De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  2. turicremas propter mactatus concidit aras
  3. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  4. at mater viridis saltus orbata peragrans
  5. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  6. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  7. conspicere amissum fetum, completque querellis
  8. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  9. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  10. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  11. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  12. oblectare animum subitamque avertere curam,
  13. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  14. derivare queunt animum curaque levare;
  15. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  16. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  17. cornigeras norunt matres agnique petulci
  18. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  19. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  20. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  21. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  22. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  23. concharumque genus parili ratione videmus
  24. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  25. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  26. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  27. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  28. unius ad certam formam primordia rerum,
  29. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  30. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  31. quare fulmineus multo penetralior ignis
  32. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  33. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  34. subtilem magis e parvis constare figuris
  35. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  36. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  37. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  38. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  39. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  40. et quamvis subito per colum vina videmus
  41. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  42. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  43. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  44. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  45. inter se possint primordia singula quaeque
  46. singula per cuiusque foramina permanare.
  47. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  48. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  49. at contra taetra absinthi natura ferique
  50. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  51. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  52. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  53. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  54. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  55. proptereaque solere vias rescindere nostris
  56. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  57. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  58. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  59. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  60. horrorem constare elementis levibus aeque
  61. ac musaea mele, per chordas organici quae
  62. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  63. neu simili penetrare putes primordia forma
  64. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  65. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  66. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  67. neve bonos rerum simili constare colores
  68. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  69. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  70. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  71. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  72. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  73. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  74. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  75. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  76. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  77. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  78. titillare magis sensus quam laedere possint,
  79. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  80. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  81. dissimili dentata modo conpungere sensus
  82. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  83. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  84. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  85. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  86. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  87. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  88. semina confundunt inter se concita sensum;
  89. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  90. tute tibi partem ferias atque experiare.
  91. qua propter longe formas distare necessest
  92. principiis, varios quae possint edere sensus.
  93. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  94. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  95. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  96. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  97. prima acie constant ictus contemnere sueta
  98. et validi silices ac duri robora ferri
  99. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  100. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  101. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  102. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  103. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  104. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  105. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  106. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  107. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  108. at non esse tamen perplexis indupedita,
  109. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  110. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  111. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  112. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  113. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  114. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  115. * * *
  116. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  117. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  118. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  119. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  120. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  121. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  122. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  123. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  124. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  125. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  126. linquit enim supera taetri primordia viri,
  127. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  128. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  129. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  130. finita variare figurarum ratione.
  131. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  132. esse infinito debebunt corporis auctu.
  133. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  134. corporis inter se multum variare figurae
  135. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  136. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  137. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  138. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  139. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  140. formai speciem totius corporis eius,
  141. quod super est, si forte voles variare figuras,
  142. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  143. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  144. si tu forte voles etiam variare figuras.
  145. ergo formarum novitatem corporis augmen
  146. subsequitur. quare non est ut credere possis
  147. esse infinitis distantia semina formis,
  148. ne quaedam cogas inmani maximitate
  149. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  150. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  151. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  152. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  153. saecla novo rerum superata colore iacerent
  154. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  155. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  156. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  157. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  158. cedere item retro possent in deteriores
  159. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  160. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  161. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  162. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  163. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  164. materiem quoque finitis differe figuris.
  165. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  166. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  167. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  168. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  169. ergo finita distant ratione creata,
  170. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  171. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  172. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  173. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  174. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  175. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  176. formarum finita, necesse est quae similes sint
  177. esse infinitas aut summam materiai
  178. finitam constare, id quod non esse probavi.
  179. * * *
  180. versibus ostendam corpuscula materiai
  181. ex infinito summam rerum usque tenere
  182. undique protelo plagarum continuato.
  183. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  184. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  185. at regione locoque alio terrisque remotis
  186. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  187. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  188. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  189. milibus e multis vallo munitur eburno,
  190. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  191. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  192. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  193. unica res quaedem nativo corpore sola,
  194. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  195. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  196. unde ea progigni possit concepta, creari
  197. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  198. quippe etenim sumant alii finita per omne
  199. corpora iactari unius genitalia rei,
  200. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  201. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  202. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  203. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  204. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  205. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  206. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  207. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  208. infidi maris insidias virisque dolumque
  209. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  210. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  211. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  212. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  213. disiectare aestus diversi materiai,
  214. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  215. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  216. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  217. et res progigni et genitas procrescere posse.
  218. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  219. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  220. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  221. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  222. nec porro rerum genitales auctificique
  223. motus perpetuo possunt servare creata.
  224. sic aequo geritur certamine principiorum
  225. ex infinito contractum tempore bellum.
  226. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  227. et superantur item. miscetur funere vagor,
  228. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  229. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  230. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  231. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  232. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  233. convenit et memori mandatum mente tenere,
  234. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  235. quod genere ex uno consistat principiorum,
  236. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  237. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  238. atque potestates, ita plurima principiorum
  239. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  240. Principio tellus habet in se corpora prima,
  241. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  242. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  243. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  244. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  245. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  246. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  247. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  248. montivago generi possit praebere ferarum.
  249. quare magna deum mater materque ferarum
  250. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  251. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  252. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  253. aeris in spatio magnam pendere docentes
  254. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  255. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  256. officiis debet molliri victa parentum.
  257. muralique caput summum cinxere corona,
  258. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  259. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  260. horrifice fertur divinae matris imago.
  261. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  262. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  263. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  264. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  265. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  266. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  267. significare volunt indignos esse putandos,
  268. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  269. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  270. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  271. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  272. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  273. ingratos animos atque impia pectora volgi
  274. conterrere metu quae possint numine divae.
  275. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  276. munificat tacita mortalis muta salute,
  277. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  278. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  279. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  280. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  281. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  282. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  283. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  284. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  285. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  286. cum pueri circum puerum pernice chorea
  287. armat et in numerum pernice chorea
  288. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  289. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  290. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  291. propterea magnam armati matrem comitantur,
  292. aut quia significant divam praedicere ut armis
  293. ac virtute velint patriam defendere terram
  294. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  295. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  296. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  297. omnis enim per se divom natura necessest
  298. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  299. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  300. nam privata dolore omni, privata periclis,
  301. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  302. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  303. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  304. et quia multarum potitur primordia rerum,
  305. multa modis multis effert in lumina solis.
  306. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  307. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  308. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  309. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  310. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  311. religione animum turpi contingere parcat.
  312. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  313. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  314. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  315. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  316. dissimili vivont specie retinentque parentum
  317. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  318. tanta est in quovis genere herbae materiai
  319. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  320. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  321. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  322. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  323. dissimili perfecta figura principiorum.
  324. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  325. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  326. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  327. scintillasque agere ac late differre favillam.
  328. cetera consimili mentis ratione peragrans
  329. invenies igitur multarum semina rerum
  330. corpore celare et varias cohibere figuras.
  331. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  332. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  333. haec igitur variis debent constare figuris;
  334. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  335. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  336. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  337. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  338. conveniunt et res permixto semine constant.
  339. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  340. multa elementa vides multis communia verbis,
  341. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  342. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  343. non quo multa parum communis littera currat
  344. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  345. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  346. sic aliis in rebus item communia multa
  347. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  348. dissimili tamen inter se consistere summa
  349. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  350. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  351. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  352. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  353. semiferas hominum species existere et altos
  354. inter dum ramos egigni corpore vivo
  355. multaque conecti terrestria membra marinis,
  356. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  357. pascere naturam per terras omniparentis.
  358. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  359. seminibus certis certa genetrice creata
  360. conservare genus crescentia posse videmus.
  361. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  362. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  363. corpora discedunt conexaque convenientis
  364. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  365. reicere in terras naturam, multaque caecis
  366. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  367. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  368. vitalis motus consentire atque imitari.
  369. sed ne forte putes animalia sola teneri
  370. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  371. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  372. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  373. dissimili constare figura principiorum;
  374. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  375. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  376. semina cum porro distent, differre necessust
  377. intervalla vias conexus pondera plagas
  378. concursus motus; quae non animalia solum
  379. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  380. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  381. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  382. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  383. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  384. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  385. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  386. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  387. corpora consimili sint eius tincta colore;
  388. nullus enim color est omnino materiai
  389. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  390. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  391. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  392. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  393. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  394. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  395. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  396. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  397. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  398. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  399. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  400. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  401. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  402. immutabile enim quiddam superare necessest,
  403. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  404. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  405. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  406. proinde colore cave contingas semina rerum,
  407. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  408. Praeterea si nulla coloris principiis est
  409. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  410. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  411. propterea magni quod refert, semina quaeque
  412. cum quibus et quali positura contineantur
  413. et quos inter se dent motus accipiantque,
  414. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  415. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  416. marmoreo fieri possint candore repente,
  417. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  418. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  419. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  420. materies ubi permixta est illius et ordo
  421. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  422. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  423. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  424. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  425. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  426. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  427. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  428. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  429. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  430. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  431. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  432. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  433. aut alio in quovis uno puroque nitore
  434. dissimiles longe inter se variosque colores.
  435. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  436. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  437. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  438. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  439. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  440. principiis rerum non numquam causa colores,
  441. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  442. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  443. quippe etenim multo proclivius exorientur
  444. candida de nullo quam nigro nata colore
  445. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  446. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  447. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  448. scire licet quam sint nullo velata colore;
  449. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  450. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  451. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  452. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  453. quae sita cervices circum collumque coronat;
  454. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  455. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  456. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  457. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  458. consimili mutat ratione obversa colores;
  459. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  460. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  461. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  462. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  463. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  464. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  465. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  466. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  467. sed variis formis variantes edere tactus.
  468. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  469. est natura coloris et omnia principiorum
  470. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  471. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  472. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  473. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  474. ex albis album pinnis iactare colorem
  475. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  476. aut alio quovis uno varioque colore.
  477. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  478. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  479. evanescere paulatim stinguique colorem;
  480. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  481. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  482. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  483. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  484. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  485. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  486. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  487. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  488. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  489. scire licet quaedam tam constare orba colore
  490. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,