De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  2. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  3. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  4. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  5. et quamvis subito per colum vina videmus
  6. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  7. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  8. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  9. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  10. inter se possint primordia singula quaeque
  11. singula per cuiusque foramina permanare.
  12. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  13. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  14. at contra taetra absinthi natura ferique
  15. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  16. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  17. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  18. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  19. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  20. proptereaque solere vias rescindere nostris
  21. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  22. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  23. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  24. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  25. horrorem constare elementis levibus aeque
  26. ac musaea mele, per chordas organici quae
  27. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  28. neu simili penetrare putes primordia forma
  29. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  30. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  31. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  32. neve bonos rerum simili constare colores
  33. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  34. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  35. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  36. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  37. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  38. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  39. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  40. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  41. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  42. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  43. titillare magis sensus quam laedere possint,
  44. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  45. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  46. dissimili dentata modo conpungere sensus
  47. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  48. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  49. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  50. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  51. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  52. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  53. semina confundunt inter se concita sensum;
  54. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  55. tute tibi partem ferias atque experiare.
  56. qua propter longe formas distare necessest
  57. principiis, varios quae possint edere sensus.
  58. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  59. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  60. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  61. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  62. prima acie constant ictus contemnere sueta
  63. et validi silices ac duri robora ferri
  64. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  65. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  66. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  67. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  68. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  69. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  70. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  71. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  72. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  73. at non esse tamen perplexis indupedita,
  74. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  75. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  76. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  77. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  78. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  79. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  80. * * *
  81. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  82. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  83. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  84. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  85. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  86. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  87. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  88. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  89. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  90. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  91. linquit enim supera taetri primordia viri,
  92. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  93. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  94. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  95. finita variare figurarum ratione.
  96. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  97. esse infinito debebunt corporis auctu.
  98. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  99. corporis inter se multum variare figurae
  100. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  101. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  102. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  103. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  104. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  105. formai speciem totius corporis eius,
  106. quod super est, si forte voles variare figuras,
  107. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  108. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  109. si tu forte voles etiam variare figuras.
  110. ergo formarum novitatem corporis augmen
  111. subsequitur. quare non est ut credere possis
  112. esse infinitis distantia semina formis,
  113. ne quaedam cogas inmani maximitate
  114. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  115. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  116. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  117. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  118. saecla novo rerum superata colore iacerent
  119. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  120. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  121. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  122. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  123. cedere item retro possent in deteriores
  124. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  125. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  126. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  127. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  128. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  129. materiem quoque finitis differe figuris.
  130. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  131. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  132. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  133. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  134. ergo finita distant ratione creata,
  135. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  136. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  137. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  138. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  139. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  140. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  141. formarum finita, necesse est quae similes sint
  142. esse infinitas aut summam materiai
  143. finitam constare, id quod non esse probavi.
  144. * * *
  145. versibus ostendam corpuscula materiai
  146. ex infinito summam rerum usque tenere
  147. undique protelo plagarum continuato.
  148. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  149. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  150. at regione locoque alio terrisque remotis
  151. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  152. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  153. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  154. milibus e multis vallo munitur eburno,
  155. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  156. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  157. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  158. unica res quaedem nativo corpore sola,
  159. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  160. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  161. unde ea progigni possit concepta, creari
  162. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  163. quippe etenim sumant alii finita per omne
  164. corpora iactari unius genitalia rei,
  165. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  166. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  167. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  168. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  169. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  170. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  171. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  172. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  173. infidi maris insidias virisque dolumque
  174. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  175. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  176. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  177. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  178. disiectare aestus diversi materiai,
  179. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  180. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  181. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  182. et res progigni et genitas procrescere posse.
  183. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  184. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  185. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  186. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  187. nec porro rerum genitales auctificique
  188. motus perpetuo possunt servare creata.
  189. sic aequo geritur certamine principiorum
  190. ex infinito contractum tempore bellum.
  191. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  192. et superantur item. miscetur funere vagor,
  193. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  194. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  195. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  196. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  197. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  198. convenit et memori mandatum mente tenere,
  199. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  200. quod genere ex uno consistat principiorum,
  201. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  202. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  203. atque potestates, ita plurima principiorum
  204. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  205. Principio tellus habet in se corpora prima,
  206. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  207. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  208. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  209. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  210. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  211. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  212. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  213. montivago generi possit praebere ferarum.
  214. quare magna deum mater materque ferarum
  215. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  216. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  217. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  218. aeris in spatio magnam pendere docentes
  219. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  220. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  221. officiis debet molliri victa parentum.
  222. muralique caput summum cinxere corona,
  223. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  224. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  225. horrifice fertur divinae matris imago.
  226. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  227. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  228. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  229. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  230. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  231. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  232. significare volunt indignos esse putandos,
  233. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  234. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  235. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  236. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  237. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  238. ingratos animos atque impia pectora volgi
  239. conterrere metu quae possint numine divae.
  240. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  241. munificat tacita mortalis muta salute,
  242. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  243. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  244. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  245. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  246. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  247. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  248. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  249. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  250. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  251. cum pueri circum puerum pernice chorea
  252. armat et in numerum pernice chorea
  253. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  254. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  255. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  256. propterea magnam armati matrem comitantur,
  257. aut quia significant divam praedicere ut armis
  258. ac virtute velint patriam defendere terram
  259. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  260. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  261. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  262. omnis enim per se divom natura necessest
  263. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  264. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  265. nam privata dolore omni, privata periclis,
  266. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  267. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  268. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  269. et quia multarum potitur primordia rerum,
  270. multa modis multis effert in lumina solis.
  271. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  272. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  273. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  274. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  275. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  276. religione animum turpi contingere parcat.
  277. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  278. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  279. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  280. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  281. dissimili vivont specie retinentque parentum
  282. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  283. tanta est in quovis genere herbae materiai
  284. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  285. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  286. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  287. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  288. dissimili perfecta figura principiorum.
  289. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  290. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  291. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  292. scintillasque agere ac late differre favillam.
  293. cetera consimili mentis ratione peragrans
  294. invenies igitur multarum semina rerum
  295. corpore celare et varias cohibere figuras.
  296. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  297. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  298. haec igitur variis debent constare figuris;
  299. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  300. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  301. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  302. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  303. conveniunt et res permixto semine constant.
  304. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  305. multa elementa vides multis communia verbis,
  306. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  307. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  308. non quo multa parum communis littera currat
  309. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  310. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  311. sic aliis in rebus item communia multa
  312. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  313. dissimili tamen inter se consistere summa
  314. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  315. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  316. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  317. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  318. semiferas hominum species existere et altos
  319. inter dum ramos egigni corpore vivo
  320. multaque conecti terrestria membra marinis,
  321. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  322. pascere naturam per terras omniparentis.
  323. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  324. seminibus certis certa genetrice creata
  325. conservare genus crescentia posse videmus.
  326. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  327. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  328. corpora discedunt conexaque convenientis
  329. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  330. reicere in terras naturam, multaque caecis
  331. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  332. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  333. vitalis motus consentire atque imitari.
  334. sed ne forte putes animalia sola teneri
  335. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  336. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  337. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  338. dissimili constare figura principiorum;
  339. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  340. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  341. semina cum porro distent, differre necessust
  342. intervalla vias conexus pondera plagas
  343. concursus motus; quae non animalia solum
  344. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  345. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  346. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  347. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  348. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  349. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  350. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  351. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  352. corpora consimili sint eius tincta colore;
  353. nullus enim color est omnino materiai
  354. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  355. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  356. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  357. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  358. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  359. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  360. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  361. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  362. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  363. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  364. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  365. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  366. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  367. immutabile enim quiddam superare necessest,
  368. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  369. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  370. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  371. proinde colore cave contingas semina rerum,
  372. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  373. Praeterea si nulla coloris principiis est
  374. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  375. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  376. propterea magni quod refert, semina quaeque
  377. cum quibus et quali positura contineantur
  378. et quos inter se dent motus accipiantque,
  379. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  380. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  381. marmoreo fieri possint candore repente,
  382. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  383. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  384. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  385. materies ubi permixta est illius et ordo
  386. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  387. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  388. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  389. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  390. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  391. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  392. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  393. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  394. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  395. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  396. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  397. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  398. aut alio in quovis uno puroque nitore
  399. dissimiles longe inter se variosque colores.
  400. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  401. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  402. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  403. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  404. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  405. principiis rerum non numquam causa colores,
  406. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  407. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  408. quippe etenim multo proclivius exorientur
  409. candida de nullo quam nigro nata colore
  410. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  411. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  412. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  413. scire licet quam sint nullo velata colore;
  414. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  415. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  416. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  417. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  418. quae sita cervices circum collumque coronat;
  419. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  420. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  421. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  422. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  423. consimili mutat ratione obversa colores;
  424. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  425. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  426. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  427. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  428. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  429. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  430. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  431. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  432. sed variis formis variantes edere tactus.
  433. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  434. est natura coloris et omnia principiorum
  435. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  436. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  437. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  438. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  439. ex albis album pinnis iactare colorem
  440. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  441. aut alio quovis uno varioque colore.
  442. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  443. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  444. evanescere paulatim stinguique colorem;
  445. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  446. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  447. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  448. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  449. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  450. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  451. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  452. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  453. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  454. scire licet quaedam tam constare orba colore
  455. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  456. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  457. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  458. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  459. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  460. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  461. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  462. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  463. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  464. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  465. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  466. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  467. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  468. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  469. concoctosque suo contractans perdere viro,
  470. propter eandem rem debent primordia rerum
  471. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  472. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  473. nec simili ratione saporem denique quemquam
  474. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  475. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  476. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  477. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  478. inmortalia si volumus subiungere rebus
  479. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  480. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  481. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  482. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  483. principiis constare. neque id manufesta refutant
  484. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  485. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  486. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  487. quippe videre licet vivos existere vermes
  488. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  489. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  490. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  491. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  492. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  493. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  494. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  495. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  496. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  497. non alia longe ratione atque arida ligna
  498. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  499. iamne vides igitur magni primordia rerum
  500. referre in quali sint ordine quaeque locata
  501. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  502. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  503. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  504. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  505. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  506. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  507. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  508. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  509. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  510. sed magni referre ea primum quantula constent,
  511. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  512. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  513. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  514. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  515. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  516. antiquis ex ordinibus permota nova re
  517. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  518. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  519. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  520. * * *
  521. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  522. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  523. mollia mortali consistere corpore creta.
  524. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  525. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  526. aut similis totis animalibus esse putari.
  527. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  528. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  529. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  530. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  531. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  532. vitali ut possint consentire undique sensu.
  533. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  534. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  535. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  536. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  537. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  538. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  539. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  540. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  541. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  542. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  543. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  544. quatinus in pullos animalis vertier ova
  545. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  546. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  547. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  548. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  549. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  550. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  551. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  552. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  553. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  554. Principio nequeunt ullius corporis esse
  555. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  556. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  557. aere fluminibus terris terraque creatis,
  558. nec congressa modo vitalis convenientes
  559. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  560. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  561. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  562. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  563. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  564. dissoluuntur enim positurae principiorum
  565. et penitus motus vitales inpediuntur,
  566. donec materies omnis concussa per artus
  567. vitalis animae nodos a corpore solvit
  568. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  569. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  570. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  571. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  572. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  573. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  574. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  575. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  576. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  577. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  578. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  579. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  580. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  581. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  582. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  583. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  584. scire licet nullo primordia posse dolore
  585. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  586. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  587. corporibus, quorum motus novitate laborent
  588. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  589. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  590. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  591. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  592. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  593. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  594. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  595. multaque de rerum mixtura dicere callent
  596. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  597. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  598. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  599. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  600. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  601. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  602. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  603. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  604. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  605. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  606. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  607. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  608. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  609. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  610. umoris guttas mater cum terra recepit,
  611. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  612. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  613. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  614. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  615. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  616. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  617. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  618. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  619. nec sic interemit mors res ut materiai
  620. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  621. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  622. res ut convertant formas mutentque colores
  623. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  624. ut noscas referre earum primordia rerum
  625. cum quibus et quali positura contineantur
  626. et quos inter se dent motus accipiantque,
  627. neve putes aeterna penes residere potesse
  628. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  629. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  630. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  631. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  632. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  633. significant, eadem fruges arbusta animantis;
  634. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  635. consimilis; verum positura discrepitant res.
  636. sic ipsis in rebus item iam materiai
  637. intervalla vias conexus pondera plagas
  638. concursus motus ordo positura figurae
  639. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  640. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  641. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  642. accedere et nova se species ostendere rerum.
  643. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  644. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  645. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  646. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  647. principio caeli clarum purumque colorem
  648. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  649. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  650. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  651. ex improviso si sint obiecta repente,
  652. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  653. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?
  654. nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.
  655. quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,
  656. suspicere in caeli dignatur lucida templa.
  657. desine qua propter novitate exterritus ipsa
  658. expuere ex animo rationem, sed magis acri
  659. iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
  660. dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
  661. quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit
  662. infinita foris haec extra moenia mundi,
  663. quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens
  664. atque animi iactus liber quo pervolet ipse.
  665. Principio nobis in cunctas undique partis
  666. et latere ex utroque supra supterque per omne
  667. nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se
  668. vociferatur, et elucet natura profundi.
  669. nullo iam pacto veri simile esse putandumst,
  670. undique cum vorsum spatium vacet infinitum
  671. seminaque innumero numero summaque profunda
  672. multimodis volitent aeterno percita motu,
  673. hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,
  674. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  675. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  676. sponte sua forte offensando semina rerum
  677. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  678. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  679. magnarum rerum fierent exordia semper,
  680. terrai maris et caeli generisque animantum.
  681. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  682. esse alios alibi congressus materiai,
  683. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  684. Praeterea cum materies est multa parata,
  685. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  686. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  687. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  688. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  689. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  690. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  691. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  692. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  693. et varias hominum gentis et saecla ferarum.
  694. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  695. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  696. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  697. sint genere. in primis animalibus indice mente
  698. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  699. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  700. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  701. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  702. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  703. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  704. quando quidem vitae depactus terminus alte
  705. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  706. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  707. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  708. libera continuo, dominis privata superbis,
  709. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  710. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  711. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  712. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  713. indu manu validas potis est moderanter habenas,
  714. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  715. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  716. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  717. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  718. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  719. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  720. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  721. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  722. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  723. primigenum maris et terrae solisque coortum
  724. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  725. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  726. unde mare et terrae possent augescere et unde
  727. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  728. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  729. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  730. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  731. umor ad umorem, terreno corpore terra
  732. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  733. donique ad extremum crescendi perfica finem
  734. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  735. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  736. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  737. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  738. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  739. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  740. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  741. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  742. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  743. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  744. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  745. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  746. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  747. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  748. inde minutatim vires et robur adultum
  749. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  750. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  751. et quo latior est, in cunctas undique partis
  752. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  753. nec facile in venas cibus omnis diditur ei
  754. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  755. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  756. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  757. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  758. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  759. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  760. corpora conficere et plagis infesta domare.
  761. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  762. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  763. omnia debet enim cibus integrare novando
  764. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  765. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  766. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  767. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  768. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  769. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  770. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  771. aurea de caelo demisit funis in arva
  772. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  773. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
  774. praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
  775. sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
  776. ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
  777. quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
  778. conterimusque boves et viris agricolarum,
  779. conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
  780. usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
  781. iamque caput quassans grandis suspirat arator
  782. crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,
  783. et cum tempora temporibus praesentia confert
  784. praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
  785. tristis item vetulae vitis sator atque vietae
  786. temporis incusat momen saeclumque fatigat,
  787. et crepat, antiquum genus ut pietate repletum
  788. perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
  789. cum minor esset agri multo modus ante viritim;
  790. nec tenet omnia paulatim tabescere et ire
  791. ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
  1. E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
  2. qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
  3. te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
  4. ficta pedum pono pressis vestigia signis,
  5. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  6. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  7. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  8. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  9. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  10. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  11. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  12. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  13. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  14. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  15. naturam rerum divina mente coorta
  16. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  17. discedunt. totum video per inane geri res.
  18. apparet divum numen sedesque quietae,
  19. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  20. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  21. cana cadens violat semperque innubilus aether
  22. integit et large diffuso lumine ridet:
  23. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  24. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  25. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  26. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  27. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  28. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  29. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  30. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  31. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  32. qualia sint et quam variis distantia formis
  33. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  34. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  35. hasce secundum res animi natura videtur
  36. atque animae claranda meis iam versibus esse
  37. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  38. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  39. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  40. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  41. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  42. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  43. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  44. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  45. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  46. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  47. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  48. extorres idem patria longeque fugati
  49. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  50. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  51. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  52. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  53. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  54. acrius advertunt animos ad religionem.
  55. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  56. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  57. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  58. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  59. denique avarities et honorum caeca cupido,
  60. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  61. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  62. noctes atque dies niti praestante labore
  63. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  64. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  65. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  66. semota ab dulci vita stabilique videtur
  67. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  68. unde homines dum se falso terrore coacti
  69. effugisse volunt longe longeque remosse,
  70. sanguine civili rem conflant divitiasque
  71. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  72. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  73. et consanguineum mensas odere timentque.
  74. consimili ratione ab eodem saepe timore
  75. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  76. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  77. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  78. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  79. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  80. percipit humanos odium lucisque videndae,
  81. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  82. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  83. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  84. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  85. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  86. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  87. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  88. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  89. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  90. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  91. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  92. non radii solis neque lucida tela diei
  93. discutiant, sed naturae species ratioque.
  94. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  95. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  96. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  97. atque oculei partes animantis totius extant.
  98. ---
  99. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  100. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  101. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  102. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  103. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  104. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  105. sic animi sensum non certa parte reponunt;