De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  2. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  3. his tibi tum rebus timefactae religiones
  4. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  5. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  6. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  7. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  8. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  9. audacterque inter reges rerumque potentis
  10. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  11. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  12. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  13. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  14. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  15. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  16. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  17. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  18. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  19. non radii solis neque lucida tela diei
  20. discutiant, sed naturae species ratioque.
  21. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  22. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  23. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  24. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  25. expediam: tu te dictis praebere memento.
  26. nam certe non inter se stipata cohaeret
  27. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  28. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  29. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  30. cum tamen incolumis videatur summa manere
  31. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  32. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  33. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  34. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  35. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  36. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  37. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  38. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  39. Si cessare putas rerum primordia posse
  40. cessandoque novos rerum progignere motus,
  41. avius a vera longe ratione vagaris.
  42. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  43. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  44. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  45. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  46. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  47. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  48. et quo iactari magis omnia materiai
  49. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  50. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  51. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  52. inmensumque patere in cunctas undique partis
  53. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  54. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  55. reddita corporibus primis per inane profundum,
  56. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  57. partim intervallis magnis confulta resultant,
  58. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  59. et quae cumque magis condenso conciliatu
  60. exiguis intervallis convecta resultant,
  61. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  62. haec validas saxi radices et fera ferri
  63. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  64. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  65. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  66. in magnis intervallis; haec aera rarum
  67. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  68. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  69. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  70. consociare etiam motus potuere recepta.
  71. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  72. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  73. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  74. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  75. multa minuta modis multis per inane videbis
  76. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  77. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  78. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  79. conciliis et discidiis exercita crebris;
  80. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  81. quale sit in magno iactari semper inani.
  82. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  83. exemplare dare et vestigia notitiai.
  84. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  85. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  86. quod tales turbae motus quoque materiai
  87. significant clandestinos caecosque subesse.
  88. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  89. commutare viam retroque repulsa reverti
  90. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  91. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  92. prima moventur enim per se primordia rerum,
  93. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  94. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  95. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  96. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  97. sic a principiis ascendit motus et exit
  98. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  99. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  100. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  101. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  102. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  103. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  104. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  105. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  106. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  107. convestire sua perfundens omnia luce,
  108. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  109. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  110. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  111. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  112. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  113. sed complexa meant inter se conque globata;
  114. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  115. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  116. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  117. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  118. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  119. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  120. debent ni mirum praecellere mobilitate
  121. et multo citius ferri quam lumina solis
  122. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  123. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  124. * * *
  125. nec persectari primordia singula quaeque,
  126. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  127. At quidam contra haec, ignari materiai,
  128. naturam non posse deum sine numine reddunt
  129. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  130. tempora mutare annorum frugesque creare
  131. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  132. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  133. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  134. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  135. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  136. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  137. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  138. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  139. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  140. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  141. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  142. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  143. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  144. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  145. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  146. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  147. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  148. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  149. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  150. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  151. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  152. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  153. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  154. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  155. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  156. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  157. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  158. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  159. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  160. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  161. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  162. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  163. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  164. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  165. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  166. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  167. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  168. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  169. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  170. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  171. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  172. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  173. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  174. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  175. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  176. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  177. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  178. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  179. incertisque locis spatio depellere paulum,
  180. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  181. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  182. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  183. nec foret offensus natus nec plaga creata
  184. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  185. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  186. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  187. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  188. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  189. avius a vera longe ratione recedit.
  190. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  191. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  192. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  193. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  194. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  195. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  196. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  197. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  198. omnia qua propter debent per inane quietum
  199. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  200. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  201. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  202. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  203. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  204. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  205. obliquos videamur et id res vera refutet.
  206. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  207. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  208. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  209. sed nihil omnino recta regione viai
  210. declinare quis est qui possit cernere sese?
  211. Denique si semper motu conectitur omnis
  212. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  213. nec declinando faciunt primordia motus
  214. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  215. ex infinito ne causam causa sequatur,
  216. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  217. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  218. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  219. declinamus item motus nec tempore certo
  220. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  221. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  222. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  223. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  224. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  225. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  226. omnis enim totum per corpus materiai
  227. copia conciri debet, concita per artus
  228. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  229. ut videas initum motus a corde creari
  230. ex animique voluntate id procedere primum,
  231. inde dari porro per totum corpus et artus.
  232. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  233. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  234. nam tum materiem totius corporis omnem
  235. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  236. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  237. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  238. pellat et invitos cogat procedere saepe
  239. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  240. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  241. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  242. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  243. et proiecta refrenatur retroque residit.
  244. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  245. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  246. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  247. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  248. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  249. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  250. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  251. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  252. id facit exiguum clinamen principiorum
  253. nec regione loci certa nec tempore certo.
  254. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  255. copia nec porro maioribus intervallis;
  256. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  257. qua propter quo nunc in motu principiorum
  258. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  259. et post haec semper simili ratione ferentur,
  260. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  261. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  262. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  263. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  264. nam neque quo possit genus ullum materiai
  265. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  266. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  267. naturam rerum mutare et vertere motus.
  268. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  269. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  270. summa tamen summa videatur stare quiete,
  271. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  272. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  273. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  274. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  275. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  276. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  277. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  278. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  279. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  280. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  281. omnia quae nobis longe confusa videntur
  282. et velut in viridi candor consistere colli.
  283. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  284. camporum complent belli simulacra cientes,
  285. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  286. aere renidescit tellus supterque virum vi
  287. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  288. icti reiectant voces ad sidera mundi
  289. et circum volitant equites mediosque repente
  290. tramittunt valido quatientes impete campos;
  291. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  292. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  293. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  294. qualia sint et quam longe distantia formis,
  295. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  296. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  297. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  298. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  299. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  300. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  301. esse pari filo similique adfecta figura.
  302. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  303. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  304. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  305. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  306. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  307. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  308. invenies tamen inter se differre figuris.
  309. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  310. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  311. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  312. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  313. turicremas propter mactatus concidit aras
  314. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  315. at mater viridis saltus orbata peragrans
  316. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  317. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  318. conspicere amissum fetum, completque querellis
  319. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  320. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  321. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  322. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  323. oblectare animum subitamque avertere curam,
  324. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  325. derivare queunt animum curaque levare;
  326. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  327. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  328. cornigeras norunt matres agnique petulci
  329. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  330. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  331. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  332. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  333. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  334. concharumque genus parili ratione videmus
  335. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  336. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  337. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  338. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  339. unius ad certam formam primordia rerum,
  340. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  341. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  342. quare fulmineus multo penetralior ignis
  343. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  344. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  345. subtilem magis e parvis constare figuris
  346. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  347. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  348. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  349. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  350. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  351. et quamvis subito per colum vina videmus
  352. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  353. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  354. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  355. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  356. inter se possint primordia singula quaeque
  357. singula per cuiusque foramina permanare.
  358. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  359. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  360. at contra taetra absinthi natura ferique
  361. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  362. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  363. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  364. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  365. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  366. proptereaque solere vias rescindere nostris
  367. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  368. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  369. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  370. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  371. horrorem constare elementis levibus aeque
  372. ac musaea mele, per chordas organici quae
  373. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  374. neu simili penetrare putes primordia forma
  375. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  376. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  377. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  378. neve bonos rerum simili constare colores
  379. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  380. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  381. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  382. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  383. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  384. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  385. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  386. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  387. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  388. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  389. titillare magis sensus quam laedere possint,
  390. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  391. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  392. dissimili dentata modo conpungere sensus
  393. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  394. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  395. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  396. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  397. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  398. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  399. semina confundunt inter se concita sensum;
  400. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  401. tute tibi partem ferias atque experiare.
  402. qua propter longe formas distare necessest
  403. principiis, varios quae possint edere sensus.
  404. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  405. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  406. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  407. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  408. prima acie constant ictus contemnere sueta
  409. et validi silices ac duri robora ferri
  410. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  411. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  412. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  413. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  414. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  415. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  416. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  417. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  418. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  419. at non esse tamen perplexis indupedita,
  420. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  421. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  422. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  423. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  424. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  425. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  426. * * *
  427. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  428. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  429. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  430. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  431. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  432. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  433. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  434. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  435. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  436. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  437. linquit enim supera taetri primordia viri,
  438. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  439. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  440. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  441. finita variare figurarum ratione.
  442. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  443. esse infinito debebunt corporis auctu.
  444. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  445. corporis inter se multum variare figurae
  446. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  447. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  448. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  449. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  450. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  451. formai speciem totius corporis eius,
  452. quod super est, si forte voles variare figuras,
  453. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  454. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  455. si tu forte voles etiam variare figuras.
  456. ergo formarum novitatem corporis augmen
  457. subsequitur. quare non est ut credere possis
  458. esse infinitis distantia semina formis,
  459. ne quaedam cogas inmani maximitate
  460. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  461. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  462. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  463. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  464. saecla novo rerum superata colore iacerent
  465. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  466. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  467. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  468. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  469. cedere item retro possent in deteriores
  470. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  471. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  472. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  473. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  474. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  475. materiem quoque finitis differe figuris.
  476. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  477. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  478. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  479. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  480. ergo finita distant ratione creata,
  481. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  482. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  483. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  484. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  485. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  486. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  487. formarum finita, necesse est quae similes sint
  488. esse infinitas aut summam materiai
  489. finitam constare, id quod non esse probavi.
  490. * * *
  491. versibus ostendam corpuscula materiai
  492. ex infinito summam rerum usque tenere
  493. undique protelo plagarum continuato.
  494. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  495. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  496. at regione locoque alio terrisque remotis
  497. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  498. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  499. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  500. milibus e multis vallo munitur eburno,
  501. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  502. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  503. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  504. unica res quaedem nativo corpore sola,
  505. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  506. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  507. unde ea progigni possit concepta, creari
  508. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  509. quippe etenim sumant alii finita per omne
  510. corpora iactari unius genitalia rei,
  511. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  512. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  513. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  514. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  515. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  516. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  517. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  518. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  519. infidi maris insidias virisque dolumque
  520. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  521. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  522. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  523. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  524. disiectare aestus diversi materiai,
  525. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  526. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  527. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  528. et res progigni et genitas procrescere posse.
  529. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  530. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  531. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  532. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  533. nec porro rerum genitales auctificique
  534. motus perpetuo possunt servare creata.
  535. sic aequo geritur certamine principiorum
  536. ex infinito contractum tempore bellum.
  537. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  538. et superantur item. miscetur funere vagor,
  539. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  540. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  541. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  542. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  543. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  544. convenit et memori mandatum mente tenere,
  545. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  546. quod genere ex uno consistat principiorum,
  547. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  548. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  549. atque potestates, ita plurima principiorum
  550. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  551. Principio tellus habet in se corpora prima,
  552. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  553. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  554. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  555. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  556. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  557. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  558. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta