De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  2. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  3. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  4. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  5. titillare magis sensus quam laedere possint,
  6. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  7. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  8. dissimili dentata modo conpungere sensus
  9. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  10. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  11. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  12. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  13. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  14. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  15. semina confundunt inter se concita sensum;
  16. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  17. tute tibi partem ferias atque experiare.
  18. qua propter longe formas distare necessest
  19. principiis, varios quae possint edere sensus.
  20. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  21. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  22. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  23. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  24. prima acie constant ictus contemnere sueta
  25. et validi silices ac duri robora ferri
  26. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  27. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  28. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  29. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  30. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  31. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  32. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  33. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  34. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  35. at non esse tamen perplexis indupedita,
  36. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  37. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  38. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  39. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  40. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  41. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  42. * * *
  43. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  44. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  45. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  46. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  47. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  48. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  49. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  50. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  51. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  52. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  53. linquit enim supera taetri primordia viri,
  54. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  55. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  56. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  57. finita variare figurarum ratione.
  58. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  59. esse infinito debebunt corporis auctu.
  60. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  61. corporis inter se multum variare figurae
  62. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  63. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  64. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  65. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  66. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  67. formai speciem totius corporis eius,
  68. quod super est, si forte voles variare figuras,
  69. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  70. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  71. si tu forte voles etiam variare figuras.
  72. ergo formarum novitatem corporis augmen
  73. subsequitur. quare non est ut credere possis
  74. esse infinitis distantia semina formis,
  75. ne quaedam cogas inmani maximitate
  76. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  77. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  78. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  79. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  80. saecla novo rerum superata colore iacerent
  81. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  82. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  83. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  84. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  85. cedere item retro possent in deteriores
  86. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  87. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  88. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  89. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  90. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  91. materiem quoque finitis differe figuris.
  92. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  93. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  94. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  95. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  96. ergo finita distant ratione creata,
  97. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  98. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  99. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  100. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  101. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  102. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  103. formarum finita, necesse est quae similes sint
  104. esse infinitas aut summam materiai
  105. finitam constare, id quod non esse probavi.
  106. * * *
  107. versibus ostendam corpuscula materiai
  108. ex infinito summam rerum usque tenere
  109. undique protelo plagarum continuato.
  110. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  111. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  112. at regione locoque alio terrisque remotis
  113. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  114. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  115. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  116. milibus e multis vallo munitur eburno,
  117. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  118. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  119. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  120. unica res quaedem nativo corpore sola,
  121. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  122. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  123. unde ea progigni possit concepta, creari
  124. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  125. quippe etenim sumant alii finita per omne
  126. corpora iactari unius genitalia rei,
  127. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  128. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  129. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  130. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  131. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  132. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  133. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  134. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  135. infidi maris insidias virisque dolumque
  136. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  137. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  138. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  139. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  140. disiectare aestus diversi materiai,
  141. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  142. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  143. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  144. et res progigni et genitas procrescere posse.
  145. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  146. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  147. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  148. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  149. nec porro rerum genitales auctificique
  150. motus perpetuo possunt servare creata.
  151. sic aequo geritur certamine principiorum
  152. ex infinito contractum tempore bellum.
  153. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  154. et superantur item. miscetur funere vagor,
  155. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  156. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  157. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  158. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  159. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  160. convenit et memori mandatum mente tenere,
  161. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  162. quod genere ex uno consistat principiorum,
  163. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  164. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  165. atque potestates, ita plurima principiorum
  166. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  167. Principio tellus habet in se corpora prima,
  168. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  169. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  170. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  171. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  172. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  173. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  174. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  175. montivago generi possit praebere ferarum.
  176. quare magna deum mater materque ferarum
  177. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  178. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  179. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  180. aeris in spatio magnam pendere docentes
  181. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  182. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  183. officiis debet molliri victa parentum.
  184. muralique caput summum cinxere corona,
  185. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  186. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  187. horrifice fertur divinae matris imago.
  188. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  189. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  190. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  191. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  192. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  193. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  194. significare volunt indignos esse putandos,
  195. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  196. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  197. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  198. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  199. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  200. ingratos animos atque impia pectora volgi
  201. conterrere metu quae possint numine divae.
  202. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  203. munificat tacita mortalis muta salute,
  204. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  205. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  206. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  207. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  208. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  209. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  210. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  211. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  212. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  213. cum pueri circum puerum pernice chorea
  214. armat et in numerum pernice chorea
  215. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  216. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  217. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  218. propterea magnam armati matrem comitantur,
  219. aut quia significant divam praedicere ut armis
  220. ac virtute velint patriam defendere terram
  221. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  222. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  223. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  224. omnis enim per se divom natura necessest
  225. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  226. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  227. nam privata dolore omni, privata periclis,
  228. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  229. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  230. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  231. et quia multarum potitur primordia rerum,
  232. multa modis multis effert in lumina solis.
  233. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  234. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  235. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  236. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  237. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  238. religione animum turpi contingere parcat.
  239. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  240. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  241. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  242. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  243. dissimili vivont specie retinentque parentum
  244. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  245. tanta est in quovis genere herbae materiai
  246. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  247. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  248. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  249. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  250. dissimili perfecta figura principiorum.
  251. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  252. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  253. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  254. scintillasque agere ac late differre favillam.
  255. cetera consimili mentis ratione peragrans
  256. invenies igitur multarum semina rerum
  257. corpore celare et varias cohibere figuras.
  258. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  259. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  260. haec igitur variis debent constare figuris;
  261. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  262. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  263. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  264. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  265. conveniunt et res permixto semine constant.
  266. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  267. multa elementa vides multis communia verbis,
  268. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  269. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  270. non quo multa parum communis littera currat
  271. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  272. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  273. sic aliis in rebus item communia multa
  274. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  275. dissimili tamen inter se consistere summa
  276. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  277. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  278. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  279. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  280. semiferas hominum species existere et altos
  281. inter dum ramos egigni corpore vivo
  282. multaque conecti terrestria membra marinis,
  283. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  284. pascere naturam per terras omniparentis.
  285. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  286. seminibus certis certa genetrice creata
  287. conservare genus crescentia posse videmus.
  288. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  289. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  290. corpora discedunt conexaque convenientis
  291. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  292. reicere in terras naturam, multaque caecis
  293. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  294. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  295. vitalis motus consentire atque imitari.
  296. sed ne forte putes animalia sola teneri
  297. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  298. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  299. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  300. dissimili constare figura principiorum;
  301. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  302. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  303. semina cum porro distent, differre necessust
  304. intervalla vias conexus pondera plagas
  305. concursus motus; quae non animalia solum
  306. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  307. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  308. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  309. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  310. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  311. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  312. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  313. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  314. corpora consimili sint eius tincta colore;
  315. nullus enim color est omnino materiai
  316. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  317. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  318. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  319. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  320. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  321. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  322. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  323. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  324. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  325. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  326. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  327. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  328. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  329. immutabile enim quiddam superare necessest,
  330. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  331. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  332. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  333. proinde colore cave contingas semina rerum,
  334. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  335. Praeterea si nulla coloris principiis est
  336. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  337. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  338. propterea magni quod refert, semina quaeque
  339. cum quibus et quali positura contineantur
  340. et quos inter se dent motus accipiantque,
  341. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  342. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  343. marmoreo fieri possint candore repente,
  344. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  345. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  346. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  347. materies ubi permixta est illius et ordo
  348. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  349. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  350. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  351. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  352. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  353. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  354. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  355. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  356. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  357. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  358. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  359. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  360. aut alio in quovis uno puroque nitore
  361. dissimiles longe inter se variosque colores.
  362. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  363. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  364. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  365. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  366. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  367. principiis rerum non numquam causa colores,
  368. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  369. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  370. quippe etenim multo proclivius exorientur
  371. candida de nullo quam nigro nata colore
  372. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  373. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  374. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  375. scire licet quam sint nullo velata colore;
  376. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  377. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  378. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  379. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  380. quae sita cervices circum collumque coronat;
  381. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  382. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  383. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  384. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  385. consimili mutat ratione obversa colores;
  386. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  387. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  388. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  389. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  390. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  391. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  392. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  393. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  394. sed variis formis variantes edere tactus.
  395. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  396. est natura coloris et omnia principiorum
  397. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  398. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  399. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  400. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  401. ex albis album pinnis iactare colorem
  402. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  403. aut alio quovis uno varioque colore.
  404. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  405. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  406. evanescere paulatim stinguique colorem;
  407. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  408. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  409. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  410. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  411. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  412. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  413. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  414. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  415. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  416. scire licet quaedam tam constare orba colore
  417. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  418. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  419. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  420. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  421. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  422. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  423. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  424. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  425. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  426. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  427. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  428. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  429. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  430. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  431. concoctosque suo contractans perdere viro,
  432. propter eandem rem debent primordia rerum
  433. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  434. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  435. nec simili ratione saporem denique quemquam
  436. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  437. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  438. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  439. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  440. inmortalia si volumus subiungere rebus
  441. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  442. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  443. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  444. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  445. principiis constare. neque id manufesta refutant
  446. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  447. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  448. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  449. quippe videre licet vivos existere vermes
  450. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  451. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  452. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  453. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  454. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  455. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  456. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  457. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  458. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  459. non alia longe ratione atque arida ligna
  460. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  461. iamne vides igitur magni primordia rerum
  462. referre in quali sint ordine quaeque locata
  463. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  464. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  465. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  466. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  467. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  468. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  469. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  470. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  471. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  472. sed magni referre ea primum quantula constent,
  473. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  474. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  475. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  476. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  477. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  478. antiquis ex ordinibus permota nova re
  479. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  480. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  481. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  482. * * *
  483. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  484. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  485. mollia mortali consistere corpore creta.
  486. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  487. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  488. aut similis totis animalibus esse putari.
  489. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  490. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  491. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  492. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  493. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  494. vitali ut possint consentire undique sensu.
  495. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  496. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  497. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  498. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  499. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  500. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  501. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  502. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  503. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  504. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  505. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  506. quatinus in pullos animalis vertier ova
  507. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  508. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  509. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  510. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  511. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  512. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  513. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  514. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  515. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  516. Principio nequeunt ullius corporis esse
  517. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  518. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  519. aere fluminibus terris terraque creatis,
  520. nec congressa modo vitalis convenientes
  521. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  522. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  523. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  524. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  525. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  526. dissoluuntur enim positurae principiorum
  527. et penitus motus vitales inpediuntur,
  528. donec materies omnis concussa per artus
  529. vitalis animae nodos a corpore solvit
  530. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  531. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  532. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  533. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  534. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  535. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  536. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  537. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  538. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  539. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  540. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  541. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  542. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  543. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  544. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  545. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  546. scire licet nullo primordia posse dolore
  547. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  548. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  549. corporibus, quorum motus novitate laborent
  550. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  551. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  552. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  553. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  554. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  555. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  556. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  557. multaque de rerum mixtura dicere callent
  558. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  559. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  560. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  561. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  562. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  563. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  564. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  565. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  566. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  567. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  568. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  569. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  570. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  571. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  572. umoris guttas mater cum terra recepit,
  573. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  574. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  575. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  576. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  577. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  578. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  579. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  580. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  581. nec sic interemit mors res ut materiai
  582. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  583. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  584. res ut convertant formas mutentque colores
  585. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  586. ut noscas referre earum primordia rerum
  587. cum quibus et quali positura contineantur
  588. et quos inter se dent motus accipiantque,
  589. neve putes aeterna penes residere potesse
  590. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  591. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  592. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  593. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  594. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  595. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  596. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  597. consimilis; verum positura discrepitant res.
  598. sic ipsis in rebus item iam materiai
  599. intervalla vias conexus pondera plagas
  600. concursus motus ordo positura figurae
  601. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  602. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  603. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  604. accedere et nova se species ostendere rerum.
  605. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  606. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  607. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  608. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  609. principio caeli clarum purumque colorem
  610. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  611. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  612. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  613. ex improviso si sint obiecta repente,
  614. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  615. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  616. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  617. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  618. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  619. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  620. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  621. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  622. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  623. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  624. infinita foris haec extra moenia mundi,
  625. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  626. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  627. Principio nobis in cunctas undique partis
  628. et latere ex utroque supra supterque per omne
  629. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  630. vociferatur, et elucet natura profundi.
  631. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  632. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  633. seminaque innumero numero summaque profunda
  634. multimodis volitent aeterno percita motu,
  635. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  636. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  637. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  638. sponte sua forte offensando semina rerum
  639. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  640. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  641. magnarum rerum fierent exordia semper,
  642. terrai maris et caeli generisque animantum.
  643. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  644. esse alios alibi congressus materiai,
  645. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  646. Praeterea cum materies est multa parata,
  647. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  648. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  649. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  650. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  651. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  652. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  653. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  654. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  655. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  656. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  657. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  658. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  659. sint genere. in primis animalibus indice mente
  660. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  661. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  662. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  663. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  664. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  665. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  666. quando quidem vitae depactus terminus alte
  667. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  668. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  669. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  670. libera continuo, dominis privata superbis,
  671. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  672. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  673. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  674. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  675. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  676. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  677. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  678. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  679. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  680. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis