De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ac musaea mele, per chordas organici quae
  2. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  3. neu simili penetrare putes primordia forma
  4. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  5. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  6. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  7. neve bonos rerum simili constare colores
  8. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  9. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  10. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  11. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  12. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  13. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  14. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  15. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  16. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  17. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  18. titillare magis sensus quam laedere possint,
  19. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  20. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  21. dissimili dentata modo conpungere sensus
  22. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  23. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  24. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  25. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  26. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  27. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  28. semina confundunt inter se concita sensum;
  29. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  30. tute tibi partem ferias atque experiare.
  31. qua propter longe formas distare necessest
  32. principiis, varios quae possint edere sensus.
  33. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  34. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  35. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  36. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  37. prima acie constant ictus contemnere sueta
  38. et validi silices ac duri robora ferri
  39. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  40. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  41. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  42. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  43. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  44. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  45. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  46. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  47. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  48. at non esse tamen perplexis indupedita,
  49. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  50. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  51. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  52. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  53. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  54. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  55. * * *
  56. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  57. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  58. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  59. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  60. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  61. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  62. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  63. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  64. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  65. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  66. linquit enim supera taetri primordia viri,
  67. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  68. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  69. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  70. finita variare figurarum ratione.
  71. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  72. esse infinito debebunt corporis auctu.
  73. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  74. corporis inter se multum variare figurae
  75. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  76. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  77. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  78. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  79. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  80. formai speciem totius corporis eius,
  81. quod super est, si forte voles variare figuras,
  82. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  83. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  84. si tu forte voles etiam variare figuras.
  85. ergo formarum novitatem corporis augmen
  86. subsequitur. quare non est ut credere possis
  87. esse infinitis distantia semina formis,
  88. ne quaedam cogas inmani maximitate
  89. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  90. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens