De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  2. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  3. inter se possint primordia singula quaeque
  4. singula per cuiusque foramina permanare.
  5. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  6. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  7. at contra taetra absinthi natura ferique
  8. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  9. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  10. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  11. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  12. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  13. proptereaque solere vias rescindere nostris
  14. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  15. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  16. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  17. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  18. horrorem constare elementis levibus aeque
  19. ac musaea mele, per chordas organici quae
  20. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  21. neu simili penetrare putes primordia forma
  22. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  23. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  24. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  25. neve bonos rerum simili constare colores
  26. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  27. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  28. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  29. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  30. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  31. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  32. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  33. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  34. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  35. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  36. titillare magis sensus quam laedere possint,
  37. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  38. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  39. dissimili dentata modo conpungere sensus
  40. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  41. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  42. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  43. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  44. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  45. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  46. semina confundunt inter se concita sensum;
  47. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  48. tute tibi partem ferias atque experiare.
  49. qua propter longe formas distare necessest
  50. principiis, varios quae possint edere sensus.
  51. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  52. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  53. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  54. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  55. prima acie constant ictus contemnere sueta
  56. et validi silices ac duri robora ferri
  57. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  58. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  59. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  60. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  61. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  62. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  63. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  64. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  65. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  66. at non esse tamen perplexis indupedita,
  67. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  68. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  69. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  70. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  71. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  72. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  73. * * *
  74. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  75. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  76. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  77. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  78. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  79. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  80. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  81. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  82. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  83. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  84. linquit enim supera taetri primordia viri,
  85. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  86. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  87. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  88. finita variare figurarum ratione.
  89. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  90. esse infinito debebunt corporis auctu.
  91. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  92. corporis inter se multum variare figurae
  93. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  94. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  95. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  96. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  97. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  98. formai speciem totius corporis eius,
  99. quod super est, si forte voles variare figuras,
  100. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  101. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  102. si tu forte voles etiam variare figuras.
  103. ergo formarum novitatem corporis augmen
  104. subsequitur. quare non est ut credere possis
  105. esse infinitis distantia semina formis,
  106. ne quaedam cogas inmani maximitate
  107. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  108. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  109. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  110. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  111. saecla novo rerum superata colore iacerent
  112. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  113. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  114. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  115. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  116. cedere item retro possent in deteriores
  117. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  118. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  119. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  120. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  121. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  122. materiem quoque finitis differe figuris.
  123. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  124. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  125. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  126. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  127. ergo finita distant ratione creata,
  128. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  129. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  130. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  131. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  132. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  133. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  134. formarum finita, necesse est quae similes sint
  135. esse infinitas aut summam materiai
  136. finitam constare, id quod non esse probavi.
  137. * * *
  138. versibus ostendam corpuscula materiai
  139. ex infinito summam rerum usque tenere
  140. undique protelo plagarum continuato.
  141. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  142. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  143. at regione locoque alio terrisque remotis
  144. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  145. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  146. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  147. milibus e multis vallo munitur eburno,
  148. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  149. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  150. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  151. unica res quaedem nativo corpore sola,
  152. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  153. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  154. unde ea progigni possit concepta, creari
  155. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  156. quippe etenim sumant alii finita per omne
  157. corpora iactari unius genitalia rei,
  158. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  159. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  160. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  161. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  162. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  163. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  164. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  165. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  166. infidi maris insidias virisque dolumque
  167. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  168. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  169. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  170. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  171. disiectare aestus diversi materiai,
  172. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  173. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  174. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  175. et res progigni et genitas procrescere posse.
  176. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  177. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  178. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  179. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  180. nec porro rerum genitales auctificique
  181. motus perpetuo possunt servare creata.
  182. sic aequo geritur certamine principiorum
  183. ex infinito contractum tempore bellum.
  184. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  185. et superantur item. miscetur funere vagor,
  186. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  187. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  188. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  189. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  190. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  191. convenit et memori mandatum mente tenere,
  192. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  193. quod genere ex uno consistat principiorum,
  194. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  195. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  196. atque potestates, ita plurima principiorum
  197. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  198. Principio tellus habet in se corpora prima,
  199. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  200. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  201. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  202. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  203. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  204. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  205. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  206. montivago generi possit praebere ferarum.
  207. quare magna deum mater materque ferarum
  208. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  209. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  210. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  211. aeris in spatio magnam pendere docentes
  212. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  213. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  214. officiis debet molliri victa parentum.
  215. muralique caput summum cinxere corona,
  216. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  217. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  218. horrifice fertur divinae matris imago.
  219. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  220. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  221. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  222. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  223. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  224. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  225. significare volunt indignos esse putandos,
  226. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  227. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  228. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  229. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  230. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  231. ingratos animos atque impia pectora volgi
  232. conterrere metu quae possint numine divae.
  233. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  234. munificat tacita mortalis muta salute,
  235. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  236. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  237. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  238. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  239. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  240. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  241. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  242. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  243. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  244. cum pueri circum puerum pernice chorea
  245. armat et in numerum pernice chorea
  246. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  247. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  248. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  249. propterea magnam armati matrem comitantur,
  250. aut quia significant divam praedicere ut armis
  251. ac virtute velint patriam defendere terram
  252. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  253. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  254. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  255. omnis enim per se divom natura necessest
  256. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  257. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  258. nam privata dolore omni, privata periclis,
  259. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  260. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  261. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  262. et quia multarum potitur primordia rerum,
  263. multa modis multis effert in lumina solis.
  264. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  265. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  266. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  267. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  268. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  269. religione animum turpi contingere parcat.
  270. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  271. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  272. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  273. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  274. dissimili vivont specie retinentque parentum
  275. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  276. tanta est in quovis genere herbae materiai
  277. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  278. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  279. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  280. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  281. dissimili perfecta figura principiorum.
  282. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  283. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  284. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  285. scintillasque agere ac late differre favillam.
  286. cetera consimili mentis ratione peragrans
  287. invenies igitur multarum semina rerum
  288. corpore celare et varias cohibere figuras.
  289. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  290. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  291. haec igitur variis debent constare figuris;
  292. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  293. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  294. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  295. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  296. conveniunt et res permixto semine constant.
  297. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  298. multa elementa vides multis communia verbis,
  299. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  300. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  301. non quo multa parum communis littera currat
  302. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  303. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  304. sic aliis in rebus item communia multa
  305. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  306. dissimili tamen inter se consistere summa
  307. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  308. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  309. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  310. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  311. semiferas hominum species existere et altos
  312. inter dum ramos egigni corpore vivo
  313. multaque conecti terrestria membra marinis,
  314. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  315. pascere naturam per terras omniparentis.
  316. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  317. seminibus certis certa genetrice creata
  318. conservare genus crescentia posse videmus.
  319. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  320. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  321. corpora discedunt conexaque convenientis
  322. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  323. reicere in terras naturam, multaque caecis
  324. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  325. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  326. vitalis motus consentire atque imitari.
  327. sed ne forte putes animalia sola teneri
  328. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  329. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  330. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  331. dissimili constare figura principiorum;
  332. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  333. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  334. semina cum porro distent, differre necessust
  335. intervalla vias conexus pondera plagas
  336. concursus motus; quae non animalia solum
  337. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  338. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  339. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  340. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  341. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  342. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  343. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  344. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  345. corpora consimili sint eius tincta colore;
  346. nullus enim color est omnino materiai
  347. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  348. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  349. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  350. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  351. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  352. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  353. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  354. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  355. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  356. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  357. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  358. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  359. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  360. immutabile enim quiddam superare necessest,
  361. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  362. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  363. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  364. proinde colore cave contingas semina rerum,
  365. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  366. Praeterea si nulla coloris principiis est
  367. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  368. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  369. propterea magni quod refert, semina quaeque
  370. cum quibus et quali positura contineantur
  371. et quos inter se dent motus accipiantque,
  372. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  373. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  374. marmoreo fieri possint candore repente,
  375. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  376. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  377. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  378. materies ubi permixta est illius et ordo
  379. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  380. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  381. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  382. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  383. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  384. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  385. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  386. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  387. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  388. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  389. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  390. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  391. aut alio in quovis uno puroque nitore
  392. dissimiles longe inter se variosque colores.
  393. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  394. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  395. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  396. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  397. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  398. principiis rerum non numquam causa colores,
  399. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  400. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  401. quippe etenim multo proclivius exorientur
  402. candida de nullo quam nigro nata colore
  403. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  404. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  405. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  406. scire licet quam sint nullo velata colore;
  407. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  408. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  409. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  410. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  411. quae sita cervices circum collumque coronat;
  412. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  413. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  414. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  415. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  416. consimili mutat ratione obversa colores;
  417. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  418. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  419. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  420. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  421. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  422. nec refert ea quae tangas quo forte colore