De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  2. unius ad certam formam primordia rerum,
  3. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  4. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  5. quare fulmineus multo penetralior ignis
  6. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  7. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  8. subtilem magis e parvis constare figuris
  9. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  10. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  11. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  12. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  13. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  14. et quamvis subito per colum vina videmus
  15. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  16. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  17. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  18. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  19. inter se possint primordia singula quaeque
  20. singula per cuiusque foramina permanare.
  21. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  22. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  23. at contra taetra absinthi natura ferique
  24. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  25. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  26. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  27. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  28. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  29. proptereaque solere vias rescindere nostris
  30. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  31. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  32. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  33. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  34. horrorem constare elementis levibus aeque
  35. ac musaea mele, per chordas organici quae
  36. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  37. neu simili penetrare putes primordia forma
  38. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  39. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  40. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  41. neve bonos rerum simili constare colores
  42. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  43. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  44. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  45. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  46. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  47. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  48. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  49. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  50. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  51. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  52. titillare magis sensus quam laedere possint,
  53. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  54. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  55. dissimili dentata modo conpungere sensus
  56. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  57. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  58. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  59. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  60. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  61. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  62. semina confundunt inter se concita sensum;
  63. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  64. tute tibi partem ferias atque experiare.
  65. qua propter longe formas distare necessest
  66. principiis, varios quae possint edere sensus.
  67. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  68. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  69. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  70. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  71. prima acie constant ictus contemnere sueta
  72. et validi silices ac duri robora ferri
  73. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  74. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  75. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  76. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  77. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  78. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  79. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  80. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  81. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  82. at non esse tamen perplexis indupedita,
  83. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  84. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  85. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  86. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  87. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  88. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  89. * * *
  90. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  91. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  92. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  93. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  94. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  95. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  96. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  97. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  98. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  99. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  100. linquit enim supera taetri primordia viri,
  101. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  102. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  103. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  104. finita variare figurarum ratione.
  105. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  106. esse infinito debebunt corporis auctu.
  107. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  108. corporis inter se multum variare figurae
  109. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  110. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  111. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  112. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  113. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  114. formai speciem totius corporis eius,
  115. quod super est, si forte voles variare figuras,
  116. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  117. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  118. si tu forte voles etiam variare figuras.
  119. ergo formarum novitatem corporis augmen
  120. subsequitur. quare non est ut credere possis
  121. esse infinitis distantia semina formis,
  122. ne quaedam cogas inmani maximitate
  123. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  124. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  125. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  126. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  127. saecla novo rerum superata colore iacerent
  128. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  129. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  130. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  131. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  132. cedere item retro possent in deteriores
  133. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  134. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  135. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  136. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa