De Rerum Natura
Lucretius
-
- ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
- nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
- fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
- oblectare animum subitamque avertere curam,
- nec vitulorum aliae species per pabula laeta
- derivare queunt animum curaque levare;
- usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
- praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
- cornigeras norunt matres agnique petulci
- balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
- ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
- Postremo quodvis frumentum non tamen omne
- quidque suo genere inter se simile esse videbis,
- quin intercurrat quaedam distantia formis.
- concharumque genus parili ratione videmus
- pingere telluris gremium, qua mollibus undis
- litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
- quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
- natura quoniam constant neque facta manu sunt
- unius ad certam formam primordia rerum,