De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  2. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  3. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  4. turicremas propter mactatus concidit aras
  5. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  6. at mater viridis saltus orbata peragrans
  7. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  8. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  9. conspicere amissum fetum, completque querellis
  10. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  11. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  12. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  13. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  14. oblectare animum subitamque avertere curam,
  15. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  16. derivare queunt animum curaque levare;
  17. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  18. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  19. cornigeras norunt matres agnique petulci
  20. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  21. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  22. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  23. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  24. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  25. concharumque genus parili ratione videmus
  26. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  27. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  28. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  29. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  30. unius ad certam formam primordia rerum,
  31. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  32. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  33. quare fulmineus multo penetralior ignis
  34. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  35. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  36. subtilem magis e parvis constare figuris
  37. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  38. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  39. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  40. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  41. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  42. et quamvis subito per colum vina videmus
  43. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  44. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  45. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  46. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  47. inter se possint primordia singula quaeque
  48. singula per cuiusque foramina permanare.
  49. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  50. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  51. at contra taetra absinthi natura ferique
  52. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  53. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  54. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  55. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  56. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  57. proptereaque solere vias rescindere nostris
  58. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  59. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  60. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  61. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  62. horrorem constare elementis levibus aeque
  63. ac musaea mele, per chordas organici quae
  64. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  65. neu simili penetrare putes primordia forma
  66. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  67. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  68. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  69. neve bonos rerum simili constare colores
  70. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  71. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  72. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  73. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  74. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  75. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  76. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  77. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  78. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  79. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  80. titillare magis sensus quam laedere possint,
  81. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  82. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  83. dissimili dentata modo conpungere sensus
  84. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  85. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  86. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  87. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  88. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  89. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  90. semina confundunt inter se concita sensum;
  91. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  92. tute tibi partem ferias atque experiare.
  93. qua propter longe formas distare necessest
  94. principiis, varios quae possint edere sensus.
  95. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  96. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  97. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  98. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  99. prima acie constant ictus contemnere sueta
  100. et validi silices ac duri robora ferri
  101. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  102. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  103. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  104. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  105. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  106. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  107. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  108. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  109. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  110. at non esse tamen perplexis indupedita,
  111. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  112. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  113. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  114. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  115. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  116. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  117. * * *
  118. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  119. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  120. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  121. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  122. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  123. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  124. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  125. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  126. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  127. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  128. linquit enim supera taetri primordia viri,
  129. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  130. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  131. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  132. finita variare figurarum ratione.
  133. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  134. esse infinito debebunt corporis auctu.
  135. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  136. corporis inter se multum variare figurae
  137. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  138. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  139. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  140. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  141. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  142. formai speciem totius corporis eius,
  143. quod super est, si forte voles variare figuras,
  144. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  145. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  146. si tu forte voles etiam variare figuras.
  147. ergo formarum novitatem corporis augmen
  148. subsequitur. quare non est ut credere possis
  149. esse infinitis distantia semina formis,
  150. ne quaedam cogas inmani maximitate
  151. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  152. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  153. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  154. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  155. saecla novo rerum superata colore iacerent
  156. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  157. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  158. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  159. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  160. cedere item retro possent in deteriores
  161. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  162. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  163. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  164. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  165. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  166. materiem quoque finitis differe figuris.
  167. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  168. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  169. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  170. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  171. ergo finita distant ratione creata,
  172. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  173. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  174. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  175. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  176. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  177. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  178. formarum finita, necesse est quae similes sint
  179. esse infinitas aut summam materiai
  180. finitam constare, id quod non esse probavi.
  181. * * *
  182. versibus ostendam corpuscula materiai
  183. ex infinito summam rerum usque tenere
  184. undique protelo plagarum continuato.
  185. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  186. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  187. at regione locoque alio terrisque remotis
  188. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  189. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  190. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  191. milibus e multis vallo munitur eburno,
  192. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  193. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  194. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  195. unica res quaedem nativo corpore sola,
  196. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  197. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  198. unde ea progigni possit concepta, creari
  199. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  200. quippe etenim sumant alii finita per omne
  201. corpora iactari unius genitalia rei,
  202. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  203. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  204. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  205. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  206. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  207. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  208. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  209. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  210. infidi maris insidias virisque dolumque
  211. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  212. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  213. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  214. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  215. disiectare aestus diversi materiai,
  216. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  217. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  218. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  219. et res progigni et genitas procrescere posse.
  220. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  221. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  222. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  223. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  224. nec porro rerum genitales auctificique
  225. motus perpetuo possunt servare creata.
  226. sic aequo geritur certamine principiorum
  227. ex infinito contractum tempore bellum.
  228. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  229. et superantur item. miscetur funere vagor,
  230. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  231. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  232. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  233. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  234. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  235. convenit et memori mandatum mente tenere,
  236. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  237. quod genere ex uno consistat principiorum,
  238. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  239. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  240. atque potestates, ita plurima principiorum
  241. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  242. Principio tellus habet in se corpora prima,
  243. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  244. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  245. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  246. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  247. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  248. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  249. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  250. montivago generi possit praebere ferarum.
  251. quare magna deum mater materque ferarum
  252. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  253. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  254. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  255. aeris in spatio magnam pendere docentes
  256. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  257. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  258. officiis debet molliri victa parentum.
  259. muralique caput summum cinxere corona,
  260. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  261. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  262. horrifice fertur divinae matris imago.
  263. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  264. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  265. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  266. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  267. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  268. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  269. significare volunt indignos esse putandos,
  270. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  271. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  272. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  273. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  274. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  275. ingratos animos atque impia pectora volgi
  276. conterrere metu quae possint numine divae.
  277. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  278. munificat tacita mortalis muta salute,
  279. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  280. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  281. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  282. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  283. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  284. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  285. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  286. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  287. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  288. cum pueri circum puerum pernice chorea
  289. armat et in numerum pernice chorea
  290. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  291. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  292. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  293. propterea magnam armati matrem comitantur,
  294. aut quia significant divam praedicere ut armis
  295. ac virtute velint patriam defendere terram
  296. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  297. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  298. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  299. omnis enim per se divom natura necessest
  300. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  301. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  302. nam privata dolore omni, privata periclis,
  303. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  304. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  305. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  306. et quia multarum potitur primordia rerum,
  307. multa modis multis effert in lumina solis.
  308. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  309. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  310. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  311. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  312. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  313. religione animum turpi contingere parcat.
  314. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  315. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  316. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  317. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  318. dissimili vivont specie retinentque parentum
  319. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  320. tanta est in quovis genere herbae materiai
  321. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  322. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  323. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  324. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  325. dissimili perfecta figura principiorum.
  326. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  327. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  328. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  329. scintillasque agere ac late differre favillam.
  330. cetera consimili mentis ratione peragrans
  331. invenies igitur multarum semina rerum
  332. corpore celare et varias cohibere figuras.
  333. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  334. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  335. haec igitur variis debent constare figuris;
  336. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  337. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  338. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  339. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  340. conveniunt et res permixto semine constant.
  341. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  342. multa elementa vides multis communia verbis,
  343. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  344. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  345. non quo multa parum communis littera currat
  346. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  347. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  348. sic aliis in rebus item communia multa
  349. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  350. dissimili tamen inter se consistere summa
  351. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  352. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  353. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  354. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  355. semiferas hominum species existere et altos
  356. inter dum ramos egigni corpore vivo
  357. multaque conecti terrestria membra marinis,
  358. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  359. pascere naturam per terras omniparentis.
  360. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  361. seminibus certis certa genetrice creata
  362. conservare genus crescentia posse videmus.
  363. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  364. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  365. corpora discedunt conexaque convenientis
  366. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  367. reicere in terras naturam, multaque caecis