De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  2. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  3. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  4. qualia sint et quam longe distantia formis,
  5. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  6. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  7. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  8. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  9. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  10. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  11. esse pari filo similique adfecta figura.
  12. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  13. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  14. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  15. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  16. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  17. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  18. invenies tamen inter se differre figuris.
  19. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  20. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  21. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  22. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  23. turicremas propter mactatus concidit aras
  24. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  25. at mater viridis saltus orbata peragrans
  26. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  27. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  28. conspicere amissum fetum, completque querellis
  29. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  30. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  31. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  32. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  33. oblectare animum subitamque avertere curam,
  34. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  35. derivare queunt animum curaque levare;
  36. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  37. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  38. cornigeras norunt matres agnique petulci
  39. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  40. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  41. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  42. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  43. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  44. concharumque genus parili ratione videmus
  45. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  46. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  47. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  48. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  49. unius ad certam formam primordia rerum,
  50. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  51. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  52. quare fulmineus multo penetralior ignis
  53. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  54. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  55. subtilem magis e parvis constare figuris
  56. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  57. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  58. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  59. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  60. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  61. et quamvis subito per colum vina videmus
  62. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  63. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  64. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  65. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  66. inter se possint primordia singula quaeque
  67. singula per cuiusque foramina permanare.
  68. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  69. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  70. at contra taetra absinthi natura ferique
  71. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  72. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  73. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  74. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  75. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  76. proptereaque solere vias rescindere nostris
  77. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  78. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  79. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  80. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  81. horrorem constare elementis levibus aeque
  82. ac musaea mele, per chordas organici quae
  83. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  84. neu simili penetrare putes primordia forma
  85. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  86. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  87. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  88. neve bonos rerum simili constare colores
  89. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  90. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  91. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  92. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  93. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  94. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  95. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  96. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  97. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  98. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  99. titillare magis sensus quam laedere possint,
  100. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  101. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  102. dissimili dentata modo conpungere sensus
  103. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  104. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  105. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  106. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  107. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  108. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  109. semina confundunt inter se concita sensum;
  110. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  111. tute tibi partem ferias atque experiare.
  112. qua propter longe formas distare necessest
  113. principiis, varios quae possint edere sensus.
  114. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  115. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  116. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  117. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  118. prima acie constant ictus contemnere sueta
  119. et validi silices ac duri robora ferri
  120. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  121. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  122. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  123. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  124. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  125. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  126. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  127. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  128. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  129. at non esse tamen perplexis indupedita,
  130. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  131. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  132. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  133. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  134. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  135. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  136. * * *
  137. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  138. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  139. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  140. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  141. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  142. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  143. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  144. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  145. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  146. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  147. linquit enim supera taetri primordia viri,
  148. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  149. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  150. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  151. finita variare figurarum ratione.
  152. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  153. esse infinito debebunt corporis auctu.
  154. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  155. corporis inter se multum variare figurae
  156. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  157. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  158. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  159. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  160. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  161. formai speciem totius corporis eius,
  162. quod super est, si forte voles variare figuras,
  163. addendum partis alias erit. inde sequetur,
  164. adsimili ratione alias ut postulet ordo,
  165. si tu forte voles etiam variare figuras.
  166. ergo formarum novitatem corporis augmen
  167. subsequitur. quare non est ut credere possis
  168. esse infinitis distantia semina formis,
  169. ne quaedam cogas inmani maximitate
  170. esse, supra quod iam docui non posse probari.
  171. iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens
  172. purpura Thessalico concharum tacta colore,
  173. aurea pavonum ridenti imbuta lepore
  174. saecla novo rerum superata colore iacerent
  175. et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,
  176. et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis
  177. carmina consimili ratione oppressa silerent;
  178. namque aliis aliud praestantius exoreretur.
  179. cedere item retro possent in deteriores
  180. omnia sic partis, ut diximus in melioris;
  181. namque aliis aliud retro quoque taetrius esset
  182. naribus auribus atque oculis orisque sapori.
  183. quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa
  184. finis utrimque tenet summam, fateare necessest
  185. materiem quoque finitis differe figuris.
  186. denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas
  187. finitumst retroque pari ratione remensumst.
  188. omnis enim calor ac frigus mediique tepores
  189. interutrasque iacent explentes ordine summam.
  190. ergo finita distant ratione creata,
  191. ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,
  192. hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.
  193. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  194. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,
  195. inter se simili quae sunt perfecta figura,
  196. infinita cluere. etenim distantia cum sit
  197. formarum finita, necesse est quae similes sint
  198. esse infinitas aut summam materiai
  199. finitam constare, id quod non esse probavi.
  200. * * *
  201. versibus ostendam corpuscula materiai
  202. ex infinito summam rerum usque tenere
  203. undique protelo plagarum continuato.
  204. nam quod rara vides magis esse animalia quaedam
  205. fecundamque magis naturam cernis in illis,
  206. at regione locoque alio terrisque remotis
  207. multa licet genere esse in eo numerumque repleri;
  208. sicut quadripedum cum primis esse videmus
  209. in genere anguimanus elephantos, India quorum
  210. milibus e multis vallo munitur eburno,
  211. ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum
  212. vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.
  213. sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto
  214. unica res quaedem nativo corpore sola,
  215. cui similis toto terrarum non sit, in orbi;
  216. infinita tamen nisi erit vis materiai,
  217. unde ea progigni possit concepta, creari
  218. non poterit neque, quod super est, procrescere alique.
  219. quippe etenim sumant alii finita per omne
  220. corpora iactari unius genitalia rei,
  221. unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt
  222. materiae tanto in pelago turbaque aliena?
  223. non, ut opinor, habent rationem conciliandi:
  224. sed quasi naufragiis magnis multisque coortis
  225. disiactare solet magnum mare transtra cavernas
  226. antemnas prorem malos tonsasque natantis,
  227. per terrarum omnis oras fluitantia aplustra
  228. ut videantur et indicium mortalibus edant,
  229. infidi maris insidias virisque dolumque
  230. ut vitare velint, neve ullo tempore credant,
  231. subdola cum ridet placidi pellacia ponti,
  232. sic tibi si finita semel primordia quaedam
  233. constitues, aevom debebunt sparsa per omnem
  234. disiectare aestus diversi materiai,
  235. numquam in concilium ut possint compulsa coire
  236. nec remorari in concilio nec crescere adaucta;
  237. quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,
  238. et res progigni et genitas procrescere posse.
  239. esse igitur genere in quovis primordia rerum
  240. infinita palam est, unde omnia suppeditantur.
  241. Nec superare queunt motus itaque exitiales
  242. perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,
  243. nec porro rerum genitales auctificique
  244. motus perpetuo possunt servare creata.
  245. sic aequo geritur certamine principiorum
  246. ex infinito contractum tempore bellum.
  247. nunc hic nunc illic superant vitalia rerum
  248. et superantur item. miscetur funere vagor,
  249. quem pueri tollunt visentis luminis oras;
  250. nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,
  251. quae non audierit mixtos vagitibus aegris
  252. ploratus, mortis comites et funeris atri.
  253. Illud in his obsignatum quoque rebus habere
  254. convenit et memori mandatum mente tenere,
  255. nil esse, in promptu quorum natura videtur,
  256. quod genere ex uno consistat principiorum,
  257. nec quicquam quod non permixto semine constet.
  258. et quod cumque magis vis multas possidet in se
  259. atque potestates, ita plurima principiorum
  260. in sese genera ac varias docet esse figuras.
  261. Principio tellus habet in se corpora prima,
  262. unde mare inmensum volventes frigora fontes
  263. adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;
  264. nam multis succensa locis ardent sola terrae,
  265. ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.
  266. tum porro nitidas fruges arbustaque laeta
  267. gentibus humanis habet unde extollere possit,
  268. unde etiam fluvios frondes et pabula laeta
  269. montivago generi possit praebere ferarum.
  270. quare magna deum mater materque ferarum
  271. et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
  272. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae
  273. sedibus in curru biiugos agitare leones,
  274. aeris in spatio magnam pendere docentes
  275. tellurem neque posse in terra sistere terram.
  276. adiunxere feras, quia quamvis effera proles
  277. officiis debet molliri victa parentum.
  278. muralique caput summum cinxere corona,
  279. eximiis munita locis quia sustinet urbes.
  280. quo nunc insigni per magnas praedita terras
  281. horrifice fertur divinae matris imago.
  282. hanc variae gentes antiquo more sacrorum
  283. Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas
  284. dant comites, quia primum ex illis finibus edunt
  285. per terrarum orbes fruges coepisse creari.
  286. Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint
  287. Matris et ingrati genitoribus inventi sint,
  288. significare volunt indignos esse putandos,
  289. vivam progeniem qui in oras luminis edant.
  290. tympana tenta tonant palmis et cymbala circum
  291. concava, raucisonoque minantur cornua cantu,
  292. et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,
  293. telaque praeportant, violenti signa furoris,
  294. ingratos animos atque impia pectora volgi
  295. conterrere metu quae possint numine divae.
  296. ergo cum primum magnas invecta per urbis
  297. munificat tacita mortalis muta salute,
  298. aere atque argento sternunt iter omne viarum
  299. largifica stipe ditantes ninguntque rosarum
  300. floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
  301. hic armata manus, Curetas nomine Grai
  302. quos memorant, Phrygias inter si forte catervas
  303. ludunt in numerumque exultant sanguine laeti
  304. terrificas capitum quatientes numine cristas,
  305. Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum
  306. vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
  307. cum pueri circum puerum pernice chorea
  308. armat et in numerum pernice chorea
  309. armati in numerum pulsarent aeribus aera,
  310. ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
  311. aeternumque daret matri sub pectore volnus.
  312. propterea magnam armati matrem comitantur,
  313. aut quia significant divam praedicere ut armis
  314. ac virtute velint patriam defendere terram
  315. praesidioque parent decorique parentibus esse.
  316. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,
  317. longe sunt tamen a vera ratione repulsa.
  318. omnis enim per se divom natura necessest
  319. inmortali aevo summa cum pace fruatur
  320. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  321. nam privata dolore omni, privata periclis,
  322. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  323. nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
  324. terra quidem vero caret omni tempore sensu,
  325. et quia multarum potitur primordia rerum,
  326. multa modis multis effert in lumina solis.
  327. hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare
  328. constituet fruges et Bacchi nomine abuti
  329. mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,
  330. concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
  331. esse deum matrem, dum vera re tamen ipse
  332. religione animum turpi contingere parcat.
  333. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo
  334. lanigerae pecudes et equorum duellica proles
  335. buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli
  336. ex unoque sitim sedantes flumine aquai
  337. dissimili vivont specie retinentque parentum
  338. naturam et mores generatim quaeque imitantur.
  339. tanta est in quovis genere herbae materiai
  340. dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.
  341. Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam
  342. ossa cruor venae calor umor viscera nervi
  343. constituunt, quae sunt porro distantia longe,
  344. dissimili perfecta figura principiorum.
  345. Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.
  346. si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,
  347. unde ignem iacere et lumen submittere possint
  348. scintillasque agere ac late differre favillam.
  349. cetera consimili mentis ratione peragrans
  350. invenies igitur multarum semina rerum
  351. corpore celare et varias cohibere figuras.
  352. Denique multa vides, quibus et color et sapor una
  353. reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.
  354. haec igitur variis debent constare figuris;
  355. nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,
  356. fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur
  357. sensibus; ut noscas primis differre figuris.
  358. dissimiles igitur formae glomeramen in unum
  359. conveniunt et res permixto semine constant.
  360. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  361. multa elementa vides multis communia verbis,
  362. cum tamen inter se versus ac verba necesse est
  363. confiteare alia ex aliis constare elementis;
  364. non quo multa parum communis littera currat
  365. aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,
  366. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  367. sic aliis in rebus item communia multa
  368. multarum rerum cum sint, primordia rerum
  369. dissimili tamen inter se consistere summa
  370. possunt; ut merito ex aliis constare feratur
  371. humanum genus et fruges arbustaque laeta.
  372. Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est
  373. omnia; nam volgo fieri portenta videres,
  374. semiferas hominum species existere et altos
  375. inter dum ramos egigni corpore vivo
  376. multaque conecti terrestria membra marinis,
  377. tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras
  378. pascere naturam per terras omniparentis.
  379. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  380. seminibus certis certa genetrice creata
  381. conservare genus crescentia posse videmus.
  382. scilicet id certa fieri ratione necessust.
  383. nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus
  384. corpora discedunt conexaque convenientis
  385. efficiunt motus; at contra aliena videmus
  386. reicere in terras naturam, multaque caecis
  387. corporibus fugiunt e corpore percita plagis,
  388. quae neque conecti quoquam potuere neque intus
  389. vitalis motus consentire atque imitari.
  390. sed ne forte putes animalia sola teneri
  391. legibus his, quaedam ratio res terminat omnis
  392. nam vel uti tota natura dissimiles sunt
  393. inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest
  394. dissimili constare figura principiorum;
  395. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  396. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  397. semina cum porro distent, differre necessust
  398. intervalla vias conexus pondera plagas
  399. concursus motus; quae non animalia solum
  400. corpora seiungunt, sed terras ac mare totum
  401. secernunt caelumque a terris omne retentant.
  402. Nunc age dicta meo dulci quaesita labore
  403. percipe, ne forte haec albis ex alba rearis
  404. principiis esse, ante oculos quae candida cernis,
  405. aut ea quae nigrant nigro de semine nata;
  406. nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,
  407. propterea gerere hunc credas, quod materiai
  408. corpora consimili sint eius tincta colore;
  409. nullus enim color est omnino materiai
  410. corporibus, neque par rebus neque denique dispar.
  411. in quae corpora si nullus tibi forte videtur
  412. posse animi iniectus fieri, procul avius erras.
  413. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam
  414. dispexere, tamen cognoscant corpora tactu
  415. ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,
  416. scire licet nostrae quoque menti corpora posse
  417. vorti in notitiam nullo circum lita fuco.
  418. denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris
  419. tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.
  420. Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.
  421. omnis enim color omnino mutatur in omnis;
  422. quod facere haud ullo debent primordia pacto;
  423. immutabile enim quiddam superare necessest,
  424. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  425. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  426. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  427. proinde colore cave contingas semina rerum,
  428. ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
  429. Praeterea si nulla coloris principiis est
  430. reddita natura et variis sunt praedita formis,
  431. e quibus omnigenus gignunt variantque colores,
  432. propterea magni quod refert, semina quaeque
  433. cum quibus et quali positura contineantur
  434. et quos inter se dent motus accipiantque,
  435. perfacile extemplo rationem reddere possis,
  436. cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,
  437. marmoreo fieri possint candore repente,
  438. ut mare, cum magni commorunt aequora venti,
  439. vertitur in canos candenti marmore fluctus;
  440. dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,
  441. materies ubi permixta est illius et ordo
  442. principiis mutatus et addita demptaque quaedam,
  443. continuo id fieri ut candens videatur et album.
  444. quod si caeruleis constarent aequora ponti
  445. seminibus, nullo possent albescere pacto;
  446. nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,
  447. numquam in marmoreum possunt migrare colorem.
  448. sin alio atque alio sunt semina tincta colore,
  449. quae maris efficiunt unum purumque nitorem,
  450. ut saepe ex aliis formis variisque figuris
  451. efficitur quiddam quadratum unaque figura,
  452. conveniebat, ut in quadrato cernimus esse
  453. dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti
  454. aut alio in quovis uno puroque nitore
  455. dissimiles longe inter se variosque colores.
  456. praeterea nihil officiunt obstantque figurae
  457. dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;
  458. at varii rerum inpediunt prohibentque colores,
  459. quo minus esse uno possit res tota nitore.
  460. Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus
  461. principiis rerum non numquam causa colores,
  462. occidit, ex albis quoniam non alba creantur,
  463. nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.
  464. quippe etenim multo proclivius exorientur
  465. candida de nullo quam nigro nata colore
  466. aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
  467. Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores
  468. esse neque in lucem existunt primordia rerum,
  469. scire licet quam sint nullo velata colore;
  470. qualis enim caecis poterit color esse tenebris?
  471. lumine quin ipso mutatur propterea quod
  472. recta aut obliqua percussus luce refulget;
  473. pluma columbarum quo pacto in sole videtur,
  474. quae sita cervices circum collumque coronat;
  475. namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,
  476. inter dum quodam sensu fit uti videatur
  477. inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.
  478. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
  479. consimili mutat ratione obversa colores;
  480. qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
  481. scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.
  482. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
  483. pupula, cum sentire colorem dicitur album,