De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quamvis subito per colum vina videmus
  2. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  3. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  4. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  5. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  6. inter se possint primordia singula quaeque
  7. singula per cuiusque foramina permanare.
  8. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  9. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  10. at contra taetra absinthi natura ferique
  11. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  12. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  13. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  14. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  15. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  16. proptereaque solere vias rescindere nostris
  17. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  18. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  19. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  20. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  21. horrorem constare elementis levibus aeque
  22. ac musaea mele, per chordas organici quae
  23. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  24. neu simili penetrare putes primordia forma
  25. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  26. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  27. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  28. neve bonos rerum simili constare colores
  29. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  30. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  31. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  32. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  33. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  34. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  35. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  36. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  37. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  38. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  39. titillare magis sensus quam laedere possint,
  40. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  41. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  42. dissimili dentata modo conpungere sensus
  43. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  44. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  45. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  46. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  47. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  48. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  49. semina confundunt inter se concita sensum;
  50. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  51. tute tibi partem ferias atque experiare.
  52. qua propter longe formas distare necessest
  53. principiis, varios quae possint edere sensus.
  54. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  55. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  56. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  57. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  58. prima acie constant ictus contemnere sueta
  59. et validi silices ac duri robora ferri
  60. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  61. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  62. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  63. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  64. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  65. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  66. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  67. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  68. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  69. at non esse tamen perplexis indupedita,
  70. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  71. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  72. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  73. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  74. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  75. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  76. * * *
  77. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  78. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  79. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  80. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  81. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  82. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  83. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  84. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  85. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  86. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  87. linquit enim supera taetri primordia viri,
  88. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  89. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  90. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  91. finita variare figurarum ratione.
  92. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  93. esse infinito debebunt corporis auctu.
  94. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  95. corporis inter se multum variare figurae
  96. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  97. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  98. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  99. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  100. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  101. formai speciem totius corporis eius,
  102. quod super est, si forte voles variare figuras,
  103. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  104. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  105. si tu forte voles etiam variare figuras.
  106. ergo formarum novitatem corporis augmen
  107. subsequitur. quare non est ut credere possis
  108. esse infinitis distantia semina formis,
  109. ne quaedam cogas inmani maximitate
  110. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  111. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  112. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  113. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  114. saecla novo rerum superata colore iacerent
  115. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  116. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  117. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  118. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  119. cedere item retro possent in deteriores
  120. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  121. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  122. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  123. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  124. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  125. materiem quoque finitis differe figuris.
  126. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  127. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  128. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  129. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  130. ergo finita distant ratione creata,
  131. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  132. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  133. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  134. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  135. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  136. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  137. formarum finita, necesse est quae similes sint
  138. esse infinitas aut summam materiai
  139. finitam constare, id quod non esse probavi.
  140. * * *
  141. versibus ostendam corpuscula materiai
  142. ex infinito summam rerum usque tenere
  143. undique protelo plagarum continuato.
  144. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  145. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  146. at regione locoque alio terrisque remotis
  147. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  148. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  149. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  150. milibus e multis vallo munitur eburno,
  151. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  152. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  153. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  154. unica res quaedem nativo corpore sola,
  155. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  156. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  157. unde ea progigni possit concepta, creari
  158. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  159. quippe etenim sumant alii finita per omne
  160. corpora iactari unius genitalia rei,
  161. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  162. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  163. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  164. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  165. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  166. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  167. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  168. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  169. infidi maris insidias virisque dolumque
  170. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  171. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  172. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  173. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  174. disiectare aestus diversi materiai,
  175. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  176. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  177. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  178. et res progigni et genitas procrescere posse.
  179. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  180. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  181. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  182. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  183. nec porro rerum genitales auctificique
  184. motus perpetuo possunt servare creata.
  185. sic aequo geritur certamine principiorum
  186. ex infinito contractum tempore bellum.
  187. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  188. et superantur item. miscetur funere vagor,
  189. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  190. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  191. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  192. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  193. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  194. convenit et memori mandatum mente tenere,
  195. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  196. quod genere ex uno consistat principiorum,
  197. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  198. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  199. atque potestates, ita plurima principiorum
  200. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  201. Principio tellus habet in se corpora prima,
  202. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  203. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  204. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  205. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  206. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  207. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  208. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  209. montivago generi possit praebere ferarum.
  210. quare magna deum mater materque ferarum
  211. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  212. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  213. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  214. aeris in spatio magnam pendere docentes
  215. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  216. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  217. officiis debet molliri victa parentum.
  218. muralique caput summum cinxere corona,
  219. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  220. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  221. horrifice fertur divinae matris imago.
  222. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  223. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  224. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  225. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  226. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  227. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  228. significare volunt indignos esse putandos,
  229. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  230. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  231. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  232. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  233. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  234. ingratos animos atque impia pectora volgi
  235. conterrere metu quae possint numine divae.
  236. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  237. munificat tacita mortalis muta salute,
  238. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  239. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  240. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  241. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  242. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  243. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  244. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  245. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  246. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  247. cum pueri circum puerum pernice chorea
  248. armat et in numerum pernice chorea
  249. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  250. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  251. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  252. propterea magnam armati matrem comitantur,
  253. aut quia significant divam praedicere ut armis
  254. ac virtute velint patriam defendere terram
  255. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  256. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  257. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  258. omnis enim per se divom natura necessest
  259. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  260. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  261. nam privata dolore omni, privata periclis,
  262. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  263. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  264. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  265. et quia multarum potitur primordia rerum,
  266. multa modis multis effert in lumina solis.
  267. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  268. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  269. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  270. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  271. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  272. religione animum turpi contingere parcat.
  273. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  274. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  275. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  276. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  277. dissimili vivont specie retinentque parentum
  278. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  279. tanta est in quovis genere herbae materiai
  280. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  281. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  282. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  283. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  284. dissimili perfecta figura principiorum.
  285. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  286. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  287. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  288. scintillasque agere ac late differre favillam.
  289. cetera consimili mentis ratione peragrans
  290. invenies igitur multarum semina rerum
  291. corpore celare et varias cohibere figuras.
  292. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  293. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  294. haec igitur variis debent constare figuris;
  295. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  296. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  297. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  298. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  299. conveniunt et res permixto semine constant.
  300. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  301. multa elementa vides multis communia verbis,
  302. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  303. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  304. non quo multa parum communis littera currat
  305. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  306. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  307. sic aliis in rebus item communia multa
  308. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  309. dissimili tamen inter se consistere summa
  310. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  311. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  312. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  313. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  314. semiferas hominum species existere et altos
  315. inter dum ramos egigni corpore vivo
  316. multaque conecti terrestria membra marinis,
  317. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  318. pascere naturam per terras omniparentis.
  319. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  320. seminibus certis certa genetrice creata
  321. conservare genus crescentia posse videmus.
  322. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  323. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  324. corpora discedunt conexaque convenientis
  325. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  326. reicere in terras naturam, multaque caecis
  327. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  328. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  329. vitalis motus consentire atque imitari.
  330. sed ne forte putes animalia sola teneri
  331. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  332. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  333. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  334. dissimili constare figura principiorum;
  335. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  336. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  337. semina cum porro distent, differre necessust
  338. intervalla vias conexus pondera plagas
  339. concursus motus; quae non animalia solum
  340. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  341. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  342. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  343. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  344. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  345. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  346. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  347. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  348. corpora consimili sint eius tincta colore;
  349. nullus enim color est omnino materiai
  350. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  351. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  352. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  353. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  354. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  355. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  356. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  357. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  358. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  359. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  360. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  361. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  362. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  363. immutabile enim quiddam superare necessest,
  364. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  365. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  366. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  367. proinde colore cave contingas semina rerum,
  368. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  369. Praeterea si nulla coloris principiis est
  370. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  371. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  372. propterea magni quod refert, semina quaeque
  373. cum quibus et quali positura contineantur
  374. et quos inter se dent motus accipiantque,
  375. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  376. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  377. marmoreo fieri possint candore repente,
  378. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  379. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  380. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  381. materies ubi permixta est illius et ordo
  382. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  383. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  384. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  385. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  386. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  387. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  388. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  389. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  390. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  391. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  392. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  393. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  394. aut alio in quovis uno puroque nitore
  395. dissimiles longe inter se variosque colores.
  396. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  397. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  398. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  399. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  400. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  401. principiis rerum non numquam causa colores,
  402. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  403. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  404. quippe etenim multo proclivius exorientur
  405. candida de nullo quam nigro nata colore
  406. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  407. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  408. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  409. scire licet quam sint nullo velata colore;
  410. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  411. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  412. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  413. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  414. quae sita cervices circum collumque coronat;
  415. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  416. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  417. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  418. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  419. consimili mutat ratione obversa colores;
  420. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  421. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  422. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  423. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  424. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  425. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  426. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  427. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  428. sed variis formis variantes edere tactus.
  429. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  430. est natura coloris et omnia principiorum
  431. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  432. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  433. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  434. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  435. ex albis album pinnis iactare colorem
  436. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  437. aut alio quovis uno varioque colore.
  438. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  439. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  440. evanescere paulatim stinguique colorem;
  441. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  442. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  443. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  444. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  445. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  446. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  447. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  448. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  449. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  450. scire licet quaedam tam constare orba colore
  451. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  452. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  453. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  454. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  455. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  456. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  457. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  458. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  459. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  460. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  461. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  462. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  463. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  464. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  465. concoctosque suo contractans perdere viro,
  466. propter eandem rem debent primordia rerum
  467. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  468. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  469. nec simili ratione saporem denique quemquam
  470. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  471. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  472. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  473. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  474. inmortalia si volumus subiungere rebus
  475. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  476. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  477. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  478. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  479. principiis constare. neque id manufesta refutant
  480. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  481. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  482. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  483. quippe videre licet vivos existere vermes
  484. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  485. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  486. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  487. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  488. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  489. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  490. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  491. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  492. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  493. non alia longe ratione atque arida ligna
  494. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  495. iamne vides igitur magni primordia rerum
  496. referre in quali sint ordine quaeque locata
  497. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  498. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  499. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  500. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  501. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  502. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  503. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  504. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  505. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  506. sed magni referre ea primum quantula constent,
  507. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  508. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  509. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  510. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  511. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  512. antiquis ex ordinibus permota nova re
  513. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  514. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  515. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  516. * * *
  517. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  518. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  519. mollia mortali consistere corpore creta.
  520. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  521. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  522. aut similis totis animalibus esse putari.
  523. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  524. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  525. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  526. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  527. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  528. vitali ut possint consentire undique sensu.
  529. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  530. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  531. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  532. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  533. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  534. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  535. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  536. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  537. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  538. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  539. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  540. quatinus in pullos animalis vertier ova
  541. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  542. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  543. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  544. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  545. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  546. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  547. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  548. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  549. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  550. Principio nequeunt ullius corporis esse
  551. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  552. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  553. aere fluminibus terris terraque creatis,
  554. nec congressa modo vitalis convenientes
  555. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  556. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  557. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  558. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  559. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  560. dissoluuntur enim positurae principiorum
  561. et penitus motus vitales inpediuntur,
  562. donec materies omnis concussa per artus
  563. vitalis animae nodos a corpore solvit
  564. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  565. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  566. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  567. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  568. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  569. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  570. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  571. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  572. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  573. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  574. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  575. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  576. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  577. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  578. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  579. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  580. scire licet nullo primordia posse dolore
  581. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  582. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  583. corporibus, quorum motus novitate laborent
  584. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  585. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  586. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  587. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  588. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  589. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  590. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  591. multaque de rerum mixtura dicere callent
  592. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  593. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  594. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  595. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  596. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  597. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  598. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  599. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  600. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  601. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  602. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  603. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  604. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  605. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  606. umoris guttas mater cum terra recepit,
  607. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  608. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  609. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  610. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  611. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  612. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  613. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  614. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  615. nec sic interemit mors res ut materiai
  616. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  617. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  618. res ut convertant formas mutentque colores
  619. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  620. ut noscas referre earum primordia rerum
  621. cum quibus et quali positura contineantur
  622. et quos inter se dent motus accipiantque,
  623. neve putes aeterna penes residere potesse
  624. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  625. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  626. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  627. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  628. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  629. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  630. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  631. consimilis; verum positura discrepitant res.
  632. sic ipsis in rebus item iam materiai
  633. intervalla vias conexus pondera plagas
  634. concursus motus ordo positura figurae
  635. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  636. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  637. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  638. accedere et nova se species ostendere rerum.
  639. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  640. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  641. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  642. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  643. principio caeli clarum purumque colorem
  644. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  645. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  646. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  647. ex improviso si sint obiecta repente,
  648. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  649. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  650. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  651. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  652. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  653. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  654. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  655. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  656. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  657. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  658. infinita foris haec extra moenia mundi,
  659. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  660. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  661. Principio nobis in cunctas undique partis
  662. et latere ex utroque supra supterque per omne
  663. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se