De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  2. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  3. unius ad certam formam primordia rerum,
  4. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  5. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  6. quare fulmineus multo penetralior ignis
  7. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  8. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  9. subtilem magis e parvis constare figuris
  10. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  11. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  12. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  13. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  14. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  15. et quamvis subito per colum vina videmus
  16. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  17. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  18. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  19. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  20. inter se possint primordia singula quaeque
  21. singula per cuiusque foramina permanare.
  22. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  23. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  24. at contra taetra absinthi natura ferique
  25. centauri foedo pertorquent ora sapore;