De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  2. si non forte tuas legiones per loca campi
  3. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  4. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  5. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  6. his tibi tum rebus timefactae religiones
  7. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  8. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  9. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  10. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  11. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  12. audacterque inter reges rerumque potentis
  13. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  14. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  15. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  16. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  17. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  18. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  19. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  20. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  21. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  22. non radii solis neque lucida tela diei
  23. discutiant, sed naturae species ratioque.
  24. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  25. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  26. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  27. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  28. expediam: tu te dictis praebere memento.
  29. nam certe non inter se stipata cohaeret
  30. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  31. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  32. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  33. cum tamen incolumis videatur summa manere
  34. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  35. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  36. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  37. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  38. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  39. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  40. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  41. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  42. Si cessare putas rerum primordia posse
  43. cessandoque novos rerum progignere motus,
  44. avius a vera longe ratione vagaris.
  45. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  46. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  47. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  48. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  49. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  50. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  51. et quo iactari magis omnia materiai
  52. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  53. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  54. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest
  55. inmensumque patere in cunctas undique partis
  56. pluribus ostendi et certa ratione probatumst.
  57. quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est
  58. reddita corporibus primis per inane profundum,
  59. sed magis adsiduo varioque exercita motu
  60. partim intervallis magnis confulta resultant,
  61. pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.
  62. et quae cumque magis condenso conciliatu
  63. exiguis intervallis convecta resultant,
  64. indupedita suis perplexis ipsa figuris,
  65. haec validas saxi radices et fera ferri
  66. corpora constituunt et cetera de genere horum.
  67. paucula quae porro magnum per inane vagantur,
  68. cetera dissiliunt longe longeque recursant
  69. in magnis intervallis; haec aera rarum
  70. sufficiunt nobis et splendida lumina solis.
  71. multaque praeterea magnum per inane vagantur,
  72. conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam
  73. consociare etiam motus potuere recepta.
  74. Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago
  75. ante oculos semper nobis versatur et instat.
  76. contemplator enim, cum solis lumina cumque
  77. inserti fundunt radii per opaca domorum:
  78. multa minuta modis multis per inane videbis
  79. corpora misceri radiorum lumine in ipso
  80. et vel ut aeterno certamine proelia pugnas
  81. edere turmatim certantia nec dare pausam,
  82. conciliis et discidiis exercita crebris;
  83. conicere ut possis ex hoc, primordia rerum
  84. quale sit in magno iactari semper inani.
  85. dum taxat, rerum magnarum parva potest res
  86. exemplare dare et vestigia notitiai.
  87. Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
  88. corpora quae in solis radiis turbare videntur,
  89. quod tales turbae motus quoque materiai
  90. significant clandestinos caecosque subesse.
  91. multa videbis enim plagis ibi percita caecis
  92. commutare viam retroque repulsa reverti
  93. nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.
  94. scilicet hic a principiis est omnibus error.
  95. prima moventur enim per se primordia rerum,
  96. inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu
  97. et quasi proxima sunt ad viris principiorum,
  98. ictibus illorum caecis inpulsa cientur,
  99. ipsaque proporro paulo maiora lacessunt.
  100. sic a principiis ascendit motus et exit
  101. paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
  102. illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus
  103. nec quibus id faciant plagis apparet aperte.
  104. Nunc quae mobilitas sit reddita materiai
  105. corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.
  106. primum aurora novo cum spargit lumine terras
  107. et variae volucres nemora avia pervolitantes
  108. aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,
  109. quam subito soleat sol ortus tempore tali
  110. convestire sua perfundens omnia luce,
  111. omnibus in promptu manifestumque esse videmus.
  112. at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum
  113. non per inane meat vacuum; quo tardius ire
  114. cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;
  115. nec singillatim corpuscula quaeque vaporis
  116. sed complexa meant inter se conque globata;
  117. qua propter simul inter se retrahuntur et extra
  118. officiuntur, uti cogantur tardius ire.
  119. at quae sunt solida primordia simplicitate,
  120. cum per inane meant vacuum nec res remoratur
  121. ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,
  122. unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,
  123. debent ni mirum praecellere mobilitate
  124. et multo citius ferri quam lumina solis
  125. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  126. tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
  127. * * *
  128. nec persectari primordia singula quaeque,
  129. ut videant qua quicque geratur cum ratione.
  130. At quidam contra haec, ignari materiai,
  131. naturam non posse deum sine numine reddunt
  132. tanto opere humanis rationibus atmoderate
  133. tempora mutare annorum frugesque creare
  134. et iam cetera, mortalis quae suadet adire
  135. ipsaque deducit dux vitae dia voluptas
  136. et res per Veneris blanditur saecla propagent,
  137. ne genus occidat humanum. quorum omnia causa
  138. constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus
  139. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  140. nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,
  141. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  142. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  143. nequaquam nobis divinitus esse creatam
  144. naturam mundi: tanta stat praedita culpa.
  145. quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;
  146. nunc id quod super est de motibus expediemus.
  147. Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
  148. confirmare tibi, nullam rem posse sua vi
  149. corpoream sursum ferri sursumque meare.
  150. ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;
  151. sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt
  152. et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,
  153. pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.
  154. nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum
  155. et celeri flamma degustant tigna trabesque,
  156. sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.
  157. quod genus e nostro com missus corpore sanguis
  158. emicat exultans alte spargitque cruorem.
  159. nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque
  160. respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum
  161. derecta et magna vi multi pressimus aegre,
  162. tam cupide sursum removet magis atque remittit,
  163. plus ut parte foras emergant exiliantque.
  164. nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,
  165. quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.
  166. sic igitur debent flammae quoque posse per auras
  167. aeris expressae sursum succedere, quamquam
  168. pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent.
  169. nocturnasque faces caeli sublime volantis
  170. nonne vides longos flammarum ducere tractus
  171. in quas cumque dedit partis natura meatum?
  172. non cadere in terras stellas et sidera cernis?
  173. sol etiam caeli de vertice dissipat omnis
  174. ardorem in partis et lumine conserit arva;
  175. in terras igitur quoque solis vergitur ardor.
  176. transversosque volare per imbris fulmina cernis,
  177. nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes
  178. concursant; cadit in terras vis flammea volgo.
  179. Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,
  180. corpora cum deorsum rectum per inane feruntur
  181. ponderibus propriis, incerto tempore ferme
  182. incertisque locis spatio depellere paulum,
  183. tantum quod momen mutatum dicere possis.
  184. quod nisi declinare solerent, omnia deorsum
  185. imbris uti guttae caderent per inane profundum
  186. nec foret offensus natus nec plaga creata
  187. principiis; ita nihil umquam natura creasset.
  188. Quod si forte aliquis credit graviora potesse
  189. corpora, quo citius rectum per inane feruntur,
  190. incidere ex supero levioribus atque ita plagas
  191. gignere, quae possint genitalis reddere motus,
  192. avius a vera longe ratione recedit.
  193. nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,
  194. haec pro ponderibus casus celerare necessest
  195. propterea quia corpus aquae naturaque tenvis
  196. aeris haud possunt aeque rem quamque morari,
  197. sed citius cedunt gravioribus exsuperata;
  198. at contra nulli de nulla parte neque ullo
  199. tempore inane potest vacuum subsistere rei,
  200. quin, sua quod natura petit, concedere pergat;
  201. omnia qua propter debent per inane quietum
  202. aeque ponderibus non aequis concita ferri.
  203. haud igitur poterunt levioribus incidere umquam
  204. ex supero graviora neque ictus gignere per se,
  205. qui varient motus, per quos natura gerat res.
  206. quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest
  207. corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus
  208. obliquos videamur et id res vera refutet.
  209. namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,
  210. pondera, quantum in se est, non posse obliqua meare,
  211. ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;
  212. sed nihil omnino recta regione viai
  213. declinare quis est qui possit cernere sese?
  214. Denique si semper motu conectitur omnis
  215. et vetere exoritur motus novus ordine certo
  216. nec declinando faciunt primordia motus