De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  2. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  3. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  4. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  5. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  6. proptereaque solere vias rescindere nostris
  7. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  8. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  9. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  10. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  11. horrorem constare elementis levibus aeque
  12. ac musaea mele, per chordas organici quae
  13. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  14. neu simili penetrare putes primordia forma
  15. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  16. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  17. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  18. neve bonos rerum simili constare colores
  19. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  20. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  21. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  22. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  23. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  24. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  25. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  26. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  27. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  28. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  29. titillare magis sensus quam laedere possint,
  30. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  31. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  32. dissimili dentata modo conpungere sensus
  33. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  34. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  35. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  36. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  37. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  38. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  39. semina confundunt inter se concita sensum;
  40. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  41. tute tibi partem ferias atque experiare.
  42. qua propter longe formas distare necessest
  43. principiis, varios quae possint edere sensus.
  44. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  45. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  46. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  47. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  48. prima acie constant ictus contemnere sueta
  49. et validi silices ac duri robora ferri