De Rerum Natura
Lucretius
-
- et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
- aut foeda specie foedi turpesque videntur.
- omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
- haut sine principiali aliquo levore creatast;
- at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
- non aliquo sine materiae squalore repertast.
- Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
- esse neque omnino flexis mucronibus unca,
- sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
- titillare magis sensus quam laedere possint,
- fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
- Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
- dissimili dentata modo conpungere sensus
- corporis, indicio nobis est tactus uterque.
- tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
- corporis est sensus, vel cum res extera sese
- insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
- aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
- aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
- semina confundunt inter se concita sensum;