De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  2. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  3. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  4. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  5. esse pari filo similique adfecta figura.
  6. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  7. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  8. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  9. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  10. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  11. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  12. invenies tamen inter se differre figuris.
  13. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  14. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  15. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  16. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  17. turicremas propter mactatus concidit aras
  18. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  19. at mater viridis saltus orbata peragrans
  20. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  21. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  22. conspicere amissum fetum, completque querellis
  23. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  24. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  25. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  26. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  27. oblectare animum subitamque avertere curam,
  28. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  29. derivare queunt animum curaque levare;
  30. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  31. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  32. cornigeras norunt matres agnique petulci
  33. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  34. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  35. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  36. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  37. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  38. concharumque genus parili ratione videmus
  39. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  40. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  41. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  42. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  43. unius ad certam formam primordia rerum,
  44. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  45. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  46. quare fulmineus multo penetralior ignis
  47. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  48. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  49. subtilem magis e parvis constare figuris
  50. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  51. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  52. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  53. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  54. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  55. et quamvis subito per colum vina videmus
  56. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  57. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  58. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  59. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  60. inter se possint primordia singula quaeque
  61. singula per cuiusque foramina permanare.
  62. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  63. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  64. at contra taetra absinthi natura ferique
  65. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  66. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  67. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  68. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  69. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  70. proptereaque solere vias rescindere nostris
  71. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  72. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  73. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  74. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  75. horrorem constare elementis levibus aeque
  76. ac musaea mele, per chordas organici quae
  77. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  78. neu simili penetrare putes primordia forma
  79. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  80. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  81. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  82. neve bonos rerum simili constare colores
  83. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  84. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  85. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  86. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  87. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  88. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  89. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  90. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  91. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  92. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  93. titillare magis sensus quam laedere possint,
  94. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  95. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  96. dissimili dentata modo conpungere sensus
  97. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  98. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  99. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  100. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  101. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  102. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  103. semina confundunt inter se concita sensum;
  104. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  105. tute tibi partem ferias atque experiare.
  106. qua propter longe formas distare necessest
  107. principiis, varios quae possint edere sensus.
  108. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  109. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  110. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  111. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  112. prima acie constant ictus contemnere sueta
  113. et validi silices ac duri robora ferri
  114. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  115. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  116. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  117. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  118. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  119. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  120. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  121. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  122. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  123. at non esse tamen perplexis indupedita,
  124. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  125. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  126. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  127. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  128. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  129. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  130. * * *
  131. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  132. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  133. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  134. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  135. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  136. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  137. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  138. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  139. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  140. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  141. linquit enim supera taetri primordia viri,
  142. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  143. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  144. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  145. finita variare figurarum ratione.
  146. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  147. esse infinito debebunt corporis auctu.
  148. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  149. corporis inter se multum variare figurae
  150. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  151. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  152. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  153. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  154. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  155. formai speciem totius corporis eius,
  156. quod super est, si forte voles variare figuras,
  157. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  158. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  159. si tu forte voles etiam variare figuras.
  160. ergo formarum novitatem corporis augmen
  161. subsequitur. quare non est ut credere possis
  162. esse infinitis distantia semina formis,
  163. ne quaedam cogas inmani maximitate
  164. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  165. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  166. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  167. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  168. saecla novo rerum superata colore iacerent
  169. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  170. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  171. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  172. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  173. cedere item retro possent in deteriores
  174. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  175. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  176. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  177. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  178. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  179. materiem quoque finitis differe figuris.
  180. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  181. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  182. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  183. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  184. ergo finita distant ratione creata,
  185. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  186. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  187. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  188. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  189. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  190. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  191. formarum finita, necesse est quae similes sint
  192. esse infinitas aut summam materiai
  193. finitam constare, id quod non esse probavi.
  194. * * *
  195. versibus ostendam corpuscula materiai
  196. ex infinito summam rerum usque tenere
  197. undique protelo plagarum continuato.
  198. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  199. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  200. at regione locoque alio terrisque remotis
  201. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  202. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  203. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  204. milibus e multis vallo munitur eburno,
  205. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  206. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  207. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  208. unica res quaedem nativo corpore sola,
  209. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  210. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  211. unde ea progigni possit concepta, creari
  212. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  213. quippe etenim sumant alii finita per omne
  214. corpora iactari unius genitalia rei,
  215. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  216. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  217. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  218. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  219. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  220. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  221. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  222. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  223. infidi maris insidias virisque dolumque
  224. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  225. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  226. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  227. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  228. disiectare aestus diversi materiai,
  229. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  230. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  231. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  232. et res progigni et genitas procrescere posse.
  233. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  234. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  235. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  236. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  237. nec porro rerum genitales auctificique
  238. motus perpetuo possunt servare creata.
  239. sic aequo geritur certamine principiorum
  240. ex infinito contractum tempore bellum.
  241. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  242. et superantur item. miscetur funere vagor,
  243. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  244. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  245. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  246. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  247. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  248. convenit et memori mandatum mente tenere,
  249. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  250. quod genere ex uno consistat principiorum,
  251. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  252. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  253. atque potestates, ita plurima principiorum
  254. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  255. Principio tellus habet in se corpora prima,
  256. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  257. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  258. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  259. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  260. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  261. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  262. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  263. montivago generi possit praebere ferarum.
  264. quare magna deum mater materque ferarum
  265. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  266. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  267. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  268. aeris in spatio magnam pendere docentes
  269. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  270. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  271. officiis debet molliri victa parentum.
  272. muralique caput summum cinxere corona,
  273. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  274. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  275. horrifice fertur divinae matris imago.
  276. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  277. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  278. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  279. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  280. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  281. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  282. significare volunt indignos esse putandos,
  283. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  284. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  285. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  286. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  287. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  288. ingratos animos atque impia pectora volgi
  289. conterrere metu quae possint numine divae.
  290. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  291. munificat tacita mortalis muta salute,
  292. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  293. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  294. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  295. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  296. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  297. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  298. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  299. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  300. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  301. cum pueri circum puerum pernice chorea
  302. armat et in numerum pernice chorea
  303. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  304. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  305. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  306. propterea magnam armati matrem comitantur,
  307. aut quia significant divam praedicere ut armis
  308. ac virtute velint patriam defendere terram
  309. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  310. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  311. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  312. omnis enim per se divom natura necessest
  313. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  314. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  315. nam privata dolore omni, privata periclis,
  316. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  317. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  318. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  319. et quia multarum potitur primordia rerum,
  320. multa modis multis effert in lumina solis.
  321. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  322. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  323. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  324. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  325. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  326. religione animum turpi contingere parcat.
  327. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  328. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  329. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  330. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  331. dissimili vivont specie retinentque parentum
  332. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  333. tanta est in quovis genere herbae materiai
  334. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  335. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  336. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  337. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  338. dissimili perfecta figura principiorum.
  339. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  340. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  341. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  342. scintillasque agere ac late differre favillam.
  343. cetera consimili mentis ratione peragrans
  344. invenies igitur multarum semina rerum
  345. corpore celare et varias cohibere figuras.
  346. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  347. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  348. haec igitur variis debent constare figuris;
  349. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  350. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  351. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  352. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  353. conveniunt et res permixto semine constant.
  354. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  355. multa elementa vides multis communia verbis,
  356. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  357. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  358. non quo multa parum communis littera currat
  359. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  360. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  361. sic aliis in rebus item communia multa
  362. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  363. dissimili tamen inter se consistere summa
  364. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  365. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  366. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  367. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  368. semiferas hominum species existere et altos
  369. inter dum ramos egigni corpore vivo
  370. multaque conecti terrestria membra marinis,
  371. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  372. pascere naturam per terras omniparentis.
  373. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  374. seminibus certis certa genetrice creata
  375. conservare genus crescentia posse videmus.
  376. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  377. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  378. corpora discedunt conexaque convenientis
  379. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  380. reicere in terras naturam, multaque caecis
  381. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  382. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  383. vitalis motus consentire atque imitari.
  384. sed ne forte putes animalia sola teneri
  385. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  386. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  387. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  388. dissimili constare figura principiorum;
  389. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  390. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  391. semina cum porro distent, differre necessust
  392. intervalla vias conexus pondera plagas
  393. concursus motus; quae non animalia solum
  394. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  395. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  396. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  397. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  398. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  399. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  400. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  401. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  402. corpora consimili sint eius tincta colore;
  403. nullus enim color est omnino materiai
  404. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  405. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  406. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  407. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  408. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  409. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  410. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  411. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  412. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  413. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  414. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  415. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  416. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  417. immutabile enim quiddam superare necessest,
  418. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  419. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  420. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  421. proinde colore cave contingas semina rerum,
  422. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  423. Praeterea si nulla coloris principiis est
  424. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  425. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  426. propterea magni quod refert, semina quaeque
  427. cum quibus et quali positura contineantur
  428. et quos inter se dent motus accipiantque,
  429. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  430. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  431. marmoreo fieri possint candore repente,
  432. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  433. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  434. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  435. materies ubi permixta est illius et ordo
  436. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  437. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  438. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  439. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  440. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  441. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  442. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  443. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  444. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  445. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  446. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  447. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  448. aut alio in quovis uno puroque nitore
  449. dissimiles longe inter se variosque colores.
  450. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  451. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  452. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  453. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  454. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  455. principiis rerum non numquam causa colores,
  456. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  457. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  458. quippe etenim multo proclivius exorientur
  459. candida de nullo quam nigro nata colore
  460. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  461. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  462. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  463. scire licet quam sint nullo velata colore;
  464. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  465. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  466. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  467. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  468. quae sita cervices circum collumque coronat;
  469. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  470. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  471. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  472. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  473. consimili mutat ratione obversa colores;
  474. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  475. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  476. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  477. pupula, cum sentire colorem dicitur album,
  478. atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,
  479. nec refert ea quae tangas quo forte colore
  480. praedita sint, verum quali magis apta figura,
  481. scire licet nihil principiis opus esse colore,
  482. sed variis formis variantes edere tactus.
  483. Praeterea quoniam non certis certa figuris
  484. est natura coloris et omnia principiorum
  485. formamenta queunt in quovis esse nitore,
  486. cur ea quae constant ex illis non pariter sunt
  487. omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
  488. conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
  489. ex albis album pinnis iactare colorem
  490. et nigros fieri nigro de semine cycnos
  491. aut alio quovis uno varioque colore.
  492. Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas
  493. distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis
  494. evanescere paulatim stinguique colorem;
  495. ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:
  496. purpura poeniceusque color clarissimus multo,
  497. filatim cum distractum est, disperditur omnis;
  498. noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem
  499. particulas, quam discedant ad semina rerum.
  500. Postremo quoniam non omnia corpora vocem
  501. mittere concedis neque odorem, propterea fit
  502. ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:
  503. sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,
  504. scire licet quaedam tam constare orba colore
  505. quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,
  506. nec minus haec animum cognoscere posse sagacem
  507. quam quae sunt aliis rebus privata notare.
  508. Sed ne forte putes solo spoliata colore
  509. corpora prima manere, etiam secreta teporis
  510. sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,
  511. et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,
  512. nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.
  513. sicut amaracini blandum stactaeque liquorem
  514. et nardi florem, nectar qui naribus halat,
  515. cum facere instituas, cum primis quaerere par est,
  516. quod licet ac possis reperire, inolentis olivi
  517. naturam, nullam quae mittat naribus auram,
  518. quam minime ut possit mixtos in corpore odores
  519. concoctosque suo contractans perdere viro,
  520. propter eandem rem debent primordia rerum
  521. non adhibere suum gignundis rebus odorem
  522. nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,
  523. nec simili ratione saporem denique quemquam
  524. nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,
  525. cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,
  526. molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,
  527. omnia sint a principiis seiuncta necessest,
  528. inmortalia si volumus subiungere rebus
  529. fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
  530. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  531. Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest
  532. ex insensilibus tamen omnia confiteare
  533. principiis constare. neque id manufesta refutant
  534. nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,
  535. sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt
  536. ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.
  537. quippe videre licet vivos existere vermes
  538. stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est
  539. intempestivis ex imbribus umida tellus.
  540. Praeterea cunctas itidem res vertere sese.
  541. vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta
  542. in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra
  543. naturam, et nostro de corpore saepe ferarum
  544. augescunt vires et corpora pennipotentum.
  545. ergo omnes natura cibos in corpora viva
  546. vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,
  547. non alia longe ratione atque arida ligna