De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  2. cornigeras norunt matres agnique petulci
  3. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  4. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  5. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  6. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  7. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  8. concharumque genus parili ratione videmus
  9. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  10. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  11. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  12. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  13. unius ad certam formam primordia rerum,
  14. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  15. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  16. quare fulmineus multo penetralior ignis
  17. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  18. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  19. subtilem magis e parvis constare figuris
  20. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  21. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  22. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  23. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  24. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  25. et quamvis subito per colum vina videmus
  26. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  27. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  28. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  29. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  30. inter se possint primordia singula quaeque
  31. singula per cuiusque foramina permanare.
  32. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  33. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  34. at contra taetra absinthi natura ferique
  35. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  36. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  37. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  38. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  39. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  40. proptereaque solere vias rescindere nostris
  41. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  42. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  43. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  44. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  45. horrorem constare elementis levibus aeque
  46. ac musaea mele, per chordas organici quae
  47. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  48. neu simili penetrare putes primordia forma
  49. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  50. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  51. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  52. neve bonos rerum simili constare colores
  53. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  54. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  55. aut foeda specie foedi turpesque videntur.