De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  2. cornigeras norunt matres agnique petulci
  3. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  4. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  5. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  6. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  7. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  8. concharumque genus parili ratione videmus
  9. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  10. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  11. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  12. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  13. unius ad certam formam primordia rerum,
  14. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  15. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  16. quare fulmineus multo penetralior ignis
  17. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  18. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  19. subtilem magis e parvis constare figuris
  20. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  21. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  22. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  23. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  24. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  25. et quamvis subito per colum vina videmus
  26. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  27. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  28. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  29. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  30. inter se possint primordia singula quaeque
  31. singula per cuiusque foramina permanare.
  32. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  33. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  34. at contra taetra absinthi natura ferique
  35. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  36. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  37. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  38. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  39. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  40. proptereaque solere vias rescindere nostris
  41. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  42. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  43. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  44. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  45. horrorem constare elementis levibus aeque
  46. ac musaea mele, per chordas organici quae
  47. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  48. neu simili penetrare putes primordia forma
  49. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  50. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  51. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  52. neve bonos rerum simili constare colores
  53. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  54. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  55. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  56. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  57. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  58. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  59. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  60. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  61. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  62. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  63. titillare magis sensus quam laedere possint,
  64. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  65. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  66. dissimili dentata modo conpungere sensus
  67. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  68. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  69. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  70. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  71. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  72. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  73. semina confundunt inter se concita sensum;
  74. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  75. tute tibi partem ferias atque experiare.
  76. qua propter longe formas distare necessest
  77. principiis, varios quae possint edere sensus.
  78. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  79. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  80. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  81. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  82. prima acie constant ictus contemnere sueta
  83. et validi silices ac duri robora ferri
  84. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  85. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  86. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  87. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  88. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  89. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  90. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  91. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  92. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  93. at non esse tamen perplexis indupedita,
  94. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  95. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  96. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  97. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  98. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  99. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  100. * * *
  101. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  102. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  103. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  104. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  105. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  106. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  107. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  108. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  109. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  110. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  111. linquit enim supera taetri primordia viri,
  112. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  113. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  114. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  115. finita variare figurarum ratione.
  116. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  117. esse infinito debebunt corporis auctu.
  118. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  119. corporis inter se multum variare figurae
  120. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  121. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  122. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  123. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  124. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  125. formai speciem totius corporis eius,
  126. quod super est, si forte voles variare figuras,
  127. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  128. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  129. si tu forte voles etiam variare figuras.
  130. ergo formarum novitatem corporis augmen
  131. subsequitur. quare non est ut credere possis
  132. esse infinitis distantia semina formis,
  133. ne quaedam cogas inmani maximitate
  134. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  135. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens