De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  2. conspicere amissum fetum, completque querellis
  3. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  4. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  5. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  6. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  7. oblectare animum subitamque avertere curam,
  8. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  9. derivare queunt animum curaque levare;
  10. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  11. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  12. cornigeras norunt matres agnique petulci
  13. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  14. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  15. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  16. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  17. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  18. concharumque genus parili ratione videmus
  19. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  20. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  21. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  22. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  23. unius ad certam formam primordia rerum,
  24. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  25. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  26. quare fulmineus multo penetralior ignis
  27. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  28. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  29. subtilem magis e parvis constare figuris
  30. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  31. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  32. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  33. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  34. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  35. et quamvis subito per colum vina videmus
  36. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  37. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  38. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  39. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  40. inter se possint primordia singula quaeque
  41. singula per cuiusque foramina permanare.
  42. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  43. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  44. at contra taetra absinthi natura ferique
  45. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  46. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  47. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  48. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  49. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  50. proptereaque solere vias rescindere nostris
  51. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  52. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  53. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  54. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  55. horrorem constare elementis levibus aeque
  56. ac musaea mele, per chordas organici quae
  57. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  58. neu simili penetrare putes primordia forma
  59. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  60. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  61. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  62. neve bonos rerum simili constare colores
  63. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  64. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  65. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  66. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  67. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  68. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  69. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  70. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  71. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  72. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  73. titillare magis sensus quam laedere possint,
  74. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  75. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  76. dissimili dentata modo conpungere sensus
  77. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  78. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  79. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  80. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  81. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  82. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  83. semina confundunt inter se concita sensum;
  84. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  85. tute tibi partem ferias atque experiare.
  86. qua propter longe formas distare necessest
  87. principiis, varios quae possint edere sensus.
  88. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  89. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  90. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  91. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  92. prima acie constant ictus contemnere sueta
  93. et validi silices ac duri robora ferri
  94. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  95. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  96. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  97. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  98. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  99. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  100. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  101. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  102. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  103. at non esse tamen perplexis indupedita,
  104. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  105. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  106. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  107. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  108. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  109. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  110. * * *
  111. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  112. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  113. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  114. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  115. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  116. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  117. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  118. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  119. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  120. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  121. linquit enim supera taetri primordia viri,
  122. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  123. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  124. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  125. finita variare figurarum ratione.
  126. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  127. esse infinito debebunt corporis auctu.
  128. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  129. corporis inter se multum variare figurae
  130. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  131. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  132. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  133. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  134. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  135. formai speciem totius corporis eius,
  136. quod super est, si forte voles variare figuras,
  137. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  138. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  139. si tu forte voles etiam variare figuras.
  140. ergo formarum novitatem corporis augmen
  141. subsequitur. quare non est ut credere possis
  142. esse infinitis distantia semina formis,
  143. ne quaedam cogas inmani maximitate
  144. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  145. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  146. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  147. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  148. saecla novo rerum superata colore iacerent
  149. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  150. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  151. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  152. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  153. cedere item retro possent in deteriores
  154. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  155. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  156. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  157. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  158. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  159. materiem quoque finitis differe figuris.
  160. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  161. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  162. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  163. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  164. ergo finita distant ratione creata,
  165. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  166. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  167. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  168. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  169. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  170. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  171. formarum finita, necesse est quae similes sint
  172. esse infinitas aut summam materiai
  173. finitam constare, id quod non esse probavi.
  174. * * *
  175. versibus ostendam corpuscula materiai
  176. ex infinito summam rerum usque tenere
  177. undique protelo plagarum continuato.
  178. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  179. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  180. at regione locoque alio terrisque remotis
  181. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  182. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  183. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  184. milibus e multis vallo munitur eburno,
  185. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  186. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  187. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  188. unica res quaedem nativo corpore sola,
  189. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  190. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  191. unde ea progigni possit concepta, creari
  192. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  193. quippe etenim sumant alii finita per omne
  194. corpora iactari unius genitalia rei,
  195. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  196. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  197. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  198. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  199. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  200. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  201. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  202. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  203. infidi maris insidias virisque dolumque
  204. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  205. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  206. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  207. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  208. disiectare aestus diversi materiai,
  209. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  210. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  211. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  212. et res progigni et genitas procrescere posse.
  213. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  214. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  215. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  216. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  217. nec porro rerum genitales auctificique
  218. motus perpetuo possunt servare creata.
  219. sic aequo geritur certamine principiorum
  220. ex infinito contractum tempore bellum.
  221. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  222. et superantur item. miscetur funere vagor,
  223. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  224. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  225. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  226. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  227. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  228. convenit et memori mandatum mente tenere,
  229. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  230. quod genere ex uno consistat principiorum,
  231. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  232. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  233. atque potestates, ita plurima principiorum
  234. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  235. Principio tellus habet in se corpora prima,
  236. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  237. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  238. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  239. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  240. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  241. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  242. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  243. montivago generi possit praebere ferarum.
  244. quare magna deum mater materque ferarum
  245. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  246. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  247. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  248. aeris in spatio magnam pendere docentes
  249. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  250. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  251. officiis debet molliri victa parentum.
  252. muralique caput summum cinxere corona,
  253. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  254. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  255. horrifice fertur divinae matris imago.
  256. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  257. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  258. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  259. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  260. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  261. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  262. significare volunt indignos esse putandos,
  263. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  264. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  265. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  266. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  267. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  268. ingratos animos atque impia pectora volgi
  269. conterrere metu quae possint numine divae.
  270. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  271. munificat tacita mortalis muta salute,
  272. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  273. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  274. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  275. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  276. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  277. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  278. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  279. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  280. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  281. cum pueri circum puerum pernice chorea
  282. armat et in numerum pernice chorea
  283. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  284. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  285. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  286. propterea magnam armati matrem comitantur,
  287. aut quia significant divam praedicere ut armis
  288. ac virtute velint patriam defendere terram
  289. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  290. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  291. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  292. omnis enim per se divom natura necessest
  293. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  294. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  295. nam privata dolore omni, privata periclis,