De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  2. suave etiam belli certamina magna tueri
  3. per campos instructa tua sine parte pericli;
  4. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  5. edita doctrina sapientum templa serena,
  6. despicere unde queas alios passimque videre
  7. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  8. certare ingenio, contendere nobilitate,
  9. noctes atque dies niti praestante labore
  10. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  11. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  12. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  13. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  14. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  15. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  16. iucundo sensu cura semota metuque?
  17. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  18. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  19. delicias quoque uti multas substernere possint
  20. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  21. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  22. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  23. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  24. nec domus argento fulget auroque renidet
  25. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  26. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  27. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  28. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  29. praesertim cum tempestas adridet et anni
  30. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  31. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  32. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  33. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  34. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  35. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  36. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  37. si non forte tuas legiones per loca campi
  38. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  39. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  40. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  41. his tibi tum rebus timefactae religiones
  42. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  43. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  44. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  45. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  46. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  47. audacterque inter reges rerumque potentis
  48. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  49. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  50. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  51. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  52. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  53. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  54. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  55. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  56. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  57. non radii solis neque lucida tela diei
  58. discutiant, sed naturae species ratioque.
  59. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  60. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  61. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  62. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  63. expediam: tu te dictis praebere memento.
  64. nam certe non inter se stipata cohaeret
  65. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  66. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  67. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  68. cum tamen incolumis videatur summa manere
  69. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  70. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  71. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  72. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  73. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  74. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  75. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  76. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  77. Si cessare putas rerum primordia posse
  78. cessandoque novos rerum progignere motus,
  79. avius a vera longe ratione vagaris.
  80. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  81. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  82. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  83. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  84. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  85. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  86. et quo iactari magis omnia materiai
  87. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  88. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  89. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  90. inmensumque patere in cunctas undique partis
  91. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  92. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  93. reddita corporibus primis per inane profundum,
  94. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  95. partim intervallis magnis confulta resultant,
  96. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  97. et quae cumque magis condenso conciliatu
  98. exiguis intervallis convecta resultant,
  99. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  100. haec validas saxi radices et fera ferri
  101. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  102. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  103. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  104. in magnis intervallis; haec aera rarum
  105. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  106. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  107. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  108. consociare etiam motus potuere recepta.
  109. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  110. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  111. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  112. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  113. multa minuta modis multis per inane videbis
  114. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  115. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  116. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  117. conciliis et discidiis exercita crebris;
  118. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  119. quale sit in magno iactari semper inani.
  120. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  121. exemplare dare et vestigia notitiai.
  122. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  123. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  124. quod tales turbae motus quoque materiai
  125. significant clandestinos caecosque subesse.
  126. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  127. commutare viam retroque repulsa reverti
  128. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  129. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  130. prima moventur enim per se primordia rerum,
  131. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  132. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  133. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  134. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  135. sic a principiis ascendit motus et exit
  136. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  137. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  138. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  139. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  140. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  141. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  142. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  143. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  144. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  145. convestire sua perfundens omnia luce,
  146. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  147. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  148. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  149. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  150. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  151. sed complexa meant inter se conque globata;
  152. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  153. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  154. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  155. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  156. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  157. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  158. debent ni mirum praecellere mobilitate
  159. et multo citius ferri quam lumina solis
  160. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  161. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  162. * * *
  163. nec persectari primordia singula quaeque,
  164. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  165. At quidam contra haec, ignari materiai,
  166. naturam non posse deum sine numine reddunt
  167. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  168. tempora mutare annorum frugesque creare
  169. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  170. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  171. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  172. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  173. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  174. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  175. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  176. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  177. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  178. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  179. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  180. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  181. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  182. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  183. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  184. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  185. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  186. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  187. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  188. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  189. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  190. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  191. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  192. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  193. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  194. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  195. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  196. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  197. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  198. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  199. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  200. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  201. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  202. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  203. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  204. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  205. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  206. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  207. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  208. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  209. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  210. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  211. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  212. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  213. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  214. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  215. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  216. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  217. incertisque locis spatio depellere paulum,
  218. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  219. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  220. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  221. nec foret offensus natus nec plaga creata
  222. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  223. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  224. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  225. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  226. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  227. avius a vera longe ratione recedit.
  228. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  229. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  230. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  231. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  232. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  233. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  234. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  235. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  236. omnia qua propter debent per inane quietum
  237. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  238. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  239. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  240. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  241. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  242. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  243. obliquos videamur et id res vera refutet.
  244. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  245. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  246. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  247. sed nihil omnino recta regione viai
  248. declinare quis est qui possit cernere sese?
  249. Denique si semper motu conectitur omnis
  250. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  251. nec declinando faciunt primordia motus
  252. principium quoddam, quod fati foedera rumpat,
  253. ex infinito ne causam causa sequatur,
  254. libera per terras unde haec animantibus exstat,
  255. unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,
  256. per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,
  257. declinamus item motus nec tempore certo
  258. nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?
  259. nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas
  260. principium dat et hinc motus per membra rigantur.
  261. nonne vides etiam patefactis tempore puncto
  262. carceribus non posse tamen prorumpere equorum
  263. vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?
  264. omnis enim totum per corpus materiai
  265. copia conciri debet, concita per artus
  266. omnis ut studium mentis conixa sequatur;
  267. ut videas initum motus a corde creari
  268. ex animique voluntate id procedere primum,
  269. inde dari porro per totum corpus et artus.
  270. nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu
  271. viribus alterius magnis magnoque coactu;
  272. nam tum materiem totius corporis omnem
  273. perspicuumst nobis invitis ire rapique,
  274. donec eam refrenavit per membra voluntas.
  275. iamne vides igitur, quamquam vis extera multos
  276. pellat et invitos cogat procedere saepe
  277. praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro
  278. quiddam quod contra pugnare obstareque possit?
  279. cuius ad arbitrium quoque copia materiai
  280. cogitur inter dum flecti per membra per artus
  281. et proiecta refrenatur retroque residit.
  282. quare in seminibus quoque idem fateare necessest,
  283. esse aliam praeter plagas et pondera causam
  284. motibus, unde haec est nobis innata potestas,
  285. de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
  286. pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant
  287. externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum
  288. intestinum habeat cunctis in rebus agendis
  289. et devicta quasi cogatur ferre patique,
  290. id facit exiguum clinamen principiorum
  291. nec regione loci certa nec tempore certo.
  292. Nec stipata magis fuit umquam materiai
  293. copia nec porro maioribus intervallis;
  294. nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.
  295. qua propter quo nunc in motu principiorum
  296. corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere
  297. et post haec semper simili ratione ferentur,
  298. et quae consuerint gigni gignentur eadem
  299. condicione et erunt et crescent vique valebunt,
  300. quantum cuique datum est per foedera naturai.
  301. nec rerum summam commutare ulla potest vis;
  302. nam neque quo possit genus ullum materiai
  303. effugere ex omni quicquam est extra, neque in omne
  304. unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem
  305. naturam rerum mutare et vertere motus.
  306. Illud in his rebus non est mirabile, quare,
  307. omnia cum rerum primordia sint in motu,
  308. summa tamen summa videatur stare quiete,
  309. praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
  310. omnis enim longe nostris ab sensibus infra
  311. primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa
  312. cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;
  313. praesertim cum, quae possimus cernere, celent
  314. saepe tamen motus spatio diducta locorum.
  315. nam saepe in colli tondentes pabula laeta
  316. lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes
  317. invitant herbae gemmantes rore recenti,
  318. et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
  319. omnia quae nobis longe confusa videntur
  320. et velut in viridi candor consistere colli.
  321. praeterea magnae legiones cum loca cursu
  322. camporum complent belli simulacra cientes,
  323. fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum
  324. aere renidescit tellus supterque virum vi
  325. excitur pedibus sonitus clamoreque montes
  326. icti reiectant voces ad sidera mundi
  327. et circum volitant equites mediosque repente
  328. tramittunt valido quatientes impete campos;
  329. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  330. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  331. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  332. qualia sint et quam longe distantia formis,
  333. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  334. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  335. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  336. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  337. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  338. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  339. esse pari filo similique adfecta figura.
  340. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  341. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  342. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  343. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  344. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  345. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  346. invenies tamen inter se differre figuris.
  347. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  348. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  349. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  350. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  351. turicremas propter mactatus concidit aras
  352. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  353. at mater viridis saltus orbata peragrans
  354. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  355. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  356. conspicere amissum fetum, completque querellis
  357. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  358. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  359. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  360. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  361. oblectare animum subitamque avertere curam,
  362. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  363. derivare queunt animum curaque levare;
  364. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  365. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  366. cornigeras norunt matres agnique petulci
  367. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  368. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  369. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  370. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  371. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  372. concharumque genus parili ratione videmus
  373. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  374. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  375. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  376. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  377. unius ad certam formam primordia rerum,
  378. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  379. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  380. quare fulmineus multo penetralior ignis
  381. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  382. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  383. subtilem magis e parvis constare figuris
  384. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  385. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  386. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  387. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  388. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  389. et quamvis subito per colum vina videmus
  390. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  391. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  392. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  393. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  394. inter se possint primordia singula quaeque
  395. singula per cuiusque foramina permanare.
  396. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  397. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  398. at contra taetra absinthi natura ferique
  399. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  400. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  401. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  402. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  403. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  404. proptereaque solere vias rescindere nostris
  405. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  406. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  407. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  408. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  409. horrorem constare elementis levibus aeque
  410. ac musaea mele, per chordas organici quae
  411. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  412. neu simili penetrare putes primordia forma
  413. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  414. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  415. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  416. neve bonos rerum simili constare colores
  417. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  418. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  419. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  420. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  421. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  422. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  423. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  424. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  425. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  426. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  427. titillare magis sensus quam laedere possint,
  428. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  429. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  430. dissimili dentata modo conpungere sensus
  431. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  432. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  433. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  434. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  435. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  436. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  437. semina confundunt inter se concita sensum;
  438. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  439. tute tibi partem ferias atque experiare.
  440. qua propter longe formas distare necessest
  441. principiis, varios quae possint edere sensus.
  442. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  443. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  444. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  445. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  446. prima acie constant ictus contemnere sueta
  447. et validi silices ac duri robora ferri
  448. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  449. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  450. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  451. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  452. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque