De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et tamen est quidam locus altis montibus, unde
  2. stare videntur et in campis consistere fulgor.
  3. Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum
  4. qualia sint et quam longe distantia formis,
  5. percipe, multigenis quam sint variata figuris;
  6. non quo multa parum simili sint praedita forma,
  7. sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.
  8. nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,
  9. ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,
  10. debent ni mirum non omnibus omnia prorsum
  11. esse pari filo similique adfecta figura.
  12. Praeterea genus humanum mutaeque natantes
  13. squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque
  14. et variae volucres, laetantia quae loca aquarum
  15. concelebrant circum ripas fontisque lacusque,
  16. et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,
  17. quorum unum quidvis generatim sumere perge;
  18. invenies tamen inter se differre figuris.
  19. nec ratione alia proles cognoscere matrem
  20. nec mater posset prolem; quod posse videmus
  21. nec minus atque homines inter se nota cluere.
  22. nam saepe ante deum vitulus delubra decora
  23. turicremas propter mactatus concidit aras
  24. sanguinis expirans calidum de pectore flumen;
  25. at mater viridis saltus orbata peragrans
  26. novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,
  27. omnia convisens oculis loca, si queat usquam
  28. conspicere amissum fetum, completque querellis
  29. frondiferum nemus adsistens et crebra revisit
  30. ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,
  31. nec tenerae salices atque herbae rore vigentes
  32. fluminaque ulla queunt summis labentia ripis
  33. oblectare animum subitamque avertere curam,
  34. nec vitulorum aliae species per pabula laeta
  35. derivare queunt animum curaque levare;
  36. usque adeo quiddam proprium notumque requirit.
  37. praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi
  38. cornigeras norunt matres agnique petulci
  39. balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,
  40. ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.
  41. Postremo quodvis frumentum non tamen omne
  42. quidque suo genere inter se simile esse videbis,
  43. quin intercurrat quaedam distantia formis.
  44. concharumque genus parili ratione videmus
  45. pingere telluris gremium, qua mollibus undis
  46. litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.
  47. quare etiam atque etiam simili ratione necessest,
  48. natura quoniam constant neque facta manu sunt
  49. unius ad certam formam primordia rerum,
  50. dissimili inter se quaedam volitare figura.
  51. Perfacile est animi ratione exsolvere nobis
  52. quare fulmineus multo penetralior ignis
  53. quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
  54. dicere enim possis caelestem fulminis ignem
  55. subtilem magis e parvis constare figuris
  56. atque ideo transire foramina quae nequit ignis
  57. noster hic e lignis ortus taedaque creatus.
  58. praeterea lumen per cornum transit, at imber
  59. respuitur. quare, nisi luminis illa minora
  60. corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
  61. et quamvis subito per colum vina videmus
  62. perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,
  63. aut quia ni mirum maioribus est elementis
  64. aut magis hamatis inter se perque plicatis,
  65. atque ideo fit uti non tam diducta repente
  66. inter se possint primordia singula quaeque
  67. singula per cuiusque foramina permanare.
  68. Huc accedit uti mellis lactisque liquores
  69. iucundo sensu linguae tractentur in ore;
  70. at contra taetra absinthi natura ferique
  71. centauri foedo pertorquent ora sapore;
  72. ut facile agnoscas e levibus atque rutundis
  73. esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,
  74. at contra quae amara atque aspera cumque videntur,
  75. haec magis hamatis inter se nexa teneri
  76. proptereaque solere vias rescindere nostris
  77. sensibus introituque suo perrumpere corpus.
  78. omnia postremo bona sensibus et mala tactu
  79. dissimili inter se pugnant perfecta figura;
  80. ne tu forte putes serrae stridentis acerbum
  81. horrorem constare elementis levibus aeque
  82. ac musaea mele, per chordas organici quae
  83. mobilibus digitis expergefacta figurant;
  84. neu simili penetrare putes primordia forma
  85. in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,
  86. et cum scena croco Cilici perfusa recens est
  87. araque Panchaeos exhalat propter odores;
  88. neve bonos rerum simili constare colores
  89. semine constituas, oculos qui pascere possunt,
  90. et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt
  91. aut foeda specie foedi turpesque videntur.
  92. omnis enim, sensus quae mulcet cumque, tibi res
  93. haut sine principiali aliquo levore creatast;
  94. at contra quae cumque molesta atque aspera constat,
  95. non aliquo sine materiae squalore repertast.
  96. Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur
  97. esse neque omnino flexis mucronibus unca,
  98. sed magis angellis paulum prostantibus, ut quae
  99. titillare magis sensus quam laedere possint,
  100. fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
  101. Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam
  102. dissimili dentata modo conpungere sensus
  103. corporis, indicio nobis est tactus uterque.
  104. tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,
  105. corporis est sensus, vel cum res extera sese
  106. insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast
  107. aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,
  108. aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,
  109. semina confundunt inter se concita sensum;
  110. ut si forte manu quamvis iam corporis ipse
  111. tute tibi partem ferias atque experiare.
  112. qua propter longe formas distare necessest
  113. principiis, varios quae possint edere sensus.
  114. Denique quae nobis durata ac spissa videntur,
  115. haec magis hamatis inter sese esse necessest
  116. et quasi ramosis alte compacta teneri.
  117. in quo iam genere in primis adamantina saxa
  118. prima acie constant ictus contemnere sueta
  119. et validi silices ac duri robora ferri
  120. aeraque quae claustris restantia vociferantur.
  121. illa quidem debent e levibus atque rutundis
  122. esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.
  123. namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;
  124. nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque
  125. et perculsus item proclive volubilis exstat.
  126. omnia postremo quae puncto tempore cernis
  127. diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,
  128. si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,
  129. at non esse tamen perplexis indupedita,
  130. pungere uti possint corpus penetrareque saxa,
  131. nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus
  132. sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis
  133. non e perplexis, sed acutis esse elementis.
  134. sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,
  135. sudor uti maris est, minime mirabile debet
  136. * * *
  137. nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis
  138. est, sed levibus sunt hamata admixta doloris
  139. corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:
  140. scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,
  141. provolvi simul ut possint et laedere sensus.
  142. et quo mixta putes magis aspera levibus esse
  143. principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,
  144. est ratio secernendi seorsumque videndi,
  145. umor dulcis ubi per terras crebrius idem
  146. percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
  147. linquit enim supera taetri primordia viri,
  148. aspera quo magis in terris haerescere possint.
  149. Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae
  150. ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum
  151. finita variare figurarum ratione.
  152. quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam
  153. esse infinito debebunt corporis auctu.
  154. namque in eadem una cuiusvis iam brevitate
  155. corporis inter se multum variare figurae
  156. non possunt. fac enim minimis e partibus esse
  157. corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
  158. nempe ubi eas partis unius corporis omnis,
  159. summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,
  160. omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo
  161. formai speciem totius corporis eius,