De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  2. proptereaque solere vias rescindere nostris
  3. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  4. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  5. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  6. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  7. horrorem constare elementis levibus aeque
  8. ac musaea mele, per chordas organici quae
  9. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  10. neu simili penetrare putes primordia forma
  11. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  12. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  13. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  14. neve bonos rerum simili constare colores
  15. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  16. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  17. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  18. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  19. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  20. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  21. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  22. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  23. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  24. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  25. titillare magis sensus quam laedere possint,
  26. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  27. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  28. dissimili dentata modo conpungere sensus
  29. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  30. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  31. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  32. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  33. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  34. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  35. semina confundunt inter se concita sensum;
  36. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  37. tute tibi partem ferias atque experiare.
  38. qua propter longe formas distare necessest
  39. principiis, varios quae possint edere sensus.
  40. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  41. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  42. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  43. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  44. prima acie constant ictus contemnere sueta
  45. et validi silices ac duri robora ferri
  46. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  47. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  48. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  49. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  50. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  51. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  52. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  53. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  54. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  55. at non esse tamen perplexis indupedita,
  56. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  57. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  58. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  59. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  60. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  61. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  62. * * *
  63. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  64. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  65. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  66. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  67. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  68. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  69. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  70. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  71. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  72. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  73. linquit enim supera taetri primordia viri,
  74. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  75. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  76. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  77. finita variare figurarum ratione.
  78. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  79. esse infinito debebunt corporis auctu.
  80. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  81. corporis inter se multum variare figurae
  82. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  83. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  84. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  85. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  86. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  87. formai speciem totius corporis eius,
  88. quod super est, si forte voles variare figuras,
  89. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  90. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  91. si tu forte voles etiam variare figuras.
  92. ergo formarum novitatem corporis augmen
  93. subsequitur. quare non est ut credere possis
  94. esse infinitis distantia semina formis,
  95. ne quaedam cogas inmani maximitate
  96. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  97. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  98. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  99. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  100. saecla novo rerum superata colore iacerent
  101. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  102. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  103. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  104. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  105. cedere item retro possent in deteriores
  106. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  107. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  108. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  109. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  110. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  111. materiem quoque finitis differe figuris.
  112. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  113. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  114. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  115. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  116. ergo finita distant ratione creata,
  117. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  118. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  119. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  120. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  121. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  122. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  123. formarum finita, necesse est quae similes sint
  124. esse infinitas aut summam materiai
  125. finitam constare, id quod non esse probavi.
  126. * * *
  127. versibus ostendam corpuscula materiai
  128. ex infinito summam rerum usque tenere
  129. undique protelo plagarum continuato.
  130. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  131. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  132. at regione locoque alio terrisque remotis
  133. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  134. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  135. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  136. milibus e multis vallo munitur eburno,
  137. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  138. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  139. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  140. unica res quaedem nativo corpore sola,
  141. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  142. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  143. unde ea progigni possit concepta, creari
  144. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  145. quippe etenim sumant alii finita per omne
  146. corpora iactari unius genitalia rei,
  147. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  148. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  149. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  150. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  151. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  152. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  153. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  154. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  155. infidi maris insidias virisque dolumque
  156. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  157. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  158. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  159. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  160. disiectare aestus diversi materiai,
  161. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  162. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  163. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  164. et res progigni et genitas procrescere posse.
  165. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  166. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  167. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  168. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  169. nec porro rerum genitales auctificique
  170. motus perpetuo possunt servare creata.
  171. sic aequo geritur certamine principiorum
  172. ex infinito contractum tempore bellum.
  173. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  174. et superantur item. miscetur funere vagor,
  175. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  176. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  177. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  178. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  179. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  180. convenit et memori mandatum mente tenere,
  181. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  182. quod genere ex uno consistat principiorum,
  183. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  184. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  185. atque potestates, ita plurima principiorum
  186. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  187. Principio tellus habet in se corpora prima,
  188. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  189. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  190. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  191. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  192. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  193. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  194. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  195. montivago generi possit praebere ferarum.
  196. quare magna deum mater materque ferarum
  197. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  198. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  199. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  200. aeris in spatio magnam pendere docentes
  201. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  202. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  203. officiis debet molliri victa parentum.
  204. muralique caput summum cinxere corona,
  205. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  206. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  207. horrifice fertur divinae matris imago.
  208. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  209. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  210. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  211. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  212. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  213. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  214. significare volunt indignos esse putandos,
  215. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  216. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  217. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  218. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  219. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  220. ingratos animos atque impia pectora volgi
  221. conterrere metu quae possint numine divae.
  222. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  223. munificat tacita mortalis muta salute,
  224. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  225. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  226. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  227. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  228. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  229. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  230. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  231. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  232. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  233. cum pueri circum puerum pernice chorea
  234. armat et in numerum pernice chorea
  235. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  236. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  237. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  238. propterea magnam armati matrem comitantur,
  239. aut quia significant divam praedicere ut armis
  240. ac virtute velint patriam defendere terram
  241. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  242. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  243. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  244. omnis enim per se divom natura necessest
  245. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  246. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  247. nam privata dolore omni, privata periclis,
  248. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  249. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  250. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  251. et quia multarum potitur primordia rerum,
  252. multa modis multis effert in lumina solis.
  253. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  254. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  255. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  256. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  257. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  258. religione animum turpi contingere parcat.
  259. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  260. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  261. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  262. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  263. dissimili vivont specie retinentque parentum
  264. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  265. tanta est in quovis genere herbae materiai
  266. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  267. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  268. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  269. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  270. dissimili perfecta figura principiorum.
  271. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  272. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  273. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  274. scintillasque agere ac late differre favillam.
  275. cetera consimili mentis ratione peragrans
  276. invenies igitur multarum semina rerum
  277. corpore celare et varias cohibere figuras.
  278. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  279. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  280. haec igitur variis debent constare figuris;
  281. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  282. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  283. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  284. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  285. conveniunt et res permixto semine constant.
  286. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  287. multa elementa vides multis communia verbis,
  288. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  289. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  290. non quo multa parum communis littera currat
  291. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  292. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  293. sic aliis in rebus item communia multa
  294. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  295. dissimili tamen inter se consistere summa
  296. possunt; ut merito ex aliis constare feratur