De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  2. at mater viridis saltus orbata peragrans
  3. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  4. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  5. conspicere amissum fetum, completque querellis
  6. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  7. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  8. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  9. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  10. oblectare animum subitamque avertere curam,
  11. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  12. derivare queunt animum curaque levare;
  13. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  14. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  15. cornigeras norunt matres agnique petulci
  16. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  17. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  18. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  19. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  20. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  21. concharumque genus parili ratione videmus
  22. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  23. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  24. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  25. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  26. unius ad certam formam primordia rerum,
  27. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  28. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  29. quare fulmineus multo penetralior ignis
  30. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  31. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  32. subtilem magis e parvis constare figuris
  33. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  34. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  35. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  36. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  37. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  38. et quamvis subito per colum vina videmus
  39. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  40. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  41. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  42. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  43. inter se possint primordia singula quaeque
  44. singula per cuiusque foramina permanare.
  45. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  46. iucundo sensu linguae tractentur in ore;