De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter se possint primordia singula quaeque
  2. singula per cuiusque foramina permanare.
  3. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  4. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  5. at contra taetra absinthi natura ferique
  6. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  7. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  8. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  9. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  10. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  11. proptereaque solere vias rescindere nostris
  12. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  13. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  14. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  15. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  16. horrorem constare elementis levibus aeque
  17. ac musaea mele, per chordas organici quae
  18. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  19. neu simili penetrare putes primordia forma
  20. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  21. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  22. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  23. neve bonos rerum simili constare colores
  24. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  25. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  26. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  27. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  28. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  29. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  30. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  31. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  32. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  33. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  34. titillare magis sensus quam laedere possint,
  35. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  36. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  37. dissimili dentata modo conpungere sensus
  38. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  39. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  40. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  41. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  42. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  43. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  44. semina confundunt inter se concita sensum;
  45. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  46. tute tibi partem ferias atque experiare.
  47. qua propter longe formas distare necessest
  48. principiis, varios quae possint edere sensus.
  49. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  50. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  51. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  52. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  53. prima acie constant ictus contemnere sueta
  54. et validi silices ac duri robora ferri
  55. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  56. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  57. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  58. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  59. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  60. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  61. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  62. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  63. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  64. at non esse tamen perplexis indupedita,
  65. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  66. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  67. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  68. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  69. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  70. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  71. * * *
  72. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  73. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  74. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  75. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  76. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  77. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  78. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  79. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  80. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  81. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  82. linquit enim supera taetri primordia viri,
  83. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  84. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  85. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  86. finita variare figurarum ratione.
  87. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  88. esse infinito debebunt corporis auctu.
  89. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  90. corporis inter se multum variare figurae
  91. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  92. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  93. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  94. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  95. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  96. formai speciem totius corporis eius,
  97. quod super est, si forte voles variare figuras,
  98. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  99. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  100. si tu forte voles etiam variare figuras.
  101. ergo formarum novitatem corporis augmen
  102. subsequitur. quare non est ut credere possis
  103. esse infinitis distantia semina formis,
  104. ne quaedam cogas inmani maximitate
  105. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  106. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  107. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  108. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  109. saecla novo rerum superata colore iacerent
  110. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  111. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  112. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  113. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  114. cedere item retro possent in deteriores
  115. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  116. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  117. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  118. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  119. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  120. materiem quoque finitis differe figuris.
  121. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  122. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  123. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  124. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  125. ergo finita distant ratione creata,
  126. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  127. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  128. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  129. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  130. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  131. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  132. formarum finita, necesse est quae similes sint
  133. esse infinitas aut summam materiai
  134. finitam constare, id quod non esse probavi.
  135. * * *
  136. versibus ostendam corpuscula materiai
  137. ex infinito summam rerum usque tenere
  138. undique protelo plagarum continuato.
  139. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  140. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  141. at regione locoque alio terrisque remotis
  142. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  143. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  144. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  145. milibus e multis vallo munitur eburno,
  146. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  147. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  148. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  149. unica res quaedem nativo corpore sola,
  150. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  151. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  152. unde ea progigni possit concepta, creari
  153. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  154. quippe etenim sumant alii finita per omne
  155. corpora iactari unius genitalia rei,
  156. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  157. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  158. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  159. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  160. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  161. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  162. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  163. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  164. infidi maris insidias virisque dolumque
  165. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  166. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  167. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  168. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  169. disiectare aestus diversi materiai,
  170. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  171. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  172. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  173. et res progigni et genitas procrescere posse.
  174. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  175. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  176. Nec superare queunt motus itaque exitiales