De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  2. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  3. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  4. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  5. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  6. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  7. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  8. si non forte tuas legiones per loca campi
  9. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  10. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  11. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  12. his tibi tum rebus timefactae religiones
  13. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  14. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  15. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  16. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  17. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  18. audacterque inter reges rerumque potentis
  19. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  20. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  21. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  22. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  23. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  24. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  25. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  26. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  27. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  28. non radii solis neque lucida tela diei
  29. discutiant, sed naturae species ratioque.
  30. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  31. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  32. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  33. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  34. expediam: tu te dictis praebere memento.
  35. nam certe non inter se stipata cohaeret
  36. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  37. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  38. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  39. cum tamen incolumis videatur summa manere
  40. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,
  41. unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.
  42. illa senescere, at haec contra florescere cogunt,
  43. nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur
  44. semper, et inter se mortales mutua vivunt.
  45. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
  46. inque brevi spatio mutantur saecla animantum
  47. et quasi cursores vitai lampada tradunt.
  48. Si cessare putas rerum primordia posse
  49. cessandoque novos rerum progignere motus,
  50. avius a vera longe ratione vagaris.