De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. oblectare animum subitamque avertere curam,
  2. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  3. derivare queunt animum curaque levare;
  4. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  5. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  6. cornigeras norunt matres agnique petulci
  7. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  8. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  9. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  10. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  11. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  12. concharumque genus parili ratione videmus
  13. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  14. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  15. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  16. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  17. unius ad certam formam primordia rerum,
  18. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  19. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  20. quare fulmineus multo penetralior ignis
  21. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  22. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  23. subtilem magis e parvis constare figuris
  24. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  25. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  26. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  27. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  28. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  29. et quamvis subito per colum vina videmus
  30. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  31. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  32. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  33. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  34. inter se possint primordia singula quaeque
  35. singula per cuiusque foramina permanare.
  36. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  37. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  38. at contra taetra absinthi natura ferique
  39. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  40. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  41. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  42. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  43. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  44. proptereaque solere vias rescindere nostris
  45. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  46. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  47. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  48. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  49. horrorem constare elementis levibus aeque
  50. ac musaea mele, per chordas organici quae
  51. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  52. neu simili penetrare putes primordia forma
  53. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  54. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  55. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  56. neve bonos rerum simili constare colores
  57. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  58. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  59. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  60. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  61. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  62. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  63. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  64. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  65. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  66. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  67. titillare magis sensus quam laedere possint,
  68. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  69. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  70. dissimili dentata modo conpungere sensus
  71. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  72. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  73. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  74. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  75. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  76. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  77. semina confundunt inter se concita sensum;
  78. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  79. tute tibi partem ferias atque experiare.
  80. qua propter longe formas distare necessest
  81. principiis, varios quae possint edere sensus.
  82. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  83. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  84. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  85. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  86. prima acie constant ictus contemnere sueta
  87. et validi silices ac duri robora ferri
  88. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  89. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  90. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  91. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  92. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  93. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  94. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  95. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  96. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  97. at non esse tamen perplexis indupedita,
  98. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  99. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus