79. quale sit in magno iactari semper inani.
  80. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  81. exemplare dare et vestigia notitiai.
  82. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  83. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  84. quod tales turbae motus quoque materiai
  85. significant clandestinos caecosque subesse.
  86. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  87. commutare viam retroque repulsa reverti
  88. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  89. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  90. prima moventur enim per se primordia rerum,
  91. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  92. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  93. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  94. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  95. sic a principiis ascendit motus et exit
  96. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  97. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  98. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  99. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  100. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  101. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  102. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  103. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  104. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  105. convestire sua perfundens omnia luce,
  106. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  107. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  108. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  109. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  110. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  111. sed complexa meant inter se conque globata;
  112. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  113. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  114. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  115. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  116. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  117. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  118. debent ni mirum praecellere mobilitate
  119. et multo citius ferri quam lumina solis
  120. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  121. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  122. * * *
  123. nec persectari primordia singula quaeque,
  124. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  125. At quidam contra haec, ignari materiai,
  126. naturam non posse deum sine numine reddunt
  127. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  128. tempora mutare annorum frugesque creare
  129. et iam cetera, mortalis quae suadet adire