De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  2. derivare queunt animum curaque levare;
  3. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  4. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  5. cornigeras norunt matres agnique petulci
  6. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  7. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  8. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  9. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  10. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  11. concharumque genus parili ratione videmus
  12. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  13. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  14. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  15. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  16. unius ad certam formam primordia rerum,
  17. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  18. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  19. quare fulmineus multo penetralior ignis
  20. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  21. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  22. subtilem magis e parvis constare figuris
  23. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  24. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  25. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  26. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  27. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  28. et quamvis subito per colum vina videmus
  29. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  30. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  31. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  32. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  33. inter se possint primordia singula quaeque
  34. singula per cuiusque foramina permanare.
  35. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  36. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  37. at contra taetra absinthi natura ferique
  38. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  39. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  40. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  41. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  42. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  43. proptereaque solere vias rescindere nostris
  44. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  45. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  46. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  47. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  48. horrorem constare elementis levibus aeque
  49. ac musaea mele, per chordas organici quae
  50. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  51. neu simili penetrare putes primordia forma
  52. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  53. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  54. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  55. neve bonos rerum simili constare colores
  56. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  57. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  58. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  59. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  60. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  61. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  62. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  63. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  64. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  65. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  66. titillare magis sensus quam laedere possint,
  67. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  68. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  69. dissimili dentata modo conpungere sensus
  70. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  71. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  72. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  73. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  74. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  75. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  76. semina confundunt inter se concita sensum;
  77. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  78. tute tibi partem ferias atque experiare.
  79. qua propter longe formas distare necessest
  80. principiis, varios quae possint edere sensus.
  81. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  82. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  83. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  84. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  85. prima acie constant ictus contemnere sueta
  86. et validi silices ac duri robora ferri
  87. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  88. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  89. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  90. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  91. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  92. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  93. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  94. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  95. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  96. at non esse tamen perplexis indupedita,
  97. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  98. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  99. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  100. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  101. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  102. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  103. * * *
  104. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  105. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  106. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  107. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  108. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  109. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  110. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  111. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  112. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  113. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  114. linquit enim supera taetri primordia viri,
  115. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  116. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  117. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  118. finita variare figurarum ratione.
  119. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  120. esse infinito debebunt corporis auctu.
  121. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  122. corporis inter se multum variare figurae
  123. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  124. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  125. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  126. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  127. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  128. formai speciem totius corporis eius,
  129. quod super est, si forte voles variare figuras,
  130. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  131. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  132. si tu forte voles etiam variare figuras.
  133. ergo formarum novitatem corporis augmen
  134. subsequitur. quare non est ut credere possis
  135. esse infinitis distantia semina formis,
  136. ne quaedam cogas inmani maximitate
  137. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  138. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  139. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  140. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  141. saecla novo rerum superata colore iacerent
  142. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  143. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  144. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  145. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  146. cedere item retro possent in deteriores
  147. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  148. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  149. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  150. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  151. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  152. materiem quoque finitis differe figuris.
  153. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  154. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  155. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  156. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  157. ergo finita distant ratione creata,
  158. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  159. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  160. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  161. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  162. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  163. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  164. formarum finita, necesse est quae similes sint
  165. esse infinitas aut summam materiai
  166. finitam constare, id quod non esse probavi.
  167. * * *
  168. versibus ostendam corpuscula materiai
  169. ex infinito summam rerum usque tenere
  170. undique protelo plagarum continuato.
  171. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  172. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  173. at regione locoque alio terrisque remotis
  174. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  175. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  176. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  177. milibus e multis vallo munitur eburno,
  178. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  179. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  180. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  181. unica res quaedem nativo corpore sola,
  182. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  183. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  184. unde ea progigni possit concepta, creari
  185. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  186. quippe etenim sumant alii finita per omne
  187. corpora iactari unius genitalia rei,
  188. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  189. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  190. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  191. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  192. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  193. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  194. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  195. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  196. infidi maris insidias virisque dolumque
  197. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  198. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  199. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  200. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  201. disiectare aestus diversi materiai,
  202. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  203. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  204. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  205. et res progigni et genitas procrescere posse.
  206. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  207. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  208. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  209. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  210. nec porro rerum genitales auctificique
  211. motus perpetuo possunt servare creata.
  212. sic aequo geritur certamine principiorum
  213. ex infinito contractum tempore bellum.
  214. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  215. et superantur item. miscetur funere vagor,
  216. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  217. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  218. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  219. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  220. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  221. convenit et memori mandatum mente tenere,
  222. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  223. quod genere ex uno consistat principiorum,
  224. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  225. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  226. atque potestates, ita plurima principiorum
  227. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  228. Principio tellus habet in se corpora prima,
  229. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  230. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  231. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  232. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  233. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  234. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  235. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  236. montivago generi possit praebere ferarum.
  237. quare magna deum mater materque ferarum
  238. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  239. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  240. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  241. aeris in spatio magnam pendere docentes
  242. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  243. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  244. officiis debet molliri victa parentum.
  245. muralique caput summum cinxere corona,
  246. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  247. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  248. horrifice fertur divinae matris imago.
  249. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  250. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  251. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  252. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  253. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  254. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  255. significare volunt indignos esse putandos,
  256. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  257. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  258. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  259. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  260. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  261. ingratos animos atque impia pectora volgi
  262. conterrere metu quae possint numine divae.
  263. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  264. munificat tacita mortalis muta salute,
  265. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  266. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  267. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  268. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  269. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  270. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  271. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  272. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  273. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  274. cum pueri circum puerum pernice chorea
  275. armat et in numerum pernice chorea
  276. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  277. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  278. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  279. propterea magnam armati matrem comitantur,
  280. aut quia significant divam praedicere ut armis
  281. ac virtute velint patriam defendere terram
  282. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  283. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  284. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  285. omnis enim per se divom natura necessest
  286. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  287. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  288. nam privata dolore omni, privata periclis,
  289. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  290. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  291. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  292. et quia multarum potitur primordia rerum,
  293. multa modis multis effert in lumina solis.
  294. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  295. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  296. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  297. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  298. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  299. religione animum turpi contingere parcat.
  300. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  301. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  302. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  303. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  304. dissimili vivont specie retinentque parentum
  305. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  306. tanta est in quovis genere herbae materiai
  307. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  308. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  309. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  310. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  311. dissimili perfecta figura principiorum.
  312. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  313. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  314. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  315. scintillasque agere ac late differre favillam.
  316. cetera consimili mentis ratione peragrans
  317. invenies igitur multarum semina rerum
  318. corpore celare et varias cohibere figuras.
  319. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  320. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  321. haec igitur variis debent constare figuris;
  322. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  323. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  324. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  325. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  326. conveniunt et res permixto semine constant.
  327. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  328. multa elementa vides multis communia verbis,
  329. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  330. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  331. non quo multa parum communis littera currat
  332. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  333. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  334. sic aliis in rebus item communia multa
  335. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  336. dissimili tamen inter se consistere summa
  337. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  338. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  339. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  340. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  341. semiferas hominum species existere et altos
  342. inter dum ramos egigni corpore vivo
  343. multaque conecti terrestria membra marinis,
  344. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  345. pascere naturam per terras omniparentis.
  346. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  347. seminibus certis certa genetrice creata
  348. conservare genus crescentia posse videmus.
  349. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  350. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  351. corpora discedunt conexaque convenientis
  352. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  353. reicere in terras naturam, multaque caecis
  354. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  355. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  356. vitalis motus consentire atque imitari.
  357. sed ne forte putes animalia sola teneri
  358. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  359. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  360. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  361. dissimili constare figura principiorum;
  362. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  363. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  364. semina cum porro distent, differre necessust
  365. intervalla vias conexus pondera plagas
  366. concursus motus; quae non animalia solum
  367. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  368. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  369. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  370. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  371. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  372. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  373. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  374. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  375. corpora consimili sint eius tincta colore;
  376. nullus enim color est omnino materiai
  377. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  378. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  379. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  380. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  381. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  382. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  383. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  384. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  385. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  386. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  387. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  388. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  389. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  390. immutabile enim quiddam superare necessest,
  391. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  392. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  393. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  394. proinde colore cave contingas semina rerum,
  395. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  396. Praeterea si nulla coloris principiis est
  397. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  398. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  399. propterea magni quod refert, semina quaeque
  400. cum quibus et quali positura contineantur
  401. et quos inter se dent motus accipiantque,
  402. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  403. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  404. marmoreo fieri possint candore repente,
  405. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  406. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  407. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  408. materies ubi permixta est illius et ordo
  409. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  410. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  411. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  412. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  413. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  414. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  415. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  416. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  417. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  418. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  419. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  420. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  421. aut alio in quovis uno puroque nitore
  422. dissimiles longe inter se variosque colores.
  423. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  424. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  425. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  426. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  427. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  428. principiis rerum non numquam causa colores,
  429. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  430. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  431. quippe etenim multo proclivius exorientur
  432. candida de nullo quam nigro nata colore
  433. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  434. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  435. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  436. scire licet quam sint nullo velata colore;
  437. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  438. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  439. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  440. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  441. quae sita cervices circum collumque coronat;
  442. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  443. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  444. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  445. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  446. consimili mutat ratione obversa colores;
  447. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  448. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  449. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  450. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  451. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  452. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  453. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  454. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  455. sed variis formis variantes edere tactus.
  456. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  457. est natura coloris et omnia principiorum
  458. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  459. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  460. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  461. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  462. ex albis album pinnis iactare colorem
  463. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  464. aut alio quovis uno varioque colore.
  465. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  466. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  467. evanescere paulatim stinguique colorem;
  468. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  469. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  470. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  471. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  472. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  473. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  474. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  475. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  476. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  477. scire licet quaedam tam constare orba colore
  478. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  479. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  480. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  481. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  482. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  483. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  484. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  485. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  486. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  487. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  488. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  489. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  490. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  491. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  492. concoctosque suo contractans perdere viro,
  493. propter eandem rem debent primordia rerum
  494. non adhibere suum gignundis rebus odorem