De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  2. derivare queunt animum curaque levare;
  3. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  4. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  5. cornigeras norunt matres agnique petulci
  6. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  7. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  8. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  9. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  10. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  11. concharumque genus parili ratione videmus
  12. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  13. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  14. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  15. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  16. unius ad certam formam primordia rerum,
  17. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  18. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  19. quare fulmineus multo penetralior ignis
  20. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  21. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  22. subtilem magis e parvis constare figuris
  23. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  24. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  25. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  26. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  27. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  28. et quamvis subito per colum vina videmus
  29. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  30. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  31. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  32. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  33. inter se possint primordia singula quaeque
  34. singula per cuiusque foramina permanare.
  35. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  36. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  37. at contra taetra absinthi natura ferique
  38. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  39. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  40. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  41. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  42. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  43. proptereaque solere vias rescindere nostris
  44. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  45. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  46. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  47. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  48. horrorem constare elementis levibus aeque
  49. ac musaea mele, per chordas organici quae
  50. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  51. neu simili penetrare putes primordia forma
  52. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  53. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  54. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  55. neve bonos rerum simili constare colores
  56. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  57. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  58. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  59. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  60. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  61. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  62. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  63. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  64. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  65. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  66. titillare magis sensus quam laedere possint,
  67. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  68. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  69. dissimili dentata modo conpungere sensus
  70. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  71. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  72. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  73. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  74. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  75. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  76. semina confundunt inter se concita sensum;
  77. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  78. tute tibi partem ferias atque experiare.