De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at contra taetra absinthi natura ferique
  2. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  3. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  4. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  5. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  6. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  7. proptereaque solere vias rescindere nostris
  8. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  9. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  10. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  11. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  12. horrorem constare elementis levibus aeque
  13. ac musaea mele, per chordas organici quae
  14. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  15. neu simili penetrare putes primordia forma
  16. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  17. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  18. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  19. neve bonos rerum simili constare colores
  20. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  21. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  22. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  23. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  24. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  25. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  26. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  27. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  28. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  29. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  30. titillare magis sensus quam laedere possint,
  31. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  32. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  33. dissimili dentata modo conpungere sensus
  34. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  35. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  36. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  37. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  38. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  39. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  40. semina confundunt inter se concita sensum;
  41. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  42. tute tibi partem ferias atque experiare.
  43. qua propter longe formas distare necessest
  44. principiis, varios quae possint edere sensus.
  45. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  46. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  47. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  48. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  49. prima acie constant ictus contemnere sueta
  50. et validi silices ac duri robora ferri
  51. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  52. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  53. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  54. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  55. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  56. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  57. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  58. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  59. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  60. at non esse tamen perplexis indupedita,
  61. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  62. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  63. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  64. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  65. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  66. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  67. * * *
  68. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  69. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  70. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  71. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  72. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  73. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  74. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  75. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  76. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  77. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  78. linquit enim supera taetri primordia viri,
  79. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  80. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  81. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  82. finita variare figurarum ratione.
  83. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  84. esse infinito debebunt corporis auctu.
  85. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  86. corporis inter se multum variare figurae
  87. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  88. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  89. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  90. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  91. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  92. formai speciem totius corporis eius,
  93. quod super est, si forte voles variare figuras,
  94. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  95. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  96. si tu forte voles etiam variare figuras.
  97. ergo formarum novitatem corporis augmen
  98. subsequitur. quare non est ut credere possis
  99. esse infinitis distantia semina formis,
  100. ne quaedam cogas inmani maximitate
  101. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  102. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  103. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  104. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  105. saecla novo rerum superata colore iacerent
  106. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  107. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  108. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  109. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  110. cedere item retro possent in deteriores
  111. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  112. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  113. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  114. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  115. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  116. materiem quoque finitis differe figuris.
  117. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  118. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  119. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  120. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  121. ergo finita distant ratione creata,
  122. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  123. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  124. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  125. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  126. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  127. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  128. formarum finita, necesse est quae similes sint
  129. esse infinitas aut summam materiai
  130. finitam constare, id quod non esse probavi.
  131. * * *
  132. versibus ostendam corpuscula materiai
  133. ex infinito summam rerum usque tenere
  134. undique protelo plagarum continuato.
  135. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  136. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  137. at regione locoque alio terrisque remotis
  138. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  139. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  140. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  141. milibus e multis vallo munitur eburno,
  142. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  143. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  144. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  145. unica res quaedem nativo corpore sola,
  146. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  147. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  148. unde ea progigni possit concepta, creari
  149. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  150. quippe etenim sumant alii finita per omne
  151. corpora iactari unius genitalia rei,
  152. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  153. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  154. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  155. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  156. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  157. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  158. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  159. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  160. infidi maris insidias virisque dolumque
  161. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  162. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  163. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  164. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  165. disiectare aestus diversi materiai,
  166. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  167. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  168. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  169. et res progigni et genitas procrescere posse.
  170. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  171. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  172. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  173. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  174. nec porro rerum genitales auctificique
  175. motus perpetuo possunt servare creata.
  176. sic aequo geritur certamine principiorum
  177. ex infinito contractum tempore bellum.
  178. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  179. et superantur item. miscetur funere vagor,
  180. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  181. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  182. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  183. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  184. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  185. convenit et memori mandatum mente tenere,
  186. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  187. quod genere ex uno consistat principiorum,
  188. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  189. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  190. atque potestates, ita plurima principiorum
  191. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  192. Principio tellus habet in se corpora prima,
  193. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  194. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  195. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  196. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  197. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  198. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  199. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  200. montivago generi possit praebere ferarum.
  201. quare magna deum mater materque ferarum
  202. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  203. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  204. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  205. aeris in spatio magnam pendere docentes
  206. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  207. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  208. officiis debet molliri victa parentum.
  209. muralique caput summum cinxere corona,
  210. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  211. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  212. horrifice fertur divinae matris imago.
  213. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  214. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  215. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  216. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  217. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  218. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  219. significare volunt indignos esse putandos,
  220. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  221. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  222. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  223. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  224. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  225. ingratos animos atque impia pectora volgi
  226. conterrere metu quae possint numine divae.
  227. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  228. munificat tacita mortalis muta salute,
  229. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  230. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  231. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  232. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  233. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  234. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  235. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  236. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  237. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  238. cum pueri circum puerum pernice chorea
  239. armat et in numerum pernice chorea
  240. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  241. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  242. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  243. propterea magnam armati matrem comitantur,
  244. aut quia significant divam praedicere ut armis
  245. ac virtute velint patriam defendere terram
  246. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  247. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  248. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  249. omnis enim per se divom natura necessest
  250. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  251. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  252. nam privata dolore omni, privata periclis,
  253. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  254. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  255. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  256. et quia multarum potitur primordia rerum,
  257. multa modis multis effert in lumina solis.
  258. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  259. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  260. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  261. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  262. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  263. religione animum turpi contingere parcat.
  264. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  265. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  266. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  267. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  268. dissimili vivont specie retinentque parentum
  269. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  270. tanta est in quovis genere herbae materiai
  271. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  272. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  273. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  274. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  275. dissimili perfecta figura principiorum.
  276. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  277. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  278. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  279. scintillasque agere ac late differre favillam.
  280. cetera consimili mentis ratione peragrans
  281. invenies igitur multarum semina rerum
  282. corpore celare et varias cohibere figuras.
  283. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  284. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  285. haec igitur variis debent constare figuris;
  286. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  287. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  288. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  289. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  290. conveniunt et res permixto semine constant.
  291. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  292. multa elementa vides multis communia verbis,
  293. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  294. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  295. non quo multa parum communis littera currat
  296. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  297. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  298. sic aliis in rebus item communia multa
  299. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  300. dissimili tamen inter se consistere summa
  301. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  302. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  303. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  304. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  305. semiferas hominum species existere et altos
  306. inter dum ramos egigni corpore vivo
  307. multaque conecti terrestria membra marinis,
  308. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  309. pascere naturam per terras omniparentis.
  310. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  311. seminibus certis certa genetrice creata
  312. conservare genus crescentia posse videmus.
  313. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  314. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  315. corpora discedunt conexaque convenientis
  316. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  317. reicere in terras naturam, multaque caecis
  318. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  319. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  320. vitalis motus consentire atque imitari.
  321. sed ne forte putes animalia sola teneri
  322. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  323. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  324. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  325. dissimili constare figura principiorum;
  326. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  327. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  328. semina cum porro distent, differre necessust
  329. intervalla vias conexus pondera plagas
  330. concursus motus; quae non animalia solum
  331. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  332. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  333. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  334. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  335. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  336. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  337. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  338. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  339. corpora consimili sint eius tincta colore;
  340. nullus enim color est omnino materiai
  341. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  342. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  343. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  344. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  345. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  346. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  347. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  348. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  349. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  350. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  351. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  352. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  353. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  354. immutabile enim quiddam superare necessest,
  355. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  356. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  357. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  358. proinde colore cave contingas semina rerum,
  359. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  360. Praeterea si nulla coloris principiis est
  361. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  362. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  363. propterea magni quod refert, semina quaeque
  364. cum quibus et quali positura contineantur
  365. et quos inter se dent motus accipiantque,
  366. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  367. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  368. marmoreo fieri possint candore repente,
  369. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  370. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  371. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  372. materies ubi permixta est illius et ordo
  373. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  374. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  375. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  376. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  377. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  378. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  379. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  380. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  381. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  382. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  383. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  384. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  385. aut alio in quovis uno puroque nitore
  386. dissimiles longe inter se variosque colores.
  387. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  388. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  389. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  390. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  391. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  392. principiis rerum non numquam causa colores,
  393. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  394. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  395. quippe etenim multo proclivius exorientur
  396. candida de nullo quam nigro nata colore
  397. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  398. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  399. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  400. scire licet quam sint nullo velata colore;
  401. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  402. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  403. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  404. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  405. quae sita cervices circum collumque coronat;
  406. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  407. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  408. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  409. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  410. consimili mutat ratione obversa colores;
  411. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  412. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  413. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  414. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  415. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  416. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  417. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  418. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  419. sed variis formis variantes edere tactus.
  420. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  421. est natura coloris et omnia principiorum
  422. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  423. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  424. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  425. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  426. ex albis album pinnis iactare colorem
  427. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  428. aut alio quovis uno varioque colore.
  429. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  430. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  431. evanescere paulatim stinguique colorem;
  432. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  433. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  434. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  435. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  436. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  437. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  438. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  439. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  440. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  441. scire licet quaedam tam constare orba colore
  442. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  443. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  444. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  445. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  446. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  447. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  448. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  449. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  450. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  451. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  452. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  453. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  454. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  455. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  456. concoctosque suo contractans perdere viro,
  457. propter eandem rem debent primordia rerum
  458. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  459. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  460. nec simili ratione saporem denique quemquam
  461. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  462. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  463. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  464. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  465. inmortalia si volumus subiungere rebus
  466. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  467. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  468. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  469. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  470. principiis constare. neque id manufesta refutant
  471. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  472. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  473. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  474. quippe videre licet vivos existere vermes
  475. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  476. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  477. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  478. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  479. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  480. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  481. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  482. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  483. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  484. non alia longe ratione atque arida ligna
  485. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  486. iamne vides igitur magni primordia rerum
  487. referre in quali sint ordine quaeque locata
  488. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  489. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  490. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  491. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  492. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  493. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  494. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  495. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  496. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  497. sed magni referre ea primum quantula constent,
  498. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  499. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  500. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  501. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  502. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  503. antiquis ex ordinibus permota nova re
  504. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  505. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  506. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  507. * * *
  508. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  509. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  510. mollia mortali consistere corpore creta.
  511. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  512. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  513. aut similis totis animalibus esse putari.
  514. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  515. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  516. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  517. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  518. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  519. vitali ut possint consentire undique sensu.
  520. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  521. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  522. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  523. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  524. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  525. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  526. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  527. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  528. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  529. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  530. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  531. quatinus in pullos animalis vertier ova
  532. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  533. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  534. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  535. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  536. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  537. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  538. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  539. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  540. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  541. Principio nequeunt ullius corporis esse
  542. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  543. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  544. aere fluminibus terris terraque creatis,
  545. nec congressa modo vitalis convenientes
  546. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  547. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  548. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  549. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  550. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  551. dissoluuntur enim positurae principiorum
  552. et penitus motus vitales inpediuntur,
  553. donec materies omnis concussa per artus
  554. vitalis animae nodos a corpore solvit
  555. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  556. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  557. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  558. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  559. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  560. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  561. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  562. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  563. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  564. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  565. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  566. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  567. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  568. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  569. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  570. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  571. scire licet nullo primordia posse dolore
  572. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  573. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  574. corporibus, quorum motus novitate laborent
  575. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  576. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  577. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  578. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  579. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  580. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  581. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  582. multaque de rerum mixtura dicere callent
  583. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  584. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  585. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  586. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  587. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  588. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  589. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  590. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  591. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  592. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  593. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  594. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  595. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  596. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  597. umoris guttas mater cum terra recepit,
  598. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  599. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  600. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  601. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  602. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  603. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  604. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  605. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  606. nec sic interemit mors res ut materiai
  607. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  608. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  609. res ut convertant formas mutentque colores
  610. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  611. ut noscas referre earum primordia rerum
  612. cum quibus et quali positura contineantur
  613. et quos inter se dent motus accipiantque,
  614. neve putes aeterna penes residere potesse
  615. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  616. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  617. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  618. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  619. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  620. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  621. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  622. consimilis; verum positura discrepitant res.
  623. sic ipsis in rebus item iam materiai
  624. intervalla vias conexus pondera plagas
  625. concursus motus ordo positura figurae
  626. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  627. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  628. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  629. accedere et nova se species ostendere rerum.
  630. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  631. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  632. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  633. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  634. principio caeli clarum purumque colorem
  635. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  636. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  637. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  638. ex improviso si sint obiecta repente,
  639. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  640. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  641. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  642. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  643. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  644. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  645. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  646. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  647. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  648. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  649. infinita foris haec extra moenia mundi,
  650. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  651. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  652. Principio nobis in cunctas undique partis
  653. et latere ex utroque supra supterque per omne
  654. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  655. vociferatur, et elucet natura profundi.
  656. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  657. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  658. seminaque innumero numero summaque profunda
  659. multimodis volitent aeterno percita motu,
  660. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  661. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  662. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  663. sponte sua forte offensando semina rerum
  664. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  665. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  666. magnarum rerum fierent exordia semper,
  667. terrai maris et caeli generisque animantum.
  668. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  669. esse alios alibi congressus materiai,
  670. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  671. Praeterea cum materies est multa parata,
  672. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  673. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  674. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  675. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  676. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  677. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  678. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  679. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  680. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  681. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  682. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  683. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  684. sint genere. in primis animalibus indice mente
  685. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  686. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  687. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  688. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  689. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  690. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  691. quando quidem vitae depactus terminus alte
  692. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  693. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  694. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  695. libera continuo, dominis privata superbis,
  696. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  697. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  698. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  699. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  700. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  701. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  702. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  703. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  704. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  705. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  706. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  707. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  708. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  709. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  710. primigenum maris et terrae solisque coortum
  711. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  712. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  713. unde mare et terrae possent augescere et unde
  714. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  715. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  716. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  717. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  718. umor ad umorem, terreno corpore terra
  719. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  720. donique ad extremum crescendi perfica finem
  721. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  722. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  723. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  724. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  725. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  726. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  727. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  728. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  729. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  730. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  731. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  732. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  733. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  734. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  735. inde minutatim vires et robur adultum
  736. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  737. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  738. et quo latior est, in cunctas undique partis
  739. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  740. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  741. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  742. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  743. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  744. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  745. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  746. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  747. corpora conficere et plagis infesta domare.
  748. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  749. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  750. omnia debet enim cibus integrare novando
  751. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  752. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  753. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  754. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  755. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  756. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  757. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  758. aurea de caelo demisit funis in arva
  759. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,