De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  2. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  3. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  4. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  5. proptereaque solere vias rescindere nostris
  6. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  7. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  8. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  9. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  10. horrorem constare elementis levibus aeque
  11. ac musaea mele, per chordas organici quae
  12. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  13. neu simili penetrare putes primordia forma
  14. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  15. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  16. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  17. neve bonos rerum simili constare colores
  18. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  19. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  20. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  21. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  22. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  23. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  24. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  25. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  26. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  27. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  28. titillare magis sensus quam laedere possint,
  29. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  30. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  31. dissimili dentata modo conpungere sensus
  32. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  33. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  34. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  35. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  36. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  37. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  38. semina confundunt inter se concita sensum;
  39. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  40. tute tibi partem ferias atque experiare.
  41. qua propter longe formas distare necessest
  42. principiis, varios quae possint edere sensus.
  43. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  44. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  45. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  46. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  47. prima acie constant ictus contemnere sueta
  48. et validi silices ac duri robora ferri
  49. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  50. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  51. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  52. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  53. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  54. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  55. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  56. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  57. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  58. at non esse tamen perplexis indupedita,
  59. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  60. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  61. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  62. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  63. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  64. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  65. * * *
  66. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  67. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  68. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  69. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  70. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  71. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  72. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  73. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  74. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  75. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  76. linquit enim supera taetri primordia viri,
  77. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  78. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  79. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  80. finita variare figurarum ratione.
  81. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  82. esse infinito debebunt corporis auctu.
  83. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  84. corporis inter se multum variare figurae
  85. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  86. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  87. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  88. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  89. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  90. formai speciem totius corporis eius,
  91. quod super est, si forte voles variare figuras,
  92. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  93. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  94. si tu forte voles etiam variare figuras.
  95. ergo formarum novitatem corporis augmen
  96. subsequitur. quare non est ut credere possis
  97. esse infinitis distantia semina formis,
  98. ne quaedam cogas inmani maximitate
  99. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  100. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  101. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  102. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  103. saecla novo rerum superata colore iacerent
  104. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  105. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  106. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  107. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  108. cedere item retro possent in deteriores
  109. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  110. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  111. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  112. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  113. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  114. materiem quoque finitis differe figuris.
  115. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  116. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  117. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  118. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  119. ergo finita distant ratione creata,
  120. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  121. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  122. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  123. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  124. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  125. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  126. formarum finita, necesse est quae similes sint
  127. esse infinitas aut summam materiai
  128. finitam constare, id quod non esse probavi.
  129. * * *
  130. versibus ostendam corpuscula materiai
  131. ex infinito summam rerum usque tenere
  132. undique protelo plagarum continuato.
  133. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  134. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  135. at regione locoque alio terrisque remotis
  136. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  137. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  138. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  139. milibus e multis vallo munitur eburno,
  140. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  141. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  142. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  143. unica res quaedem nativo corpore sola,
  144. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  145. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  146. unde ea progigni possit concepta, creari
  147. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  148. quippe etenim sumant alii finita per omne
  149. corpora iactari unius genitalia rei,
  150. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  151. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  152. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  153. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  154. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  155. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  156. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  157. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  158. infidi maris insidias virisque dolumque
  159. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  160. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  161. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  162. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  163. disiectare aestus diversi materiai,
  164. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  165. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  166. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  167. et res progigni et genitas procrescere posse.
  168. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  169. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  170. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  171. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  172. nec porro rerum genitales auctificique
  173. motus perpetuo possunt servare creata.
  174. sic aequo geritur certamine principiorum
  175. ex infinito contractum tempore bellum.
  176. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  177. et superantur item. miscetur funere vagor,
  178. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  179. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  180. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  181. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  182. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  183. convenit et memori mandatum mente tenere,
  184. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  185. quod genere ex uno consistat principiorum,
  186. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  187. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  188. atque potestates, ita plurima principiorum
  189. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  190. Principio tellus habet in se corpora prima,
  191. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  192. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  193. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  194. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  195. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  196. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  197. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  198. montivago generi possit praebere ferarum.
  199. quare magna deum mater materque ferarum
  200. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  201. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  202. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  203. aeris in spatio magnam pendere docentes
  204. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  205. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  206. officiis debet molliri victa parentum.
  207. muralique caput summum cinxere corona,
  208. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  209. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  210. horrifice fertur divinae matris imago.
  211. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  212. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  213. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  214. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  215. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  216. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  217. significare volunt indignos esse putandos,
  218. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  219. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  220. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  221. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  222. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  223. ingratos animos atque impia pectora volgi
  224. conterrere metu quae possint numine divae.
  225. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  226. munificat tacita mortalis muta salute,
  227. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  228. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  229. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  230. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  231. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  232. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti