De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. turicremas propter mactatus concidit aras
  2. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  3. at mater viridis saltus orbata peragrans
  4. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  5. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  6. conspicere amissum fetum, completque querellis
  7. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  8. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  9. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  10. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  11. oblectare animum subitamque avertere curam,
  12. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  13. derivare queunt animum curaque levare;
  14. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  15. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  16. cornigeras norunt matres agnique petulci
  17. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  18. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  19. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  20. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  21. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  22. concharumque genus parili ratione videmus
  23. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  24. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  25. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  26. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  27. unius ad certam formam primordia rerum,
  28. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  29. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  30. quare fulmineus multo penetralior ignis
  31. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  32. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  33. subtilem magis e parvis constare figuris
  34. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  35. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  36. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  37. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  38. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  39. et quamvis subito per colum vina videmus
  40. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  41. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  42. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  43. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  44. inter se possint primordia singula quaeque
  45. singula per cuiusque foramina permanare.
  46. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  47. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  48. at contra taetra absinthi natura ferique
  49. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  50. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  51. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  52. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  53. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  54. proptereaque solere vias rescindere nostris
  55. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  56. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  57. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  58. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  59. horrorem constare elementis levibus aeque
  60. ac musaea mele, per chordas organici quae
  61. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  62. neu simili penetrare putes primordia forma
  63. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  64. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  65. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  66. neve bonos rerum simili constare colores
  67. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  68. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  69. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  70. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  71. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  72. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  73. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  74. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  75. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  76. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  77. titillare magis sensus quam laedere possint,
  78. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  79. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  80. dissimili dentata modo conpungere sensus
  81. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  82. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  83. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  84. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  85. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  86. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  87. semina confundunt inter se concita sensum;
  88. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  89. tute tibi partem ferias atque experiare.
  90. qua propter longe formas distare necessest
  91. principiis, varios quae possint edere sensus.
  92. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  93. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  94. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  95. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  96. prima acie constant ictus contemnere sueta
  97. et validi silices ac duri robora ferri
  98. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  99. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  100. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  101. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  102. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  103. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  104. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  105. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  106. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  107. at non esse tamen perplexis indupedita,
  108. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  109. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  110. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  111. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  112. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  113. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  114. * * *
  115. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  116. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  117. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  118. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  119. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  120. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  121. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  122. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  123. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  124. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  125. linquit enim supera taetri primordia viri,
  126. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  127. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  128. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  129. finita variare figurarum ratione.
  130. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  131. esse infinito debebunt corporis auctu.
  132. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  133. corporis inter se multum variare figurae
  134. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  135. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  136. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  137. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  138. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  139. formai speciem totius corporis eius,
  140. quod super est, si forte voles variare figuras,
  141. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  142. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  143. si tu forte voles etiam variare figuras.
  144. ergo formarum novitatem corporis augmen
  145. subsequitur. quare non est ut credere possis
  146. esse infinitis distantia semina formis,
  147. ne quaedam cogas inmani maximitate
  148. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  149. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  150. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  151. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  152. saecla novo rerum superata colore iacerent
  153. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  154. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  155. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  156. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  157. cedere item retro possent in deteriores
  158. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  159. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  160. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  161. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  162. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  163. materiem quoque finitis differe figuris.
  164. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  165. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  166. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  167. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  168. ergo finita distant ratione creata,
  169. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  170. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  171. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  172. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  173. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  174. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  175. formarum finita, necesse est quae similes sint
  176. esse infinitas aut summam materiai
  177. finitam constare, id quod non esse probavi.
  178. * * *
  179. versibus ostendam corpuscula materiai
  180. ex infinito summam rerum usque tenere
  181. undique protelo plagarum continuato.
  182. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  183. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  184. at regione locoque alio terrisque remotis
  185. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  186. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  187. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  188. milibus e multis vallo munitur eburno,
  189. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  190. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  191. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  192. unica res quaedem nativo corpore sola,
  193. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  194. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  195. unde ea progigni possit concepta, creari
  196. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  197. quippe etenim sumant alii finita per omne
  198. corpora iactari unius genitalia rei,
  199. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  200. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  201. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  202. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  203. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  204. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  205. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  206. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  207. infidi maris insidias virisque dolumque
  208. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  209. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  210. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  211. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  212. disiectare aestus diversi materiai,
  213. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  214. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  215. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  216. et res progigni et genitas procrescere posse.
  217. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  218. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  219. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  220. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  221. nec porro rerum genitales auctificique
  222. motus perpetuo possunt servare creata.
  223. sic aequo geritur certamine principiorum
  224. ex infinito contractum tempore bellum.
  225. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  226. et superantur item. miscetur funere vagor,
  227. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  228. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  229. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  230. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  231. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  232. convenit et memori mandatum mente tenere,
  233. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  234. quod genere ex uno consistat principiorum,
  235. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  236. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  237. atque potestates, ita plurima principiorum
  238. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  239. Principio tellus habet in se corpora prima,
  240. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  241. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  242. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  243. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  244. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  245. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  246. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  247. montivago generi possit praebere ferarum.
  248. quare magna deum mater materque ferarum
  249. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  250. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  251. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  252. aeris in spatio magnam pendere docentes
  253. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  254. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  255. officiis debet molliri victa parentum.
  256. muralique caput summum cinxere corona,
  257. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  258. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  259. horrifice fertur divinae matris imago.
  260. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  261. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  262. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  263. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  264. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  265. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  266. significare volunt indignos esse putandos,
  267. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  268. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  269. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  270. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  271. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  272. ingratos animos atque impia pectora volgi
  273. conterrere metu quae possint numine divae.
  274. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  275. munificat tacita mortalis muta salute,
  276. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  277. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  278. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  279. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  280. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  281. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  282. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  283. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  284. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  285. cum pueri circum puerum pernice chorea
  286. armat et in numerum pernice chorea
  287. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  288. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  289. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  290. propterea magnam armati matrem comitantur,
  291. aut quia significant divam praedicere ut armis
  292. ac virtute velint patriam defendere terram
  293. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  294. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  295. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  296. omnis enim per se divom natura necessest
  297. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  298. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  299. nam privata dolore omni, privata periclis,
  300. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  301. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  302. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  303. et quia multarum potitur primordia rerum,
  304. multa modis multis effert in lumina solis.
  305. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  306. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  307. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  308. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  309. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  310. religione animum turpi contingere parcat.
  311. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  312. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  313. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  314. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  315. dissimili vivont specie retinentque parentum
  316. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  317. tanta est in quovis genere herbae materiai
  318. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  319. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  320. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  321. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  322. dissimili perfecta figura principiorum.
  323. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  324. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  325. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  326. scintillasque agere ac late differre favillam.
  327. cetera consimili mentis ratione peragrans
  328. invenies igitur multarum semina rerum
  329. corpore celare et varias cohibere figuras.
  330. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  331. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  332. haec igitur variis debent constare figuris;
  333. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  334. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  335. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  336. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  337. conveniunt et res permixto semine constant.
  338. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  339. multa elementa vides multis communia verbis,
  340. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  341. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  342. non quo multa parum communis littera currat
  343. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  344. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  345. sic aliis in rebus item communia multa
  346. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  347. dissimili tamen inter se consistere summa
  348. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  349. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  350. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  351. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  352. semiferas hominum species existere et altos
  353. inter dum ramos egigni corpore vivo
  354. multaque conecti terrestria membra marinis,
  355. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  356. pascere naturam per terras omniparentis.
  357. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  358. seminibus certis certa genetrice creata
  359. conservare genus crescentia posse videmus.
  360. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  361. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  362. corpora discedunt conexaque convenientis
  363. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  364. reicere in terras naturam, multaque caecis
  365. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  366. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  367. vitalis motus consentire atque imitari.
  368. sed ne forte putes animalia sola teneri
  369. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  370. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  371. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  372. dissimili constare figura principiorum;
  373. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  374. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  375. semina cum porro distent, differre necessust
  376. intervalla vias conexus pondera plagas
  377. concursus motus; quae non animalia solum
  378. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  379. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  380. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  381. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  382. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  383. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  384. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  385. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  386. corpora consimili sint eius tincta colore;
  387. nullus enim color est omnino materiai
  388. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  389. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  390. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  391. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  392. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  393. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  394. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  395. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  396. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  397. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  398. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  399. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  400. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  401. immutabile enim quiddam superare necessest,
  402. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  403. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  404. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  405. proinde colore cave contingas semina rerum,
  406. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  407. Praeterea si nulla coloris principiis est
  408. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  409. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  410. propterea magni quod refert, semina quaeque
  411. cum quibus et quali positura contineantur
  412. et quos inter se dent motus accipiantque,
  413. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  414. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  415. marmoreo fieri possint candore repente,
  416. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  417. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  418. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  419. materies ubi permixta est illius et ordo
  420. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  421. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  422. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  423. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  424. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  425. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  426. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  427. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  428. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  429. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  430. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  431. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  432. aut alio in quovis uno puroque nitore
  433. dissimiles longe inter se variosque colores.
  434. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  435. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  436. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  437. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  438. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  439. principiis rerum non numquam causa colores,
  440. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  441. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  442. quippe etenim multo proclivius exorientur
  443. candida de nullo quam nigro nata colore
  444. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  445. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  446. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  447. scire licet quam sint nullo velata colore;
  448. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  449. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  450. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  451. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  452. quae sita cervices circum collumque coronat;
  453. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  454. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  455. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  456. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  457. consimili mutat ratione obversa colores;
  458. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  459. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  460. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  461. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  462. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  463. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  464. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  465. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  466. sed variis formis variantes edere tactus.
  467. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  468. est natura coloris et omnia principiorum
  469. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  470. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  471. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  472. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  473. ex albis album pinnis iactare colorem
  474. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  475. aut alio quovis uno varioque colore.
  476. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  477. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  478. evanescere paulatim stinguique colorem;
  479. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  480. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  481. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  482. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  483. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  484. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  485. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  486. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  487. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  488. scire licet quaedam tam constare orba colore
  489. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  490. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  491. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  492. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  493. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  494. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  495. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  496. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  497. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  498. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  499. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  500. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  501. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  502. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  503. concoctosque suo contractans perdere viro,
  504. propter eandem rem debent primordia rerum
  505. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  506. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  507. nec simili ratione saporem denique quemquam
  508. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  509. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  510. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  511. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  512. inmortalia si volumus subiungere rebus
  513. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  514. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  515. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  516. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  517. principiis constare. neque id manufesta refutant
  518. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  519. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  520. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  521. quippe videre licet vivos existere vermes
  522. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  523. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  524. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  525. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  526. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  527. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  528. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  529. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  530. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  531. non alia longe ratione atque arida ligna
  532. explicat in flammas et in ignis omnia versat.
  533. iamne vides igitur magni primordia rerum
  534. referre in quali sint ordine quaeque locata
  535. et commixta quibus dent motus accipiantque?
  536. Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,
  537. quod movet et varios sensus expromere cogit,
  538. ex insensilibus ne credas sensile gigni?
  539. ni mirum lapides et ligna et terra quod una
  540. mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.
  541. illud in his igitur rebus meminisse decebit,
  542. non ex omnibus omnino, quaecumque creant res
  543. sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,
  544. sed magni referre ea primum quantula constent,
  545. sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,
  546. motibus ordinibus posituris denique quae sint.
  547. quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;
  548. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  549. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  550. antiquis ex ordinibus permota nova re
  551. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  552. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  553. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  554. * * *
  555. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  556. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  557. mollia mortali consistere corpore creta.
  558. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  559. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  560. aut similis totis animalibus esse putari.
  561. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  562. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  563. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  564. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  565. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  566. vitali ut possint consentire undique sensu.
  567. qui poterunt igitur rerum primordia dici
  568. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  569. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  570. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  571. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  572. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  573. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  574. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  575. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  576. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  577. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  578. quatinus in pullos animalis vertier ova
  579. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  580. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  581. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  582. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  583. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  584. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  585. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  586. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  587. nec quicquam commutari sine conciliatu.
  588. Principio nequeunt ullius corporis esse
  589. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  590. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  591. aere fluminibus terris terraque creatis,
  592. nec congressa modo vitalis convenientes
  593. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  594. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  595. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  596. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  597. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  598. dissoluuntur enim positurae principiorum
  599. et penitus motus vitales inpediuntur,
  600. donec materies omnis concussa per artus
  601. vitalis animae nodos a corpore solvit
  602. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  603. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  604. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  605. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  606. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  607. vincere et ingentis plagae sedare tumultus
  608. inque suos quicquid rursus revocare meatus
  609. et quasi iam leti dominantem in corpore motum
  610. discutere ac paene amissos accendere sensus;
  611. nam qua re potius leti iam limine ab ipso
  612. ad vitam possint conlecta mente reverti,
  613. quam quo decursum prope iam siet ire et abire?
  614. Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai
  615. corpora vi quadam per viscera viva per artus
  616. sollicitata suis trepidant in sedibus intus,
  617. inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,
  618. scire licet nullo primordia posse dolore
  619. temptari nullamque voluptatem capere ex se;
  620. quandoquidem non sunt ex ullis principiorum
  621. corporibus, quorum motus novitate laborent
  622. aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.
  623. haut igitur debent esse ullo praedita sensu.
  624. Denique uti possint sentire animalia quaeque,
  625. principiis si iam est sensus tribuendus eorum,
  626. quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?
  627. scilicet et risu tremulo concussa cachinnant
  628. et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque
  629. multaque de rerum mixtura dicere callent
  630. et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
  631. quando quidem totis mortalibus adsimulata
  632. ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,
  633. inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
  634. quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices
  635. et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.
  636. quod si delira haec furiosaque cernimus esse
  637. et ridere potest non ex ridentibus auctus,
  638. et sapere et doctis rationem reddere dictis
  639. non ex seminibus sapientibus atque disertis,
  640. qui minus esse queant ea quae sentire videmus
  641. seminibus permixta carentibus undique sensu?
  642. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;
  643. omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis
  644. umoris guttas mater cum terra recepit,
  645. feta parit nitidas fruges arbustaque laeta
  646. et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,
  647. pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt
  648. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  649. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  650. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  651. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  652. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  653. nec sic interemit mors res ut materiai
  654. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  655. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  656. res ut convertant formas mutentque colores
  657. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  658. ut noscas referre earum primordia rerum
  659. cum quibus et quali positura contineantur
  660. et quos inter se dent motus accipiantque,
  661. neve putes aeterna penes residere potesse