De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  2. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  3. semina confundunt inter se concita sensum;
  4. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  5. tute tibi partem ferias atque experiare.
  6. qua propter longe formas distare necessest
  7. principiis, varios quae possint edere sensus.
  8. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  9. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  10. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  11. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  12. prima acie constant ictus contemnere sueta
  13. et validi silices ac duri robora ferri
  14. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  15. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  16. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  17. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  18. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  19. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  20. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  21. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  22. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  23. at non esse tamen perplexis indupedita,
  24. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  25. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  26. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  27. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  28. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  29. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  30. * * *
  31. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  32. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  33. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  34. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  35. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  36. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  37. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  38. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  39. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  40. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  41. linquit enim supera taetri primordia viri,
  42. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  43. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  44. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  45. finita variare figurarum ratione.
  46. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  47. esse infinito debebunt corporis auctu.
  48. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  49. corporis inter se multum variare figurae
  50. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  51. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  52. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  53. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  54. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  55. formai speciem totius corporis eius,
  56. quod super est, si forte voles variare figuras,
  57. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  58. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  59. si tu forte voles etiam variare figuras.
  60. ergo formarum novitatem corporis augmen
  61. subsequitur. quare non est ut credere possis
  62. esse infinitis distantia semina formis,
  63. ne quaedam cogas inmani maximitate
  64. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  65. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  66. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  67. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  68. saecla novo rerum superata colore iacerent
  69. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  70. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  71. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  72. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  73. cedere item retro possent in deteriores
  74. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  75. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  76. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  77. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  78. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  79. materiem quoque finitis differe figuris.
  80. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  81. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  82. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  83. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  84. ergo finita distant ratione creata,
  85. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  86. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  87. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  88. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  89. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  90. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  91. formarum finita, necesse est quae similes sint
  92. esse infinitas aut summam materiai
  93. finitam constare, id quod non esse probavi.
  94. * * *
  95. versibus ostendam corpuscula materiai
  96. ex infinito summam rerum usque tenere
  97. undique protelo plagarum continuato.
  98. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  99. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  100. at regione locoque alio terrisque remotis
  101. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  102. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  103. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  104. milibus e multis vallo munitur eburno,
  105. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  106. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  107. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  108. unica res quaedem nativo corpore sola,
  109. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  110. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  111. unde ea progigni possit concepta, creari
  112. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  113. quippe etenim sumant alii finita per omne
  114. corpora iactari unius genitalia rei,
  115. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  116. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  117. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  118. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  119. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  120. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  121. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  122. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  123. infidi maris insidias virisque dolumque
  124. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  125. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  126. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  127. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  128. disiectare aestus diversi materiai,
  129. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  130. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  131. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  132. et res progigni et genitas procrescere posse.
  133. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  134. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  135. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  136. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  137. nec porro rerum genitales auctificique
  138. motus perpetuo possunt servare creata.
  139. sic aequo geritur certamine principiorum
  140. ex infinito contractum tempore bellum.
  141. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  142. et superantur item. miscetur funere vagor,
  143. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  144. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  145. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  146. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  147. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  148. convenit et memori mandatum mente tenere,
  149. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  150. quod genere ex uno consistat principiorum,
  151. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  152. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  153. atque potestates, ita plurima principiorum
  154. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  155. Principio tellus habet in se corpora prima,
  156. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  157. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  158. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  159. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  160. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  161. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  162. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  163. montivago generi possit praebere ferarum.
  164. quare magna deum mater materque ferarum
  165. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  166. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  167. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  168. aeris in spatio magnam pendere docentes
  169. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  170. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  171. officiis debet molliri victa parentum.
  172. muralique caput summum cinxere corona,
  173. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  174. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  175. horrifice fertur divinae matris imago.
  176. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  177. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  178. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  179. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  180. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  181. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  182. significare volunt indignos esse putandos,
  183. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  184. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  185. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  186. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  187. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  188. ingratos animos atque impia pectora volgi
  189. conterrere metu quae possint numine divae.
  190. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  191. munificat tacita mortalis muta salute,
  192. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  193. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  194. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  195. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  196. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  197. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  198. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  199. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  200. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  201. cum pueri circum puerum pernice chorea
  202. armat et in numerum pernice chorea
  203. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  204. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  205. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  206. propterea magnam armati matrem comitantur,
  207. aut quia significant divam praedicere ut armis
  208. ac virtute velint patriam defendere terram
  209. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  210. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  211. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  212. omnis enim per se divom natura necessest
  213. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  214. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  215. nam privata dolore omni, privata periclis,
  216. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  217. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  218. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  219. et quia multarum potitur primordia rerum,
  220. multa modis multis effert in lumina solis.
  221. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  222. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  223. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  224. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  225. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  226. religione animum turpi contingere parcat.
  227. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  228. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  229. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  230. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  231. dissimili vivont specie retinentque parentum
  232. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  233. tanta est in quovis genere herbae materiai
  234. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  235. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  236. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  237. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  238. dissimili perfecta figura principiorum.
  239. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  240. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  241. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  242. scintillasque agere ac late differre favillam.
  243. cetera consimili mentis ratione peragrans
  244. invenies igitur multarum semina rerum
  245. corpore celare et varias cohibere figuras.
  246. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  247. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  248. haec igitur variis debent constare figuris;
  249. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  250. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  251. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  252. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  253. conveniunt et res permixto semine constant.
  254. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  255. multa elementa vides multis communia verbis,
  256. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  257. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  258. non quo multa parum communis littera currat
  259. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  260. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  261. sic aliis in rebus item communia multa
  262. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  263. dissimili tamen inter se consistere summa
  264. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  265. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  266. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  267. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  268. semiferas hominum species existere et altos
  269. inter dum ramos egigni corpore vivo
  270. multaque conecti terrestria membra marinis,
  271. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  272. pascere naturam per terras omniparentis.
  273. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  274. seminibus certis certa genetrice creata
  275. conservare genus crescentia posse videmus.
  276. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  277. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  278. corpora discedunt conexaque convenientis
  279. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  280. reicere in terras naturam, multaque caecis
  281. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  282. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  283. vitalis motus consentire atque imitari.
  284. sed ne forte putes animalia sola teneri
  285. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  286. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  287. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  288. dissimili constare figura principiorum;
  289. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  290. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  291. semina cum porro distent, differre necessust
  292. intervalla vias conexus pondera plagas
  293. concursus motus; quae non animalia solum
  294. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  295. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  296. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  297. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  298. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  299. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  300. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  301. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  302. corpora consimili sint eius tincta colore;
  303. nullus enim color est omnino materiai
  304. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  305. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  306. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  307. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  308. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  309. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  310. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  311. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.