De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  2. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  3. unius ad certam formam primordia rerum,
  4. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  5. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  6. quare fulmineus multo penetralior ignis
  7. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  8. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  9. subtilem magis e parvis constare figuris
  10. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  11. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  12. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  13. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  14. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  15. et quamvis subito per colum vina videmus
  16. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  17. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  18. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  19. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  20. inter se possint primordia singula quaeque
  21. singula per cuiusque foramina permanare.
  22. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  23. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  24. at contra taetra absinthi natura ferique
  25. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  26. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  27. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  28. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  29. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  30. proptereaque solere vias rescindere nostris
  31. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  32. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  33. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  34. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  35. horrorem constare elementis levibus aeque
  36. ac musaea mele, per chordas organici quae
  37. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  38. neu simili penetrare putes primordia forma
  39. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  40. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  41. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  42. neve bonos rerum simili constare colores
  43. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  44. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  45. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  46. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  47. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  48. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  49. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  50. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  51. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  52. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  53. titillare magis sensus quam laedere possint,
  54. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  55. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  56. dissimili dentata modo conpungere sensus
  57. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  58. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  59. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  60. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  61. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  62. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  63. semina confundunt inter se concita sensum;
  64. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  65. tute tibi partem ferias atque experiare.
  66. qua propter longe formas distare necessest
  67. principiis, varios quae possint edere sensus.
  68. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  69. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  70. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  71. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  72. prima acie constant ictus contemnere sueta
  73. et validi silices ac duri robora ferri
  74. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  75. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  76. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  77. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  78. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  79. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  80. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  81. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  82. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  83. at non esse tamen perplexis indupedita,
  84. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  85. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  86. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis