De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  2. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  3. concharumque genus parili ratione videmus
  4. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  5. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  6. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  7. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  8. unius ad certam formam primordia rerum,
  9. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  10. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  11. quare fulmineus multo penetralior ignis
  12. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  13. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  14. subtilem magis e parvis constare figuris
  15. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  16. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  17. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  18. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  19. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  20. et quamvis subito per colum vina videmus
  21. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  22. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  23. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  24. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  25. inter se possint primordia singula quaeque
  26. singula per cuiusque foramina permanare.
  27. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  28. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  29. at contra taetra absinthi natura ferique
  30. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  31. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  32. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  33. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  34. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  35. proptereaque solere vias rescindere nostris
  36. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  37. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  38. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  39. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  40. horrorem constare elementis levibus aeque
  41. ac musaea mele, per chordas organici quae
  42. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  43. neu simili penetrare putes primordia forma
  44. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  45. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  46. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  47. neve bonos rerum simili constare colores
  48. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  49. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  50. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  51. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  52. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  53. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  54. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  55. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  56. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  57. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  58. titillare magis sensus quam laedere possint,
  59. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  60. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  61. dissimili dentata modo conpungere sensus
  62. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  63. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  64. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  65. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  66. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  67. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  68. semina confundunt inter se concita sensum;
  69. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  70. tute tibi partem ferias atque experiare.
  71. qua propter longe formas distare necessest
  72. principiis, varios quae possint edere sensus.
  73. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  74. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  75. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  76. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  77. prima acie constant ictus contemnere sueta
  78. et validi silices ac duri robora ferri
  79. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  80. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  81. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  82. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  83. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  84. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  85. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  86. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  87. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  88. at non esse tamen perplexis indupedita,
  89. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  90. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  91. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  92. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  93. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  94. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  95. * * *
  96. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  97. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  98. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  99. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  100. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  101. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  102. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  103. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  104. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  105. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  106. linquit enim supera taetri primordia viri,
  107. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  108. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  109. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  110. finita variare figurarum ratione.
  111. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  112. esse infinito debebunt corporis auctu.
  113. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  114. corporis inter se multum variare figurae
  115. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  116. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  117. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  118. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  119. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  120. formai speciem totius corporis eius,
  121. quod super est, si forte voles variare figuras,
  122. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  123. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  124. si tu forte voles etiam variare figuras.
  125. ergo formarum novitatem corporis augmen
  126. subsequitur. quare non est ut credere possis
  127. esse infinitis distantia semina formis,
  128. ne quaedam cogas inmani maximitate
  129. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  130. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  131. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  132. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  133. saecla novo rerum superata colore iacerent
  134. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  135. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  136. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  137. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  138. cedere item retro possent in deteriores
  139. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  140. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  141. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  142. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  143. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  144. materiem quoque finitis differe figuris.
  145. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  146. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  147. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  148. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  149. ergo finita distant ratione creata,
  150. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  151. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  152. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  153. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  154. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  155. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  156. formarum finita, necesse est quae similes sint
  157. esse infinitas aut summam materiai
  158. finitam constare, id quod non esse probavi.
  159. * * *
  160. versibus ostendam corpuscula materiai
  161. ex infinito summam rerum usque tenere
  162. undique protelo plagarum continuato.
  163. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  164. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  165. at regione locoque alio terrisque remotis
  166. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  167. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  168. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  169. milibus e multis vallo munitur eburno,
  170. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  171. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  172. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  173. unica res quaedem nativo corpore sola,
  174. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  175. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  176. unde ea progigni possit concepta, creari
  177. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  178. quippe etenim sumant alii finita per omne
  179. corpora iactari unius genitalia rei,
  180. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  181. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  182. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  183. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  184. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  185. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  186. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  187. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  188. infidi maris insidias virisque dolumque
  189. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  190. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  191. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  192. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  193. disiectare aestus diversi materiai,
  194. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  195. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  196. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  197. et res progigni et genitas procrescere posse.
  198. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  199. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  200. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  201. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  202. nec porro rerum genitales auctificique
  203. motus perpetuo possunt servare creata.
  204. sic aequo geritur certamine principiorum
  205. ex infinito contractum tempore bellum.
  206. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  207. et superantur item. miscetur funere vagor,
  208. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  209. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  210. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  211. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  212. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  213. convenit et memori mandatum mente tenere,
  214. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  215. quod genere ex uno consistat principiorum,
  216. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  217. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  218. atque potestates, ita plurima principiorum
  219. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  220. Principio tellus habet in se corpora prima,
  221. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  222. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  223. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  224. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  225. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  226. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  227. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  228. montivago generi possit praebere ferarum.
  229. quare magna deum mater materque ferarum
  230. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  231. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  232. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  233. aeris in spatio magnam pendere docentes
  234. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  235. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  236. officiis debet molliri victa parentum.
  237. muralique caput summum cinxere corona,
  238. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  239. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  240. horrifice fertur divinae matris imago.
  241. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  242. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  243. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  244. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  245. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  246. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  247. significare volunt indignos esse putandos,
  248. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  249. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  250. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  251. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  252. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  253. ingratos animos atque impia pectora volgi
  254. conterrere metu quae possint numine divae.
  255. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  256. munificat tacita mortalis muta salute,
  257. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  258. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  259. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  260. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  261. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  262. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  263. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  264. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  265. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  266. cum pueri circum puerum pernice chorea
  267. armat et in numerum pernice chorea
  268. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  269. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  270. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  271. propterea magnam armati matrem comitantur,
  272. aut quia significant divam praedicere ut armis
  273. ac virtute velint patriam defendere terram
  274. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  275. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  276. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  277. omnis enim per se divom natura necessest
  278. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  279. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  280. nam privata dolore omni, privata periclis,
  281. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  282. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  283. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  284. et quia multarum potitur primordia rerum,
  285. multa modis multis effert in lumina solis.
  286. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  287. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  288. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  289. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  290. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  291. religione animum turpi contingere parcat.
  292. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  293. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  294. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  295. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  296. dissimili vivont specie retinentque parentum
  297. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  298. tanta est in quovis genere herbae materiai