De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  2. esse pari filo similique adfecta figura.
  3. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  4. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  5. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  6. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  7. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  8. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  9. invenies tamen inter se differre figuris.
  10. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  11. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  12. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  13. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  14. turicremas propter mactatus concidit aras
  15. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  16. at mater viridis saltus orbata peragrans
  17. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  18. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  19. conspicere amissum fetum, completque querellis
  20. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  21. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  22. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  23. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  24. oblectare animum subitamque avertere curam,
  25. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  26. derivare queunt animum curaque levare;
  27. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  28. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  29. cornigeras norunt matres agnique petulci
  30. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  31. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  32. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  33. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  34. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  35. concharumque genus parili ratione videmus
  36. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  37. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  38. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  39. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  40. unius ad certam formam primordia rerum,
  41. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  42. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  43. quare fulmineus multo penetralior ignis
  44. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  45. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  46. subtilem magis e parvis constare figuris
  47. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  48. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  49. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  50. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  51. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  52. et quamvis subito per colum vina videmus
  53. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  54. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  55. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  56. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  57. inter se possint primordia singula quaeque
  58. singula per cuiusque foramina permanare.
  59. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  60. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  61. at contra taetra absinthi natura ferique
  62. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  63. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  64. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  65. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  66. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  67. proptereaque solere vias rescindere nostris
  68. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  69. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  70. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  71. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  72. horrorem constare elementis levibus aeque
  73. ac musaea mele, per chordas organici quae
  74. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  75. neu simili penetrare putes primordia forma
  76. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  77. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  78. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  79. neve bonos rerum simili constare colores
  80. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  81. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  82. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  83. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  84. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  85. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  86. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  87. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  88. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  89. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  90. titillare magis sensus quam laedere possint,
  91. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  92. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  93. dissimili dentata modo conpungere sensus
  94. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  95. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  96. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  97. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  98. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  99. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  100. semina confundunt inter se concita sensum;
  101. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  102. tute tibi partem ferias atque experiare.
  103. qua propter longe formas distare necessest
  104. principiis, varios quae possint edere sensus.
  105. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  106. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  107. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  108. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  109. prima acie constant ictus contemnere sueta
  110. et validi silices ac duri robora ferri
  111. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  112. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  113. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  114. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  115. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  116. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  117. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  118. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  119. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  120. at non esse tamen perplexis indupedita,
  121. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  122. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  123. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  124. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  125. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  126. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  127. * * *
  128. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  129. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  130. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  131. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  132. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  133. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  134. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  135. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  136. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  137. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  138. linquit enim supera taetri primordia viri,
  139. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  140. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  141. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  142. finita variare figurarum ratione.
  143. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  144. esse infinito debebunt corporis auctu.
  145. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  146. corporis inter se multum variare figurae
  147. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  148. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  149. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  150. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  151. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  152. formai speciem totius corporis eius,
  153. quod super est, si forte voles variare figuras,
  154. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  155. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  156. si tu forte voles etiam variare figuras.
  157. ergo formarum novitatem corporis augmen
  158. subsequitur. quare non est ut credere possis
  159. esse infinitis distantia semina formis,
  160. ne quaedam cogas inmani maximitate
  161. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  162. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  163. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  164. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  165. saecla novo rerum superata colore iacerent
  166. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  167. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  168. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  169. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  170. cedere item retro possent in deteriores
  171. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  172. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  173. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  174. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  175. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  176. materiem quoque finitis differe figuris.
  177. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  178. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  179. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  180. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  181. ergo finita distant ratione creata,
  182. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  183. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  184. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  185. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  186. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  187. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  188. formarum finita, necesse est quae similes sint
  189. esse infinitas aut summam materiai
  190. finitam constare, id quod non esse probavi.
  191. * * *
  192. versibus ostendam corpuscula materiai
  193. ex infinito summam rerum usque tenere
  194. undique protelo plagarum continuato.
  195. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  196. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  197. at regione locoque alio terrisque remotis
  198. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  199. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  200. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  201. milibus e multis vallo munitur eburno,
  202. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  203. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  204. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  205. unica res quaedem nativo corpore sola,
  206. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  207. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  208. unde ea progigni possit concepta, creari
  209. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  210. quippe etenim sumant alii finita per omne
  211. corpora iactari unius genitalia rei,
  212. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  213. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  214. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  215. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  216. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  217. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  218. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  219. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  220. infidi maris insidias virisque dolumque
  221. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  222. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  223. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  224. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  225. disiectare aestus diversi materiai,
  226. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  227. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  228. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  229. et res progigni et genitas procrescere posse.
  230. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  231. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  232. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  233. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  234. nec porro rerum genitales auctificique
  235. motus perpetuo possunt servare creata.
  236. sic aequo geritur certamine principiorum
  237. ex infinito contractum tempore bellum.
  238. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  239. et superantur item. miscetur funere vagor,
  240. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  241. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  242. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  243. ploratus, mortis comites et funeris atri.