De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  2. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  3. si non forte tuas legiones per loca campi
  4. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  5. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  6. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  7. his tibi tum rebus timefactae religiones
  8. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  9. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  10. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  11. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  12. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  13. audacterque inter reges rerumque potentis
  14. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  15. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  16. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  17. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  18. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  19. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  20. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  21. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  22. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  23. non radii solis neque lucida tela diei
  24. discutiant, sed naturae species ratioque.
  25. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  26. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  27. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  28. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  29. expediam: tu te dictis praebere memento.
  30. nam certe non inter se stipata cohaeret
  31. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  32. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  33. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  34. cum tamen incolumis videatur summa manere
  35. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  36. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  37. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  38. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  39. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  40. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  41. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  42. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  43. Si cessare putas rerum primordia posse
  44. cessandoque novos rerum progignere motus,
  45. avius a vera longe ratione vagaris.
  46. nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest
  47. aut gravitate sua ferri primordia rerum
  48. aut ictu forte alterius. nam cum cita saepe
  49. obvia conflixere, fit ut diversa repente
  50. dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint
  51. ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.
  52. et quo iactari magis omnia materiai
  53. corpora pervideas, reminiscere totius imum
  54. nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima
  55. consistant, quoniam spatium sine fine modoquest