De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quare fulmineus multo penetralior ignis
  2. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  3. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  4. subtilem magis e parvis constare figuris
  5. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  6. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  7. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  8. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  9. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  10. et quamvis subito per colum vina videmus
  11. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  12. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  13. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  14. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  15. inter se possint primordia singula quaeque
  16. singula per cuiusque foramina permanare.
  17. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  18. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  19. at contra taetra absinthi natura ferique
  20. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  21. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  22. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  23. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  24. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  25. proptereaque solere vias rescindere nostris
  26. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  27. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  28. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  29. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  30. horrorem constare elementis levibus aeque
  31. ac musaea mele, per chordas organici quae
  32. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  33. neu simili penetrare putes primordia forma
  34. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  35. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  36. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  37. neve bonos rerum simili constare colores
  38. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  39. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  40. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  41. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  42. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  43. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  44. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  45. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  46. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  47. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  48. titillare magis sensus quam laedere possint,
  49. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  50. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  51. dissimili dentata modo conpungere sensus
  52. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  53. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  54. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  55. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  56. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  57. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  58. semina confundunt inter se concita sensum;
  59. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  60. tute tibi partem ferias atque experiare.
  61. qua propter longe formas distare necessest
  62. principiis, varios quae possint edere sensus.
  63. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  64. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  65. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  66. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  67. prima acie constant ictus contemnere sueta
  68. et validi silices ac duri robora ferri
  69. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  70. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  71. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  72. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  73. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  74. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  75. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  76. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  77. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  78. at non esse tamen perplexis indupedita,
  79. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  80. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  81. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  82. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  83. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  84. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  85. * * *
  86. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  87. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  88. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  89. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  90. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  91. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  92. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  93. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  94. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  95. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  96. linquit enim supera taetri primordia viri,
  97. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  98. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  99. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  100. finita variare figurarum ratione.
  101. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  102. esse infinito debebunt corporis auctu.
  103. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  104. corporis inter se multum variare figurae
  105. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  106. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  107. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  108. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  109. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  110. formai speciem totius corporis eius,
  111. quod super est, si forte voles variare figuras,
  112. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  113. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  114. si tu forte voles etiam variare figuras.
  115. ergo formarum novitatem corporis augmen
  116. subsequitur. quare non est ut credere possis
  117. esse infinitis distantia semina formis,
  118. ne quaedam cogas inmani maximitate
  119. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  120. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  121. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  122. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  123. saecla novo rerum superata colore iacerent
  124. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  125. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  126. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  127. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  128. cedere item retro possent in deteriores
  129. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  130. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  131. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  132. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  133. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  134. materiem quoque finitis differe figuris.
  135. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  136. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  137. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  138. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  139. ergo finita distant ratione creata,
  140. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  141. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  142. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  143. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  144. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  145. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  146. formarum finita, necesse est quae similes sint
  147. esse infinitas aut summam materiai
  148. finitam constare, id quod non esse probavi.
  149. * * *
  150. versibus ostendam corpuscula materiai